Livius – Ab Urbe Condita L. XXXIX-XL

(… Testi Latini – felicemassaro.it)
5. Huius atrocitas facinoris nouam uelut flammam regis inuidiae adiecit, ut uulgo ipsum liberosque exsecrarentur; quae dirae breui ab omnibus diis exauditae, ut saeuiret ipse in suum sanguinem, effecerunt. Perseus enim cum in dies magis cerneret fauorem et dignitatem Demetrii fratris apud multitudinem Macedonum crescere et gratiam apud Romanos, sibi spem nullam regni superesse nisi in scelere ratus ad id unum omnes cogitationes intendit. ceterum cum se ne ad id quidem, quod muliebri cogitabat animo, satis per se ualidum crederet, singulos amicorum patris temptare sermonibus perplexis institit. et primo quidam ex his aspernantium tale quicquam praebuerunt speciem, quia plus in Demetrio spei ponebant; deinde crescente in dies Philippi odio in Romanos, cui Perseus indulgeret, Demetrius summa ope aduersaretur, prospicientes animo exitum incauti a fraude fraterna iuuenis, adiuuandum, quod futurum erat, rati fouendamque spem potentioris, Perseo se adiungunt. cetera in suum quaeque tempus agenda differunt: in praesentia placet omni ope in Romanos accendi regem impellique ad consilia belli, ad quae iam sua sponte animum inclinasset. simul ut Demetrius in dies suspectior esset, ex composito sermones ad res Romanorum trahebant. ibi cum alii mores et instituta eorum, alii res gestas, alii speciem ipsius urbis nondum exornatae neque publicis neque priuatis locis, alii singulos principum eluderent, iuuenis incautus et amore nominis Romani et certamine aduersus fratrem omnia tuendo suspectum se patri et opportunum criminibus faciebat. itaque expertem eum pater omnium de rebus Romanis consiliorum habebat: totus in Persea uersus cum eo cogitationes eius rei dies ac noctes agitabat. redierant forte, quos miserat in Bastarnas ad arcessenda auxilia, adduxerantque inde nobiles iuuenes et regii quosdam generis, quorum unus sororem suam in matrimonium Philippi filio pollicebatur; erexeratque consociatio gentis eius animum regis. tum Perseus ‘quid ista prosunt?’ inquit. ‘nequaquam tantum in externis auxiliis est praesidii, quantum periculi <in> fraude domestica. proditorem nolo dicere, certe speculatorem habemus in sinu, cuius, ex quo obses Romae fuit, corpus nobis reddiderunt Romani, animum ipsi habent. omnium paene Macedonum in eum ora conuersa sunt, nec regem se alium habituros aiunt quam quem Romani dedissent’. his per se aegra mens senis stimulabatur, et animo magis quam uultu ea crimina accipiebat.

6. Forte lustrandi exercitus uenit tempus, cuius sollemne est tale: caput mediae canis praecisae et pars ad dexteram, cum extis posterior ad laeuam uiae ponitur: inter hanc diuisam hostiam copiae armatae traducuntur. praeferuntur primo agmini arma insignia omnium ab ultima origine Macedoniae regum, deinde rex ipse cum liberis sequitur, proxima est regia cohors custodesque corporis, postremum agmen Macedonum cetera multitudo claudit. latera regis duo filii iuuenes cingebant, Perseus iam tricesimum annum agens, Demetrius quinquennio minor, medio iuuentae robore ille, hic flore, fortunati patris matura suboles, si mens sana fuisset. mos erat lustrationis sacro peracto decurrere exercitum, et diuisas bifariam duas. acies concurrere ad simulacrum pugnae. regii iuuenes duces ei ludicro certamini dati: ceterum non imago fuit pugnae, sed tamquam de regno dimicaretur, ita concurrerunt, multaque uulnera rudibus facta, nec praeter ferrum quicquam defuit ad iustam belli speciem. pars ea, quae sub Demetrio erat, longe superior fuit. id aegre patiente Perseo laetari prudentes amici eius, eamque rem ipsam dicere praebituram causam criminandi iuuenis.

7. Conuiuium eo die sodalium, qui simul decurrerant, uterque habuit, cum uocatus ad cenam ab Demetrio Perseus negasset. festo die benigna inuitatio et hilaritas iuuenalis utrosque in uinum traxit. commemoratio ibi certaminis ludicri et iocosa dicta in aduersarios, ita ut ne ipsis quidem ducibus abstineretur, iactabantur. ad has excipiendas uoces speculator ex conuiuis Persei missus cum incautior obuersaretur, exceptus a iuuenibus forte triclinio egressis male mulcatur. huius rei ignarus Demetrius ‘quin comisatum’ inquit ‘ad fratrem imus et iram eius, si qua ex certamine residet, simplicitate et hilaritate nostra lenimus?’ omnes ire se conclamarunt praeter eos, qui speculatoris ab se pulsati praesentem ultionem metuebant. cum eos quoque Demetrius traheret, ferrum ueste abdiderunt, quo se tutari, si qua uis fieret, possent. nihil occulti esse in intestina discordia potest. utraque domus speculatorum et proditorum plena erat. praecucurrit index ad Persea, ferro succinctos nuntians cum Demetrio quattuor adulescentes uenire. etsi causa apparebat— nam ab iis pulsatum conuiuam suum audierat—, infamandae rei causa ianuam obserari iubet, et ex parte superiore aedium uersisque in uiam fenestris comisatores, tamquam ad caedem suam uenientes, aditu ianuae arcet. Demetrius per uinum, quod excluderetur, paulisper uociferatus in conuiuium redit, totius rei ignarus.

8. Postero die Perseus, cum primum conueniendi potestas patris fuit, regiam ingressus perturbato uultu in conspectu patris tacitus procul constitit. cui cum pater ‘satin salue?’ et, quaenam ea maestitia esset, interrogaret eum, ‘de lucro tibi’ inquit ‘uiuere me scito. iam non occultis a fratre petimur insidiis; nocte cum armatis domum ad interficiendum me uenit, clausisque foribus parietum praesidio me a furore eius sum tutatus.’ cum pauorem mixtum admiratione patri iniecisset, ‘atqui si aures praebere potes’ inquit, ‘manifestam rem teneas faciam.’ enimuero se Philippus dicere auditurum, uocarique extemplo Demetrium iussit; et seniores amicos duos, expertes iuuenalium inter fratres certaminum, infrequentes iam in regia, Lysimachum et Onomastum arcessit, quos in consilio haberet. dum ueniunt amici, solus filio procul stante multa secum animo uolutans inambulauit. postquam uenisse eos nuntiatum est, secessit in partem interiorem cum duobus amicis et totidem custodibus corporis; filiis, ut ternos inermes secum introducerent, permisit. ibi cum consedisset, ‘sedeo’ inquit ‘miserrimus pater iudex inter duos filios, accusatorem parricidii et reum, aut conficti aut admissi criminis labem apud meos inuenturus. iam pridem quidem hanc procellam imminentem timebam, cum uultus inter uos minime fraternos cernerem, cum uoces quasdam exaudirem. sed interdum spes animum subibat deflagrare iras uestras, purgari suspiciones posse. etiam hostes armis positis foedus icisse, et priuatas multorum simultates finitas: subituram uobis aliquando germanitatis memoriam, puerilis quondam simplicitatis consuetudinisque inter uos, meorum denique praeceptorum, quae uereor ne uana surdis auribus cecinerim. quotiens ego audientibus uobis detestatus exempla discordiarum fraternarum horrendos euentus eorum rettuli, qui se stirpemque suam, domos, regna funditus euertissent. meliora quoque exempla parte altera posui: sociabilem consortionem inter binos Lacedaemoniorum reges, salutarem per multa saecula ipsis patriaeque: eandem ciuitatem, postquam mos sibi cuique rapiendi tyrannidem exortus sit, euersam. iam hos Eumenem Attalumque fratres, ab tam exiguis rebus, prope ut puderet regii nominis, mihi Antiocho, cuilibet regum huius aetatis, nulla re magis quam fraterna unanimitate, regnum aequasse. ne Romanis quidem exemplis abstinui, quae aut uisa aut audita habebam, T. et L. Quinctiorum, qui bellum mecum gesserunt, P. et L. Scipionum, qui Antiochum deuicerunt, patris patrique eorum, quorum perpetuam uitae concordiam mors quoque miscuit. neque uos illorum scelus similisque sceleri euentus deterrere a uecordi discordia potuit, neque horum bona mens, bona fortuna ad sanitatem flectere. uiuo et spirante me hereditatem meam ambo et spe et cupiditate improba creuistis. eo usque me uiuere uultis, donec alterius uestrum superstes haud ambiguum regem alterum mea morte faciam. nec fratrem nec patrem potestis pati. nihil cari, nihil sancti est. in omnium uicem regni unius insatiabilis amor successit. agite, conscelerate aures paternas, decernite criminibus, mox ferro decreturi, dicite palam quidquid aut ueri potestis aut libet comminisci: reseratae aures sunt, quae posthac secretis alterius ab altero criminibus claudentur.’ haec furens ira cum dixisset, lacrimae omnibus obortae, et diu maestum silentium tenuit.

9. Tum Perseus ‘aperienda nimirum nocte ianua fuit et armati comisatores accipiendi praebendumque ferro iugulum, quando non creditur nisi perpetratum facinus, et eadem petitus insidiis audio, quae latro atque insidiator. non nequiquam isti unum Demetrium filium te habere, me subditum et paelice genitum appellant. nam si gradum, si caritatem filii apud te haberem, non in me querentem deprehensas insidias, sed in eum, qui fecisset, saeuires, nec adeo uilis tibi uita esset nostra, ut nec praeterito periculo meo mouereris, neque futuro, si insidiantibus <sit> impune. itaque si mori tacitum oportet, taceamus, precati tantum deos, ut a me coeptum scelus in me finem habeat, nec per meum latus tu petaris: sin autem, quod circumuentis in solitudine natura ipsa subicit, ut hominum, quos numquam uiderint, fidem tamen implorent, mihi quoque ferrum in me strictum cernenti uocem mittere licet, per te patriumque nomen, quod utri nostrum sanctius sit iam pridem sentis, ita me audias precor, tamquam si uoce et comploratione nocturna excitus mihi quiritanti interuenisses, Demetrium cum armatis nocte intempesta in uestibulo meo deprehendisses. quod tum uociferarer in re praesenti pauidus, hoc nunc postero die queror. frater, non comisantium in uicem <animis> iam diu uiuimus inter nos. regnare utique uis. huic spei tuae obstat aetas mea, obstat gentium ius, obstat uetustus Macedoniae mos, obstat uero etiam patris iudicium. haec transcendere nisi per meum sanguinem non potes. omnia moliris et temptas. adhuc seu cura mea seu fortuna restitit parricidio tuo. hesterno die in lustratione et decursu et simulacro ludicro pugnae funestum prope proelium fecisti, nec me aliud a morte uindicauit, quam quod me ac meos uinci passus sum. ab hostili proelio, tamquam fraterno lusu, pertrahere me ad cenam uoluisti. credis me, pater, inter inermes conuiuas cenaturum fuisse, ad quem armati comisatum uenerunt? credis nihil a gladiis nocte pericul<i mihi futur>um fuisse, quem rudibus te inspectante prope occiderunt? quid hoc noctis, quid inimicus ad iratum, quid cum ferro succinctis iuuenibus uenis? conuiuam me tibi committere ausus non sum: comisatorem te cum armatis uenientem recipiam? si aperta ianua fuisset, funus meum parares hoc tempore, pater, quo querentem audis. nihil ego, tamquam accusator, criminose nec dubia argumentis colligendo ago. quid enim? negat uenisse se cum multitudine ad ianuam meam, an ferro succinctos secum fuisse? quos nominauero, arcesse. possunt quidem omnia audere, qui hoc ausi sunt: non tamen audebunt negare. si deprehensos intra limen meum cum ferro ad te deducerem, rem. pro manifesto haberes: fatentes pro deprehensis habe.