TL_Livius – Ab Urbe Condita L. XXXIX-XL

XXXIX

1. Dum haec, si modo hoc anno acta sunt, Romae aguntur, consules ambo in Liguribus gerebant bellum. is hostis uelut natus ad continendam inter magnorum interualla bellorum Romanis militarem disciplinam erat; nec alia prouincia militem magis ad uirtutem acuebat. nam Asia et amoenitate urbium et copia terrestrium maritimarumque rerum et mollitia hostium regiisque opibus ditiores quam fortiores exercitus faciebat. praecipue sub imperio Cn. Manlii solute ac neglegenter habiti sunt. itaque asperius paulo iter in Thracia et exercitatior hostis magna clade eos castigauit. in Liguribus omnia erant, quae militem excitarent, loca montana et aspera, quae et ipsis capere labor erat et ex praeoccupatis deicere hostem; itinera ardua, angusta, infesta insidiis; hostis leuis et uelox et repentinus, qui nullum usquam tempus, nullum locum quietum aut securum esse sineret; oppugnatio necessaria munitorum castellorum, laboriosa simul periculosaque; inops regio, quae parsimonia astringeret milites, praedae haud multum praeberet. itaque non lixa sequebatur, non iumentorum longus ordo agmen extendebat. nihil praeter arma et uiros omnem spem in armis habentes erat. nec deerat umquam cum iis uel materia belli uel causa, quia propter domesticam inopiam uicinos agros incursabant. nec tamen in discrimen summae rerum pugnabatur.

2. C. Flaminius consul, cum Friniatibus Liguribus in agro eorum pluribus proeliis secundis factis, in deditionem gentem accepit et arma ademit. ea quia non sincera fide tradebant, cum castigarentur, relictis uicis in montem Auginum profugerunt. confestim secutus est consul. ceterum effusi rursus, et pars maxima inermes, per inuia et rupes deruptas praecipitantes fugerunt, qua sequi hostis non posset. ita trans Appenninum abierunt. qui castris se tenuerant, circumsessi et expugnati sunt. inde trans Appenninum ductae legiones. ibi montis quem ceperant altitudine paulisper se tutati, mox in deditionem concesserunt. tum conquisita cum intentiore cura arma, et omnia adempta. translatum deinde ad Apuanos Ligures bellum, qui in agrum Pisanum Bononiensemque ita incursauerant, ut coli non possent. his quoque perdomitis consul pacem dedit finitimis. et quia a bello quieta ut esset prouincia effecerat, ne in otio militem haberet, uiam a Bononia perduxit Arretium. M. Aemilius alter consul agros Ligurum uicosque, qui in campis aut uallibus erant, ipsis montes duos Ballistam Suismontiumque tenentibus, deussit depopulatusque est. deinde eos, qui in montibus erant, adortus primo leuibus proeliis fatigauit, postremo coactos in aciem descendere iusto proelio deuicit, in quo et aedem Dianae uouit. subactis cis Appenninum omnibus, tum transmontanos adortus —in his et Friniates Ligures erant, quos non adierat C. Flaminius—omnes Aemilius subegit armaque ademit et de montibus in campos multitudinem deduxit. pacatis Liguribus exercitum in agrum Gallicum duxit, uiamque a Placentia, ut Flaminiae committeret, Ariminum perduxit. proelio ultimo, quo cum Liguribus signis collatis conflixit, aedem Iunoni reginae uouit. haec in Liguribus eo anno gesta.

3. In Gallia M. Furius praetor insontibus Cenomanis, in pace speciem belli quaerens, ademerat arma. id Cenomani conquesti Romae apud senatum reiectique ad consulem Aemilium, cui ut cognosceret statueretque senatus permiserat, magno certamine cum praetore habito obtinuerunt causam. arma reddere Cenomanis, decedere prouincia praetor iussus.

legatis deinde sociorum Latini nominis, qui toto undique ex Latio frequentes conuenerant, senatus datus est. his querentibus magnam multitudinem ciuium suorum Romam commigrasse et ibi censos esse, Q. Terentio Culleoni praetori negotium datum est, ut eos conquireret, et quem C. Claudio M. Liuio censoribus postue eos censores ipsum parentemue eius apud se censum esse probassent socii, ut redire eo cogeret, ubi censi essent. hac conquisitione duodecim milia Latinorum domos redierunt, iam tum multitudine alienigenarum urbem onerante.

4. Priusquam consules redirent Romam, M. Fuluius proconsul ex Aetolia redit; isque ad aedem Apollinis in senatu cum de rebus in Aetolia Cephallaniaque ab se gestis disseruisset, petit a patribus, ut, <si> aequum censerent, ob rem publicam bene ac feliciter gestam et diis immortalibus honorem haberi iuberent et sibi triumphum decernerent. M. Aburius tribunus plebis, si quid de ea re ante M. Aemilii consulis aduentum decerneretur, intercessurum se ostendit: eum contra dicere uelle, proficiscentemque in prouinciam ita sibi mandasse, ut ea disceptatio integra in aduentum suum seruaretur. Fuluium temporis iacturam facere: senatum etiam praesente consule quod uellet decreturum. <tum> Fuluius: si aut simultas M. Aemilii secum ignota hominibus esset, aut quam is eas inimicitias impotenti ac prope regia ira exerceret, tamen non fuisse ferendum absentem consulem et deorum immortalium honori obstare et meritum debitumque triumphum morari, imperatorem rebus egregie gestis uictoremque exercitum cum praeda et captiuis ante portas stare, donec consuli ob hoc ipsum moranti redire Romam libitum esset. uerum enimuero cum sint notissimae sibi cum consule inimicitiae, quid ab eo quemquam posse aequi exspectare, qui per infrequentiam furtim senatus consultum factum ad aerarium detulerit, Ambraciam non uideri ui captam, quae aggere ac uineis oppugnata sit, ubi incensis operibus alia de integro facta sint, ubi circa muros supra subterque terram per dies quindecim pugnatum, ubi a prima luce, cum iam transcendisset muros miles, usque ad noctem diu anceps proelium tenuerit, ubi plus tria milia hostium sint caesa. iam de deorum immortalium templis spoliatis in capta urbe qualem calumniam * * ad pontifices attulerit? nisi Syracusarum ceterarumque captarum ciuitatium ornamentis urbem exornari fas fuerit, in Ambracia una capta non ualuerit belli ius. se et patres conscriptos orare et ab tribuno petere, ne se superbissimo inimico ludibrio esse sinant.

5. Undique omnes alii deprecari tribunum, alii castigare. Ti. Gracchi collegae plurimum oratio mouit. ne suas quidem simultates pro magistratu exercere boni exempli esse: alienarum uero simultatum tribunum plebis cognitorem fieri turpe et indignum collegii eius potestate et sacratis legibus esse. suo quemque iudicio et homines odisse aut diligere et res probare aut improbare debere, non pendere ex alterius uultu ac nutu nec alieni momentis animi circumagi, adstipularique irato consuli tribunum plebei; et quid priuatim M. Aemilius mandauerit, meminisse, tribunatum sibi a populo Romano mandatum obliuisci, et mandatum pro auxilio ac libertate priuatorum, non pro consulari regno. ne hoc quidem cernere eum, fore ut memoriae ac posteritati mandetur eiusdem collegii alterum e duobus tribunis plebis suas inimicitias remisisse rei publicae, alterum alienas et mandatas exercuisse. his uictus castigationibus tribunus cum templo excessisset, referente Ser. Sulpicio praetore triumphus M. Fuluio est decretus. is cum gratias patribus conscriptis egisset, adiecit ludos magnos se Ioui optimo maximo eo die quo Ambraciam cepisset uouisse; in eam rem sibi centum pondo auri a ciuitatibus collatum; petere ut ex ea pecunia, quam in triumpho latam in aerario positurus esset, id aurum secerni iuberent. senatus pontificum collegium consuli iussit, num omne id aurum in ludos consumi necesse esset. cum pontifices negassent ad religionem pertinere, quanta impensa in ludos fieret, senatus Fuluio quantum impenderet permisit, dum ne summam octoginta milium excederet. triumphare mense Ianuario statuerat: sed cum audisset consulem M. Aemilium, litteris M. Aburii tribuni plebis acceptis de remissa intercessione, ipsum ad impediendum triumphum Romam uenientem aegrum in uia substitisse, ne plus in triumpho certaminum quam in bello haberet, praetulit triumphi diem. triumphauit ante diem decimum Kal. Ianuarias de Aetolis et de Cephallania. aureae coronae centum duodecim pondo ante currum latae sunt; argenti pondo milia octoginta tria, auri pondo ducenta quadraginta tria, tetrachma Attica centum octodecim milia, Philippei nummi duodecim milia trecenti uiginti duo, signa aenea septingenta octoginta quinque, signa marmorea ducenta triginta, arma tela cetera spolia hostium, magnus numerus, ad hoc catapultae, ballistae, tormenta omnis generis; duces aut Aetoli et Cephallanes aut regii ab Antiocho ibi relicti ad uiginti septem. multos eo die, priusquam in urbem inueheretur, in circo Flaminio tribunos praefectos equites centuriones, Romanos sociosque, donis militaribus donauit. militibus ex praeda uicenos quinos denarios diuisit, duplex centurioni, triplex equiti.