Livius – Ab Urbe Condita L. XXXIX-XL

(… Testi Latini – felicemassaro.it)
40. Atrox ubique proelium, sed uaria fortuna erat. egregie legiones, nec segnius duae alae pugnabant: externa auxilia ab simili armatura, meliore aliquantum militum genere urgebantur, nec locum tueri poterant. Celtiberi ubi ordinata acie et signis collatis se non esse pares legionibus senserunt, cuneo impressionem fecerunt, quo tantum ualent genere pugnae, ut quamcumque in. partem perculere impetu suo, sustineri nequeant. tunc quoque turbatae legiones sunt, prope interrupta acies. quam trepidationem ubi Flaccus conspexit, equo aduehitur ad legionarios equites, et ‘ni quid auxilii in uobis est, actum iam de hoc exercitu erit.’ cum undique acclamassent, quin ederet, quid fieri uellet: non segniter imperium exsecuturos; ‘duplicate turmas’ inquit, ‘duarum legionum equites, et permittite equos in cuneum hostium, quo nostros urgent. id cum maiore ui equorum. facietis, si effrenatos in eos equos immittitis; quod saepe Romanos equites cum magna laude fecisse sua memoriae proditum est.’ dicto paruerunt detractisque frenis bis ultro citroque cum magna strage hostium, infractis omnibus hastis, transcurrerunt. dissipato cuneo, in quo omnis spes fuerat, Celtiberi trepidare et prope omissa pugna locum fugae circumspicere. et alarii equites postquam Romanorum equitum tam memorabile facinus uidere, et ipsi uirtute eorum accensi sine ullius imperio in perturbatos iam hostes equos immittunt. tunc uero Celtiberi omnes in fugam effunduntur, et imperator Romanus auersos hostes contemplatus aedem Fortunae equestri Iouique optimo maximo ludos uouit. caeduntur Celtiberi per totum saltum dissipati fuga. decem et septem milia hostium caesa eo die traduntur, uiui capti plus tria milia septingenti, cum signis militaribus septuaginta septem, equis prope sescentis. in suis castris eo die uictor exercitus mansit. uictoria non sine iactura militum fuit: quadringenti septuaginta duo milites Romani, socium ac Latini nominis mille decem et nouem, cum his tria milia militum auxiliariorum perierunt. ita uictor exercitus renouata priore gloria Tarraconem est perductus. uenienti Fuluio Ti. Sempronius praetor, qui biduo ante uenerat, obuiam processit gratulatusque est, quod rem publicam egregie gessisset. cum summa concordia, quos dimitterent quosque retinerent milites, composuerunt. inde Fuluius exauctoratis militibus in naues impositis Romam est profectus, Sempronius in Celtiberiam legiones duxit.

41. Consules ambo in Ligures exercitus induxerunt diuersis partibus. Postumius prima et tertia legione Ballistam Letumque montes obsedit, et premendo praesidiis angustos saltus eorum commeatus interclusit, inopiaque omnium rerum eos perdomuit. Fuluius secunda et quarta legione adortus a Pisis Apuanos Ligures, qui eorum circa Macram fluuium incolebant, in deditionem acceptos, ad septem milia hominum, in naues impositos praeter oram Etrusci maris Neapolim transmisit. inde in Samnium traducti, agerque iis inter populares datus est. montanorum Ligurum ab A. Postumio uineae caesae frumentaque deusta, donec cladibus omnibus belli coacti in deditionem uenerunt armaque tradiderunt. nauibus inde Postumius ad uisendam oram Ingaunorum Intemeliorumque Ligurum processit. priusquam hi consules uenirent ad exercitum, qui Pisas indictus erat, praeerat A. Postumius. frater Q. Fuluii M. Fuluius Nobilior—secundae legionis Fuluius. tribunus militum is erat—mensibus suis dimisit legionem, iureiurando adactis centurionibus aes in aerarium ad quaestores esse delaturos. hoc ubi Placentiam—nam eo forte erat profectus—Aulo nuntiatum est, cum equitibus expeditis secutus dimissos, quos eorum potuit adsequi, reduxit castigatos Pisas; de ceteris consulem certiorem fecit. eo referente senatus consultum factum est, ut M. Fuluius in Hispaniam relegaretur ultra nouam Carthaginem; litteraeque ei datae sunt a consule ad P. Manlium in Hispaniam ulteriorem deferendae: milites iussi ad signa redire. ignominiae causa uti semestre stipendium in eum annum esset ei legioni, decretum: qui miles ad exercitum non redisset, eum ipsum bonaque eius uendere consul iussus.

42. Eodem anno L. Duronius, qui praetor anno superiore <fuerat>, ex Illyrico cum decem nauibus Brundisium rediit. inde in portu relictis nauibus cum uenisset Romam, inter exponendas res, quas ibi gessisset, haud dubie in regem Illyriorum Gentium latrocinii omnis maritimi causam auertit: ex regno eius omnes naues esse, quae superi maris oram depopulatae essent; de his rebus se legatos misisse, nec conueniendi regis potestatem factam. uenerant Romam legati a Gentio, qui, quo tempore Romani conueniendi regis causa uenissent, aegrum forte eum in ultimis partibus fuisse regni dicerent: petere Gentium ab senatu, ne crederent confictis criminibus in se, quae inimici detulissent. ad ea Duronius adiecit multis ciuibus Romanis et sociis Latini nominis iniurias factas in regno eius, et ciues Romanos dici Corcyrae retineri. eos omnes Romam adduci placuit, C. Claudium praetorem cognoscere, neque ante Gentio regi legatisue eius responsum reddi.

Inter multos alios, quos pestilentia eius anni absumpsit, sacerdotes quoque aliquot mortui sunt. L. Ualerius Flaccus pontifex mortuus est: in eius locum suffectus est Q. Fabius Labeo. P. Manlius, qui nuper ex ulteriore Hispania redierat, triumuir epulo: Q. Fuluius M. f. in locum eius triumuir cooptatus, tum praetextatus erat. de rege sacrific<ul>o sufficiendo in locum Cn. Cornelii Dolabellae contentio inter C. Seruilium pontificem maximum fuit et L. Cornelium Dolabellam duumuirum naualem, quem ut inauguraret pontifex magistratu sese abdicare iubebat. recusantique id facere ob eam rem multa duumuiro dicta a pontifice, deque ea, cum prouocasset, certatum ad populum. cum plures iam tribus intro uocatae dicto esse audientem pontifici duumuirum iuberent, multamque remitti, si magistratu se abdicasset, uitium de caelo, quod comitia turbaret, interuenit. religio inde fuit pontificibus inaugurandi Dolabellae. P. Cloelium Siculum inaugurarunt, qui secundo loco nominatus erat. exitu anni et C. Seruilius Geminus pontifex maximus decessit: idem decemuir sacrorum fuit. pontifex in locum eius a collegio cooptatus est Q. Fuluius Flaccus: <creatus> inde pontifex maximus M. Aemilius Lepidus, cum multi clari uiri petissent; et decemuir sacrorum Q. Marcius Philippus in eiusdem locum est cooptatus. et augur Sp. Postumius Albinus decessit: in locum eius P. Scipionem, filium Africani, augures cooptarunt.

Cumanis eo anno petentibus permissum, ut publice Latine loquerentur et praeconibus Latine uendendi ius esset.

43. Pisanis agrum pollicentibus, quo Latina colonia deduceretur, gratiae ab senatu actae; triumuiri creati ad eam rem Q. Fabius Buteo M. et P. Popilii Laenates. a C. Maenio praetore, cui prouincia Sardinia cum euenisset, additum erat, ut quaereret de ueneficiis longius ab urbe decem milibus passuum, litterae adlatae, se iam tria milia hominum damnasse, et crescere sibi quaestionem indiciis: aut eam sibi esse deserendam aut prouinciam dimittendam.

Q. Fuluius Flaccus ex Hispania rediit Romam cum magna fama gestarum rerum; qui cum extra urbem triumphi causa esset, consul est creatus cum L. Manlio Acidino, et post paucos dies cum militibus, quos secum deduxerat, triumphans urbem est inuectus. tulit in triumpho coronas aureas centum uiginti quattuor: praeterea auri pondo triginta unum, <argenti infecti> * * * et signati Oscensis nummum centum septuaginta tria milia ducentos. militibus de praeda quinquagenos denarios dedit, duplex centurionibus, triplex equiti, tantundem sociis Latini nominis, et stipendium omnibus duplex.

44. Eo anno rogatio primum lata est ab L. Uillio tribuno plebis, quot annos nati quemque magistratum peterent caperentque. inde cognomen familiae inditum, ut Annales appellarentur. praetores quattuor post multos annos lege Baebia creati, quae alternis quaternos iubebat creari. hi facti Cn. Cornelius Scipio C. Ualerius Laeuinus Q. et P. Mucii Q. f. Scaeuolae. Q. Fuluio et L. Manlio consulibus eadem prouincia, quae superioribus, pari numero copiae peditum equitum, ciuium sociorum decretae. in Hispaniis duabus Ti. Sempronio et L. Postumio cum iisdem exercitibus, quos haberent, prorogatum imperium est; et in supplementum consules scribere iussi ad tria milia peditum Romanorum, trecentos equites, quinque milia sociorum Latini nominis et quadringentos equites. P. Mucius Scaeuola urbanam sortitus prouinciam est, et ut idem quaereret de ueneficiis in urbe et propius urbem decem milia passuum, Cn. Cornelius Scipio peregrinam, Q. Mucius Scaeuola Siciliam, C. Ualerius Laeuinus Sardiniam.

Q. Fuluius consul priusquam ullam rem publicam ageret, liberare et se et rem publicam religione uotis soluendis dixit uelle. uouisse, quo die postremum cum Celtiberis pugnasset, ludos Ioui optimo maximo et aedem equestri Fortunae sese facturum: in eam rem sibi pecuniam collatam esse ab Hispanis. ludi decreti, et ut duumuiri ad aedem locandam crearentur. de pecunia finitum, ne maior ludorum causa consumeretur, quam quanta Fuluio Nobiliori post Aetolicum bellum ludos facienti decreta esset; neue quid ad eos ludos arcesseret cogeret acciperet faceret aduersus id senatus consultum, quod L. Aemilio Cn. Baebio consulibus de ludis factum esset. decreuerat id senatus propter effusos sumptus factos in ludos Ti. Sempronii aedilis, qui graues non modo Italiae ac sociis Latini nominis, sed etiam prouinciis externis fuerant.