Livius – Ab Urbe Condita L. XXXIX-XL

(… Testi Latini – felicemassaro.it)
20. Legationes deinde in senatum introduxerunt, regum primas Eumenis et Ariarathis Cappadocis et Pharnacis Pontici. nec ultra quicquam eis responsum est quam missuros, qui de controuersiis eorum cognoscerent statuerentque. Lacedaemoniorum deinde exsulum et Achaeorum legati introducti sunt, et spes data exsulibus est scripturum senatum Achaeis, ut restituerentur. Achaei de Messene recepta compositisque ibi rebus cum adsensu patrum exposuerunt. et a Philippo rege Macedonum duo legati uenerunt, Philocles et Apelles, nulla super re, quae petenda ab senatu esset, speculatum magis inquisitumque missi de iis, quorum Perseus Demetrium insimulasset sermonum cum Romanis, maxime cum T. Quinctio, aduersus fratrem de regno habitorum. hos tamquam medios nec in alterius fauorem inclinatos miserat rex: erant autem et hi Persei fraudis in fratrem ministri et participes. Demetrius omnium praeterquam fraterno scelere, quod nuper eruperat, ignarus primo neque magnam neque nullam spem habebat patrem sibi placari posse; minus deinde in dies patris animo fidebat, cum obsideri aures a fratre cerneret. itaque circumspiciens dicta factaque sua, ne cuius suspiciones augeret, maxime ab omni mentione et contagione Romanorum abstinebat, ut neque scribi sibi uellet, quia hoc praecipue criminum genere exasperari patris animum sentiebat.

21. Philippus, simul ne otio miles deterior fieret, simul auertendae suspicionis causa quicquam a se agitari de Romano bello, Stobos Paeoniae exercitu indicto in Maedicam ducere pergit. cupido eum ceperat in uerticem Haemi montis ascendendi, quia uulgatae opinioni crediderat Ponticum simul et Hadriaticum mare et Histrum amnem et Alpes conspici posse: subiecta oculis ea haud parui sibi momenti futura ad cogitationem Romani belli. percunctatus regionis peritos de ascensu Haemi, cum satis inter omnes constaret uiam exercitui nullam esse, paucis et expeditis per difficillimum aditum, ut sermone familiari minorem filium permulceret, quem statuerat non ducere secum, primum quaerit ab eo, cum tanta difficultas itineris proponatur, utrum perseuerandum sit in incepto an abstinendum. si pergat tamen ire, non posse obliuisci se in talibus rebus Antigoni, qui saeua tempestate iactatus, cum in eadem naue secum suos omnes habuisset, praecepisse liberis diceretur, ut et ipsi meminissent et ita posteris proderent, ne quis cum tota gente simul in rebus dubiis periclitari auderet. memorem ergo se praecepti eius duos simul filios non commissurum in aleam eius, qui proponeretur, casus; et quoniam maiorem filium secum duceret, minorem ad subsidia spei et custodiam regni remissurum in Macedoniam esse. non fallebat Demetrium ablegari se, ne adesset consilio, cum in conspectu locorum consultarent, quae proxime itinera ad mare Hadriaticum atque Italiam ducerent, quaeque ratio belli esset futura. sed non solum parendum patri tutum., sed etiam adsentiendum erat, ne inuitum parere suspicionem faceret. ut tamen iter ei tutum in Macedoniam esset, Didas ex praetoribus regiis unus, qui Paeoniae praeerat, iussus est prosequi eum cum modico praesidio. hunc quoque Perseus, sicut plerosque patris amicorum, ex quo haud cuiquam dubium esse coeperat, ad quem regis animo ita inclinato hereditas regni pertineret, inter coniuratos in fratris perniciem habuit. in praesentia dat ei mandata, ut per omne obsequium insinuaret se in quam maxime familiarem usum, ut elicere omnia arcana specularique abditos eius sensus posset. ita digreditur Demetrius cum infestioribus, quam si solus iret, praesidiis.

22. Philippus Maedicam primum, deinde solitudines interiacentes Maedicae atque Haemo transgressus septimis demum castris ad radices montis peruenit. ibi unum moratus diem ad deligendos, quos duceret secum, tertio die iter est ingressus. modicus primo labor in imis collibus fuit. quantum in altitudinem egrediebantur, magis magisque siluestria et pleraque inuia loca excipiebant: peruenere deinde in tam opacum iter, ut prae densitate arborum immissorumque aliorum in alios ramorum perspici caelum uix posset. ut uero iugis appropinquabant, quod rarum in altis locis est, adeo omnia contecta nebula <erant>, ut haud secus quam nocturno itinere impedirentur. tertio demum die ad uerticem peruentum. nihil uulgatae opinioni degressi inde detraxerunt, magis credo, ne uanitas itineris ludibrio esset, quam quod diuersa inter se maria montesque et amnes ex uno loco conspici potuerint. uexati omnes, et ante alios rex ipse, quo grauior aetate erat, difficultate uiae est. duabus aris ibi Ioui et Soli sacratis cum immolasset, qua triduo ascenderat, biduo est degressus, frigora nocturna maxime metuens, quae caniculae ortu similia brumalibus erant. multis per eos dies difficultatibus conflictatus nihilo laetiora in castris inuenit, ubi summa penuria erat, ut in regione, quam ab omni parte solitudines clauderent. itaque unum tantum moratus diem, quietis eorum causa, quos habuerat secum, itinere inde simili fugae in Dentheletos transcurrit. socii erant, sed propter inopiam haud secus quam hostium fines Macedones populati sunt: rapiendo enim passim uillas primum, dein quosdam etiam uicos euastarunt, non sine magno pudore regis, cum sociorum uoces nequiquam deos sociales nomenque suum implorantes audiret. frumento inde sublato in Maedicam regressus, urbem, quam Petram appellant, oppugnare est adortus. ipse a campestri aditu castra posuit, Perseum filium cum modica manu circummisit, ut a superioribus locis urbem adgrederetur. oppidani, cum terror undique instaret, obsidibus datis in praesentia dediderunt sese: iidem, postquam exercitus recessit, obliti obsidum relicta urbe in loca munita et montes refugerunt. Philippus omni genere laboris sine ullo effectu fatigatis militibus et fraude Didae praetoris auctis in filium suspicionibus in Macedoniam rediit.

23. Missus hic comes, ut ante dictum est, cum simplicitatem iuuenis incauti et suis haud immerito suscensentis adsentando indignandoque et ipse uicem eius captaret, in omnia ultro suam offerens operam, fide data arcana eius elicuit. fugam ad Romanos Demetrius meditabatur; cui consilio adiutor deum beneficio oblatus uidebatur Paeoniae praetor, per cuius prouinciam spem ceperat elabi tuto posse. hoc consilium extemplo et fratri proditur et auctore eo indicatur patri. litterae primum ad obsidentem Petram adlatae sunt. inde Herodorus—princeps hic amicorum Demetrii erat —in custodiam est coniectus et Demetrius dissimulanter adseruari iussus. haec super cetera tristem aduentum in Macedoniam regi fecerunt. mouebant eum et praesentia crimina: exspectandos tamen, quos ad exploranda omnia Romam miserat, censebat. his anxius curis cum aliquot menses egisset, tandem legati, iam ante praemeditati in Macedonia, quae ab Roma renuntiarent, uenerunt; qui super cetera scelera falsas etiam litteras, signo adulterino T. Quinctii signatas, reddiderunt regi. deprecatio in litteris erat, si quid adulescens cupiditate regni prolapsus secum egisset: nihil eum aduersus suorum quemquam facturum neque eum se esse, qui ullius impii consilii auctor futurus uideri possit. hae litterae fidem Persei criminibus fecerunt. itaque Herodorus extemplo diu excruciatus sine indicio rei ullius in tormentis moritur.

24. Demetrium iterum ad patrem accusauit Perseus. fuga per Paeoniam praeparata arguebatur et corrupti quidam, ut comites itineris essent; maxime falsae litterae T. Quinctii urgebant. nihil tamen palam grauius pronuntiatum de eo est, ut dolo potius interficeretur, nec id cura ipsius, sed ne poena eius consilia aduersus Romanos nudaret. ab Thessalonice Demetriadem ipsi cum iter esset, Astraeum Paeoniae Demetrium mittit cum eodem comite Dida, Perseum Amphipolin ad obsides Thracum accipiendos. digredienti ab se Didae mandata dedisse dicitur de filio occidendo. sacrificium ab Dida seu institutum seu simulatum est, ad quod celebrandum inuitatus Demetrius ab Astraeo Heracleam uenit. in ea cena dicitur uenenum datum. poculo epoto extemplo sensit, et mox coortis doloribus, relicto conuiuio cum in cubiculum recepisset sese, crudelitatem patris conquerens, parricidium fratris ac Didae scelus incusans torquebatur. intromissi deinde Thyrsis quidam Stuberraeus et Beroeaeus Alexander iniectis tapetibus in caput faucesque spiritum intercluserunt. ita innoxius adulescens, cum in eo ne simplici quidem genere mortis contenti inimici fuissent, interficitur.