Livius – Ab Urbe Condita L. XXXIX-XL

(… Testi Latini – felicemassaro.it)
35. Otiosam prouinciam consules habuerunt. M. Baebius comitiorum causa Romam reuocatus consules creauit A. Postumium Albinum Luscum et C. Calpurnium Pisonem. praetores exinde facti Ti. Sempronius Gracchus L. Postumius Albinus P. Cornelius Mammula, Ti. Minucius Molliculus A. Hostilius Mancinus C. Maenius. ii omnes magistratum idibus Martiis inierunt.

Principio eius anni, quo A. Postumius Albinus et C. Calpurnius Piso consules fuerunt, ab A. Postumio consule in senatum introducti, qui ex Hispania citeriore uenerant a Q. <Fuluio> Flacco, L. Minucius legatus et duo tribuni militum, T. Maenius et L. Terentius Massaliota. hi cum duo secunda proelia, deditionem Celtiberiae, confectam prouinciam nuntiassent, nec stipendio, quod mitti soleret, nec frumento portato ad exercitum in eum annum opus esse, petierunt ab senatu primum, ut ob res prospere gestas diis immortalibus honos haberetur, deinde ut Q. Fuluio decedenti de prouincia deportare inde exercitum, cuius forti opera et ipse et multi ante eum praetores usi essent, liceret. quod fieri, praeterquam quod ita deberet, etiam prope necessarium esse: ita enim obstinatos esse milites, ut non ultra retineri posse in prouincia uiderentur, iniussuque abituri inde essent, si non dimitterentur, aut in perniciosam, si quis impense retineret, seditionem exarsuri. consulibus ambobus prouinciam Ligures esse senatus iussit. praetores inde sortiti sunt: A. Hostilio urbana, Ti. Minucio peregrina obuenit, P. Cornelio Sicilia, C. Maenio Sardinia. Hispanias sortiti L. Postumius ulteriorem, Ti. Sempronius citeriorem. is quia successurus Q. Fuluio erat, ne uetere exercitu prouincia spoliaretur, ‘quaero’ inquit ‘de te, L. Minuci, cum confectam prouinciam nunties, existimesne Celtiberos perpetuo in fide mansuros, ita ut sine exercitu ea prouincia obtineri possit. si neque de fide barbarorum quicquam recipere aut adfirmare nobis potes, et habendum illic utique exercitum censes, utrum tandem auctor senatui sis supplementum in Hispaniam mittendi, ut ii modo, quibus emerita stipendia sint, milites dimittantur, ueteribus militibus tirones immisceantur, an deductis de prouincia ueteribus legionibus nouas conscribendi et mittendi, cum contemptum tirocinium etiam mitiores barbaros excitare ad rebellandum possit? dictu quam re facilius est prouinciam ingenio ferocem, rebellatricem confecisse. paucae ciuitates, ut quidem ego audio, quas uicina maxime hiberna premebant, in ius dicionemque uenerunt; ulteriores in armis sunt. quae cum ita sint, ego iam hinc praedico, patres conscripti, me exercitu eo, qui nunc est, rem publicam administraturum: si deducat secum Flaccus legiones, loca pacata me ad hibernacula lecturum neque nouum militem ferocissimo hosti obiecturum.’

36. Legatus ad ea, quae interrogatus erat, respondit neque se neque quemquam alium diuinare posse, quid in animo Celtiberi haberent aut porro habituri essent. itaque negare non posse, quin rectius sit etiam ad pacatos barbaros, nondum satis adsuetos imperio, exercitum mitti. nouo autem an uetere exercitu opus sit, eius esse dicere, qui scire possit, qua fide Celtiberi in pace mansuri sint, simul et qui illud exploratum habeat, quieturos milites, si diutius in prouincia retineantur. si ex eo, quod aut inter se loquantur aut succlamationibus apud contionantem imperatorem significent, quid sentiant, coniectandum sit, palam uociferatos esse aut imperatorem in prouincia retenturos aut cum eo in Italiam uenturos esse. disceptationem inter praetorem legatumque consulum relatio interrupit, qui suas ornari prouincias, priusquam de praetoris exercitu ageretur, aequum censebant. nouus omnis exercitus consulibus est decretus, binae legiones Romanae cum suo equitatu, et socium Latini nominis quantus semper numerus, quindecim milia peditum, octingenti equites. cum hoc exercitu Apuanis Liguribus ut bellum inferrent, mandatum est. P. Cornelio et M. Baebio prorogatum imperium iussique prouincias obtinere, donec consules uenissent; tum imperatum, ut dimisso, quem haberent, exercitu reuerterentur Romam. de Ti. Sempronii deinde exercitu actum est. nouam legionem ei quinque milium et ducentorum peditum cum equitibus quadringentis consules scribere iussi, et mille praeterea peditum Romanorum, quinquaginta equites, et sociis nominis Latini imperare septem milia peditum, trecentos equites. cum hoc exercitu placuit ire in Hispaniam citeriorem Ti. Sempronium. Q. Fuluio permissum, ut, qui milites ante Sp. Postumium Q. Marcium consules ciues Romani sociiue in Hispaniam transportati essent, et praeterea supplemento adducto, quo amplius <in> duabus legionibus quam decem milia et quadringenti pedites, sescenti equites essent, et socium Latini nominis duodecim milia, sescenti equites, quorum forti opera duobus aduersus Celtiberos proeliis usus Q. Fuluius esset, eos, si uideretur, secum deportaret. et supplicationes decretae, quod is prospere rem publicam gessisset. et ceteri praetores in prouincias missi. Q. Fabio Buteoni prorogatum in Gallia imperium est. octo legiones praeter exercitum ueterem, qui in Liguribus in spe propinqua missionis erat, eo anno esse placuit. et is ipse exercitus aegre explebatur propter pestilentiam, quae tertium iam annum urbem Romanam atque Italiam uastabat.

37. Praetor Ti. Minucius et haud ita multo post consul C. Calpurnius moritur, multique alii omnium ordinum illustres uiri. postremo prodigii loco ea clades haberi coepta est. C. Seruilius pontifex maximus piacula irae deum conquirere iussus, decemuiri libros inspicere, consul Apollini Aesculapio Saluti dona uouere et dare signa inaurata: quae uouit deditque. decemuiri supplicationem in biduum ualetudinis causa in urbe et per omnia fora conciliabulaque edixerunt: maiores duodecim annis omnes coronati et lauream in manu tenentes supplicauerunt. fraudis quoque humanae insinuauerat suspicio animis; et ueneficii quaestio ex senatus consulto, quod in urbe propiusue urbem decem milibus passuum esset commissum, C. Claudio praetori, qui in locum Ti. Minucii erat suffectus, ultra decimum lapidem per fora conciliabulaque C. Maenio, priusquam in Sardiniam prouinciam traiceret, decreta. suspecta consulis erat mors maxime. necatus a Quarta Hostilia uxore dicebatur. ut quidem filius eius Q. Fuluius Flaccus in locum uitrici consul est declaratus, aliquanto magis infamis mors Pisonis coepit esse; et testes exsistebant, qui post declaratos consules Albinum et Pisonem, quibus comitiis Flaccus tulerat repulsam, et exprobratum ei a matre dicerent, quod iam ei tertium negatus consulatus petenti esset, et adiecisse, pararet se ad petendum: intra duos menses effecturam, ut consul fieret. inter multa alia testimonia ad causam pertinentia haec quoque uox, nimis uero euentu comprobata, ualuit, cur Hostilia damnaretur. ueris principio huius, dum consules nouos dilectus Romae tenet, mors deinde alterius et creandi comitia consulis in locum eius omnia tardiora fecerunt, interim P. Cornelius et M. Baebius, qui in consulatu nihil memorabile gesserant, in Apuanos Ligures exercitum induxerunt.

38. Ligures, qui ante aduentum in prouinciam consulum non exspectassent bellum, improuiso oppressi ad duodecim milia hominum dediderunt se. eos consulto per litteras prius senatu deducere ex montibus in agros campestres procul ab domo, ne reditus spes esset, Cornelius et Baebius statuerunt, nullum alium ante finem rati fore Ligustini belli.

Ager publicus populi Romani erat in Samnitibus, qui Taurasinorum <fuerat. eo cum> traducere Ligures Apuanos uellent, edixerunt, <ut> Ligures Apuani de montibus descenderent cum liberis coniugibusque, sua omnia secum portarent. Ligures saepe per legatos deprecati, ne penates, sedem in qua geniti essent, sepulcra maiorum cogerentur relinquere, arma obsides pollicebantur. postquam nihil impetrabant neque uires ad bellandum erant, edicto paruerunt. traducti sunt publico sumptu ad quadraginta milia liberorum capitum cum feminis puerisque. argenti data centum et quinquaginta milia, unde in nouas sedes compararent, quae opus essent. agro diuidendo dandoque iidem, qui traduxerant, Cornelius et Baebius praepositi. postulantibus tamen ipsis quinqueuiri ab senatu dati, quorum ex consilio agerent. transacta re cum ueterem exercitum Romam deduxissent, triumphus ab senatu est decretus. hi omnium primi nullo bello gesto triumpharunt. tantum hostiae ductae ante currum, quia nec quod ferretur neque quod duceretur captum neque quod militibus daretur, quicquam in triumphis eorum fuerat.

39. Eodem anno in Hispania Fuluius Flaccus proconsul, quia successor in prouinciam tardius ueniebat, educto exercitu ex hibernis ulteriorem Celtiberiae agrum, unde ad deditionem non uenerant, institit uastare. qua re irritauit magis quam conterruit animos barbarorum; et clam comparatis copiis saltum Manlianum, per quem transiturum exercitum Romanum satis sciebant, obsederunt. in Hispaniam ulteriorem eunti L. Postumio Albino collegae Gracchus mandauerat, ut Q. Fuluium certiorem faceret, Tarraconem exercitum adduceret: ibi dimittere ueteranos supplementaque distribuere et ordinare omnem exercitum sese uelle. dies quoque, et ea propinqua, edita Flacco est, qua successor esset uenturus. haec noua adlata res, omissis quae agere instituerat, Flaccum raptim deducere exercitum ex Celtiberia cum coegisset, barbari causae ignari, suam defectionem et clam comparata arma sensisse eum et pertimuisse rati, eo ferocius saltum insederunt. ubi eum saltum prima luce agmen Romanum intrauit, repente ex duabus partibus simul exorti hostes Romanos inuaserunt. quod ubi uidit Flaccus, primos tumultus in agmine per centuriones stare omnes, suo quemque loco, et arma expedire iubendo sedauit, et sarcinis iumentisque in unum locum coactis copias omnes partim ipse partim per legatos tribunosque militum, ut tempus, ut locus postulabat, sine ulla trepidatione instruxit, cum bis deditis rem esse admonens, scelus et perfidiam illis, non uirtutem nec animum accessisse, reditum ignobilem in patriam clarum ac memorabilem eos sibi fecisse: cruentos ex recenti caede hostium gladios et manantia sanguine spolia Romam ad triumphum delaturos. plura dici tempus non patiebatur: inuehebant se hostes, et in partibus extremis iam pugnabatur. deinde acies concurrerunt.