(… Testi Latini – felicemassaro.it)
50. Ergauica inde, nobilis et potens ciuitas, aliorum circa populorum cladibus territa portas aperuit Romanis. eam deditionem oppidorum haud cum fide factam quidam auctores sunt: e qua regione abduxisset legiones, extemplo inde rebellatum, magnoque eum postea proelio ad montem Chaunum cum Celtiberis a prima luce ad sextam horam diei signis collatis pugnasse, multos utrimque cecidisse; nec aliud magnopere, cur uicisse crederes, fecisse Romanos, nisi quod postero die lacessierint proelio manentes intra uallum: spolia per totum diem legisse; tertio die proelio maiore iterum pugnatum, et tum demum haud dubie uictos Celtiberos castraque eorum capta et direpta esse. uiginti duo milia hostium eo die esse caesa, plus trecentos captos, parem fere equorum numerum, et signa militaria septuaginta duo. inde <de>bellatum, ueramque pacem, non fluxa, ut ante, fide Celtiberos fecisse. eadem aestate et L. Postumium in Hispania ulteriore bis cum Uaccaeis egregie pugnasse scribunt: ad triginta et quinque milia hostium occidisse et castra expugnasse. propius uero est serius in prouinciam peruenisse, quam ut ea aestate potuerit res gerere.

51. Censores fideli concordia senatum legerunt. princeps lectus est ipse censor M. Aemilius Lepidus pontifex maximus: tres eiecti de senatu; retinuit quosdam Lepidus a collega praeteritos. opera ex pecunia attributa diuisaque inter se haec con.fecerunt. Lepidus molem ad Tarracinam, ingratum opus, quod praedia habebat ibi priuatamque publicae rei impensam ins<er>uerat; theatrum et proscaenium ad Apollinis, aedem Iouis in Capitolio, columnasque circa poliendas albo locauit; et ab his columnis, quae incommode opposita uidebantur, signa amouit clipeaque de columnis et signa militaria adfixa omnis generis dempsit. M. Fuluius plura et maioris locauit usus: portum et pilas pontis in Tiberi, quibus pilis fornices post aliquot annos P. Scipio Africanus et L. Mummius censores locauerunt imponendos; basilicam post argentarias nouas et forum piscatorium circumdatis tabernis quas uendidit in priuatum; et forum. et porticum extra portam Trigeminam, et aliam post naualia et ad fanum Herculis et post Spei ad Tiberim <et ad> aedem Apollinis medici. habuere et in promiscuo praeterea pecuniam: ex ea communiter locarunt aquam adducendam fornicesque faciendos. impedimento operi fuit M. Licinius Crassus, qui per fundum suum duci non est passus. portoria quoque et uectigalia iidem multa instituerunt. complura sacella publicaque loca, occupata a priuatis, publica sacraque ut essent paterentque populo curarunt. mutarunt suffragia, regionatimque generibus hominum causisque et quaestibus tribus discripserunt.

52. Et alter ex censoribus M. Aemilius petiit ab senatu, ut sibi dedicationis <causa> templorum reginae Iunonis et Dianae, quae bello Ligustino annis octo ante uouisset, pecunia ad ludos decerneretur. uiginti milia aeris decreuerunt. dedicauit eas aedes, utramque in circo Flaminio, ludosque scaenicos triduum post dedicationem templi Iunonis, biduum post Dianae, et singulos dies fecit in circo. idem dedicauit aedem Larum permarinum in Campo. uouerat eam annis undecim ante L. Aemilius Regillus nauali proelio aduersus praefectos regis Antiochi. supra ualuas templi tabula cum titulo hoc fixa est: ‘duello magno dirimendo, regibus subigendis, ~caput patrandae pacis haec pugna exeunti L. Aemilio M. Aemilii filio * * auspicio imperio felicitate ductuque eius inter Ephesum Samum Chiumque, inspectante eopse Antiocho, exercitu omni, equitatu elephantisque, classis regis Antiochi antehac inuicta fusa contusa fugataque est, ibique eo die naues longae cum omnibus sociis captae quadraginta duae. ea pugna pugnata rex Antiochus regnumque * * * . eius rei ergo aedem Laribus permarinis uouit.’ eodem exemplo tabula in aede Iouis in Capitolio supra ualuas fixa est.

53. Biduo, quo senatum legerunt censores, Q. Fuluius consul profectus in Ligures, per inuios montes Ballistae saltus cum exercitu transgressus, signis collatis cum hoste pugnauit; neque tantum acie uicit, sed castra quoque eodem die cepit. tria milia ducenti hostium <caesi sunt>, omnisque ea regio Ligurum in deditionem uenit. consul deditos in campestres agros deduxit, praesidiaque montibus imposuit. celeriter <et Roma consul ad hostes> et ex prouincia litterae Romam uenerunt: supplicationes ob eas res gestas in triduum decretae sunt; praetores quadraginta hostiis maioribus per supplicationes rem diuinam fecerunt. ab altero consule L. Manlio nihil memoria dignum in Liguribus est gestum. Galli Transalpini, tria milia hominum, in Italiam transgressi, neminem bello lacessentes agrum a consulibus et senatu petebant, ut pacati sub imperio populi Romani essent. eos senatus excedere Italia iussit, et consulem Q. Fuluium quaerere et animaduertere in eos, qui principes et auctores transcendendi Alpes fuissent.

54. Eodem anno Philippus rex Macedonum, senio et maerore consumptus post mortem filii, decessit. Demetriade hibernabat, cum desiderio anxius filii, tum paenitentia crudelitatis suae. stimulabat animum et alter filius haud dubie et sua et aliorum opinione rex, conuersique in eum omnium oculi, et destituta senectus aliis exspectantibus suam mortem, aliis ne exspectantibus quidem. quo magis angebatur, et cum eo Antigonus Echecratis filius, nomen patrui Antigoni ferens, qui tutor Philippi fuerat, regiae uir maiestatis, nobili etiam pugna aduersus Cleomenem Lacedaemonium clarus. tutorem eum Graeci, ut cognomine a ceteris regibus distinguerent, appellarunt. huius fratris filius Antigonus ex honoratis Philippi amicis unus incorruptus permanserat, eique ea fides nequaquam amicum Persea inimicissimum fecerat is prospiciens animo, quanto cum periculo suo hereditas regni uentura esset ad Persea, ut primum labare animum regis et ingemiscere interdum filii desiderio sensit, nunc praebendo aures, nunc lacessendo etiam mentionem rei temere actae, saepe querenti querens et ipse aderat. et cum multa, <ut> adsolet, ueritas praeberet uestigia sui, omni ope adiuuabat, quo maturius omnia emanarent. suspecti ut ministri facinoris Apelles maxime et Philocles erant, qui Romam legati fuerant litterasque exitiales Demetrio sub nomine Flaminini attulerant.

55. Falsas esse et a scriba uitiatas signumque adulterinum uulgo in regia fremebant. ceterum cum suspecta magis quam manifesta esset res, forte Xychus obuius fit Antigono, comprehensusque ab eo in regiam est perductus. relicto eo custodibus Antigonus ad Philippum processit. ‘multis’ inquit ‘sermonibus intellexisse uideor magno te aestimaturum, si scire uera omnia posses de filiis tuis, uter ab utro petitus fraude et insidiis esset. homo unus omnium, qui nodum huius erroris exsoluere possit, in potestate tua est Xychus. forte oblatum perductumque in regiam uocari iube.’ regi adductus primo ita negare inconstanter, ut paruo metu admoto paratum indicem esse appareret. conspectum tortoris uerberumque non sustinuit, ordinemque omnem facinoris legatorum ministeriique sui exposuit. extemplo missi, qui legatos comprehenderent, Philoclem, qui praesens erat, oppresserunt: Apelles missus ad Chaeream quendam persequendum indicio Xychi audito in Italiam traiecit. de Philocle nihil certi uulgatum est: alii primo audaciter negantem, postquam in conspectum adductus sit Xychus, non ultra tetendisse, alii tormenta etiam infitiantem perpessum adfirmant. Philippo redintegratus est luctus geminatusque; et infelicitatem suam in liberis grauiorem, quod alter <su>peresset, censebat.

56. Perseus certior factus omnia detecta esse, potentior quidem erat, quam ut fugam necessariam duceret: tantum ut procul abesset, curabat, interim uelut ab incendio flagrantis irae, dum Philippus uiueret, se defensurus. <is> spe potiundi ad poenam corporis eius amissa, quod reliquum erat, id studere, ne super impunitatem etiam praemio sceleris frueretur. Antigonum igitur appellat, cui et palam facti parricidii gratia obnoxius erat, et nequa<quam> pudendum aut paenitendum eum regem Macedonibus propter recentem patrui Antigoni gloriam fore censebat. ‘quando in eam fortunam ueni,’ inquit ‘Antigone, ut orbitas mihi, quam alii detestantur parentes, optabilis esse debeat, regnum, quod a patruo tuo forti, non solum fideli, tutela eius custoditum et auctum etiam accepi, id tibi tradere in animo est. te unum habeo, quem dignum regno iudicem. si neminem haberem, perire et exstingui id mallem quam Perseo scelestae fraudis praemium esse. Demetrium excitatum ab inferis restitutumque credam mihi, si te, qui morti innocentis, qui meo infelici errori unus illacrimasti, in locum eius substitutum relinquam.’ ab hoc sermone omni genere honoris producere eum non destitit. cum in Thracia Perseus abesset, circumire Macedoniae urbes principibusque Antigonum commendare; et si uita longior suppetisset, haud dubium fuit, quin eum in possessione regni relicturus fuerit. ab Demetriade profectus Thessalonicae plurimum temporis moratus fuerat. inde cum Amphipolim uenisset, graui morbo est implicitus. sed animo tamen aegrum magis fuisse quam corpore constat; curisque et uigiliis, cum identidem species et umbrae insontis interempti filii agitarent, exstinctum esse cum diris exsecrationibus alterius. tamen * * * admoueri potuisset Antigonus, si aut <affuisset aut> statim palam facta esset mors regis. medicus Calligenes, qui curationi praeerat, non exspectata morte regis, a primis desperationis notis nuntios per dispositos <equos>, ita ut conuenerat, misit ad Perseum, et mortem regis in aduentum eius omnes, qui extra regiam erant, celauit.

57. Oppressit igitur necopinantes ignarosque omnes Perseus et regnum scelere partum inuasit. peropportuna mors Philippi fuit ad dilationem et ad uires bello subtrahendas. nam post paucis diebus gens Bastarnarum, diu sollicitata, ab suis sedibus magna peditum equitumque manu Histrum traiecit. inde praegressi, qui nuntiarent regi, Antigonus et Cotto: <Cotto> nobilis erat Bastarna, Antigonus e regiis unus, saepe cum ipso Cottone legatus ad concitandos Bastarnas missus. haud procul Amphipoli fama, in<de> certi nuntii occurrerunt mortuum esse regem. quae res omnem ordinem consilii turbauit. compositum autem sic fuerat, transitum per Thraciam tutum et commeatus Bastarnis ut Philippus praestaret. id ut facere posset, regionum principes donis coluerat, fide sua obligata pacato agmine transituros Bastarnas. Dardanorum gentem delere propositum erat inque eorum agro sedes dare Bastarnis. duplex inde erat commodum futurum, si et Dardani, gens semper infestissima Macedoniae temporibusque iniquis regum imminens, tolleretur, et Bastarnae relictis in Dardania coniugibus liberisque ad populandam Italiam possent mitti. per Scordiscos iter esse ad mare Hadriaticum Italiamque; alia uia traduci exercitum non posse. facile Bastarnis Scordiscos iter daturos: nec enim aut lingua aut moribus aequales. abhorrere; et ipsos adiuncturos se, cum ad praedam opulentissimae gentis ire uidissent. inde in omnem euentum consilia <ac>commodabantur: siue caesi ab Romanis forent Bastarnae, Dardanos tamen sublatos praedamque ex reliquiis Bastarnarum et possessionem liberam Dardaniae solacio fore; siue prospere <rem> gessissent, Romanis auersis in Bastarnarum bellum recuperaturum se in Graecia, quae amisisset. haec Philippi consilia fuerant.

58. <Primum> ingressi sunt pacato agmine. <digressu> deinde Cottonis et Antigoni et haud multo post fama mortis Philippi neque Thraces commercio faciles erant, <neque> Bastarnae empto contenti esse poterant aut in agmine contineri, ne decederent uia. inde iniuriae ultro citroque fieri, quarum in dies incremento bellum exarsit. postremo Thraces cum uim ac multitudinem sustinere hostium non possent, relictis campestribus uicis in montem ingentis altitudinis—Donucam uocant—concesserunt. quo <cum> subire Bastarnae uellent, quali tempestate Gallos spoliantes Delphos fama est peremptos esse, talis tum Bastarnas nequiquam ad iuga montium appropinquantes oppressit. neque enim imbre tantum effuso, dein creberrima grandine obruti sunt cum ingenti fragore caeli tonitribusque et fulguribus praestringentibus aciem oculorum, sed fulmina etiam sic undique micabant, ut peti uiderentur corpora, nec solum milites sed etiam principes icti caderent. itaque cum praecipiti fuga per rupes praealtas improuidi sternerentur ruerentque, instabant quidem perculsis Thraces, sed ipsi deos auctores fugae esse caelumque in se ruere aiebant. dissipati procella cum tamquam ex naufragio plerique semermes in castra, unde profecti erant, redissent, consultari, quid agerent, coeptum. inde orta dissensio, aliis redeundum aliis penetrandum in Dardaniam censentibus: triginta ferme milia hominum Clondico duce, <quo> profecti erant, peruenerunt, cetera multitudo retro, qua uenerat, Apolloniam Mesembriamque repetit. Perseus potitus regno interfici Antigonum iussit; et dum firmaret res, legatos Romam ad amicitiam paternam renouandam petendumque, ut rex ab senatu appellaretur, misit. haec eo anno in Macedonia gesta.

59. Alter consulum Q. Fuluius ex Liguribus triumphauit; quem triumphum magis gratiae quam rerum gestarum magnitudini datum constabat. armorum hostilium magnam uim transtulit, nullam pecuniam admodum. diuisit tamen in singulos milites trecenos aeris, duplex centurionibus, triplex equiti. nihil in eo triumpho magis insigne fuit, quam quod forte euenit, ut eodem die triumpharet, quo priore anno ex praetura triumphauerat. secundum triumphum comitia edixit, quibus creati consules sunt M. Iunius Brutus A. Manlius Uulso. praetorum inde tribus creatis comitia tempestas diremit. postero die reliqui tres facti, ante diem quartum idus Martias, M. Titinius Curuus Ti. Claudius Nero T. Fonteius Capito. ludi Romani instaurati ab aedilibus curulibus Cn. Seruilio Caepione Ap. Claudio Centone propter prodigia, quae euenerant. terra mouit; in fanis publicis, ubi lectisternium erat, deorum capita, quae in lectis erant, auerterunt se, lanxque cum integumentis, quae Ioui apposita fuit, decidit de mensa. oleas quoque praegustasse mures in prodigium uersum est. ad ea expianda nihil ultra, quam ut ludi instaurarentur, actum est.

Post Views: 32.238
Taggato

Pagine: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23