Livius – Ab Urbe Condita L. XXXIX-XL

(… Testi Latini – felicemassaro.it)
30. Eodem anno in Hispania praetores C. Calpurnius et L. Quinctius, cum primo uere ex hibernis copias eductas in Baeturia iunxissent, in Carpetaniam, ubi hostium castra erant, progressi sunt, communi animo consilioque parati rem gerere. haud procul Dipone et Toleto urbibus inter pabulatores pugna orta est, quibus dum utrimque subuenitur a castris, paulatim omnes copiae in aciem eductae sunt. in eo tumultuario certamine et loca sua et genus pugnae pro hoste fuere. duo exercitus Romani fusi atque in castra compulsi sunt. non institere perculsis hostes. praetores Romani, ne postero die castra oppugnarentur, silentio proximae noctis tacito signo exercitum abduxerunt. luce prima Hispani acie instructa ad uallum accesserunt, uacuaque praeter spem castra ingressi, quae relicta inter nocturnam trepidationem erant, diripuerunt, regressique in castra sua paucos dies quieti statiuis manserunt. Romanorum sociorumque in proelio fugaque ad quinque milia occisa, quorum se spoliis hostes armarunt. inde ad Tagum flumen profecti sunt. praetores interim Romani omne id tempus contrahendis ex ciuitatibus sociis Hispanorum auxiliis et reficiendis ab terrore aduersae pugnae militum animis consumpserunt. ubi satis placuere uires et iam miles quoque ad delendam priorem ignominiam hostem poscebat, duodecim milia passuum ab Tago flumine posuerunt castra. inde tertia uigilia sublatis signis quadrato agmine principio lucis ad Tagi ripam peruenerunt. trans fluuium in colle hostium castra erant. extemplo, qua duobus locis uada nudabat amnis, dextra parte Calpurnius, laeua Quinctius exercitus traduxerunt quieto hoste, dum miratur subitum aduentum consultatque, qui tumultum inicere trepidantibus in ipso transitu amnis potuisset. interim Romani, impedimentis quoque omnibus traductis contractisque in unum locum, quia iam moueri uidebant hostem nec spatium erat castra communiendi, aciem instruxerunt. in medio locatae quinta Calpurnii legio et octaua Quinctii: id robur totius exercitus erat. campum apertum usque ad hostium castra habebant, liberum a metu insidiarum.

31. Hispani postquam in citeriore ripa duo Romanorum agmina conspexerunt, ut, priusquam se iungere atque instruere possent, occuparent eos, castris repente effusi cursu ad pugnam tendunt. atrox in principio pugna fuit, et Hispanis recenti uictoria ferocibus et insueta ignominia milite Romano accenso. acerrime media acies, duae fortissimae legiones, dimicabant. quas cum aliter moueri loco non posse hostis cerneret, cuneo institit pugnare; et usque plures confertioresque medios urgebant. ibi postquam laborare aciem Calpurnius praetor uidit, T. Quinctilium Uarum et L. Iuuentium Talnam legatos ad singulas legiones adhortandas propere mittit; docere et monere iubet in illis spem omnem uincendi et retinendae Hispaniae esse: si illi loco cedant, neminem eius exercitus non modo Italiam, sed ne Tagi quidem ulteriorem ripam umquam uisurum. ipse cum equitibus duarum legionum paulum circumuectus in cuneum hostium, qui mediam urgebat aciem, ab latere incurrit. Quinctius cum sociis equitibus alterum hostium latus inuadit. sed longe acrius Calpurniani equites pugnabant, et praetor ante alios: nam et primus hostem percussit, et ita se immiscuit mediis, ut uix, utrius partis esset, nosci posset; et equites praetoris eximia uirtute et equitum pedites accensi sunt. pudor mouit primos centuriones, qui inter tela hostium praetorem conspexerunt. itaque urgere signiferos pro se quisque, iubere inferre signa et confestim militem sequi. renouatur ab omnibus clamor: impetus fit uelut ex superiore loco. haud secus ergo quam torrentis modo fundunt sternuntque perculsos, nec sustineri alii super alios inferentes sese possunt. fugientes in castra equites persecuti sunt, et permixti turbae hostium intra uallum penetrauerunt; ubi ab relictis in praesidio castrorum proelium instauratum, coactique sunt Romani equites descendere ex equis. dimicantibus iis legio quinta superuenit; deinde, ut quaeque potuerant, copiae adfluebant. caeduntur passim Hispani per tota castra; nec plus quam quattuor milia hominum effugerunt. inde tria milia fere, qui arma retinuerant, montem propinquum ceperunt; mille semiermes maxime per agros palati sunt. supra triginta quinque milia hostium fuerant, ex quibus tam exigua pars pugnae superfuit. signa capta centum triginta tria. Romani sociique paulo plus sescenti et prouincialium auxiliorum centum quinquaginta ferme ceciderunt. tribuni militum quinque amissi et pauci equites Romani cruentae maxime uictoriae speciem fecerunt. in castris hostium, quia ipsis spatium sua communiendi non fuerat, manserunt. pro contione postero die laudati donatique a C. Calpurnio equites phaleris, pronuntiauitque eorum maxime opera hostes fusos, castra capta et expugnata esse. Quinctius alter praetor suos equites catellis ac fibulis donauit. donati et centuriones ex utriusque exercitu permulti, maxime qui mediam aciem tenuerant.

32. Consules dilectibus aliisque, quae Romae agendae erant, peractis rebus in Ligures prouinciam exercitum duxerunt. Sempronius a Pisis profectus in Apuanos Ligures, uastando agros urendoque uicos et castella eorum aperuit saltum usque ad Macram fluuium et Lunae portum. hostes montem, antiquam sedem maiorum suorum, ceperunt; et inde superata locorum iniquitate proelio deiecti sunt. et Ap. Claudius felicitatem uirtutemque collegae in Liguribus Ingaunis aequauit secundis aliquot proeliis. sex praeterea oppida eorum expugnauit; multa milia hominum in iis cepit; belli auctores tres et quadraginta securi percussit. iam comitiorum appetebat tempus. prior tamen Claudius quam Sempronius, cui sors comitia habendi obtigerat, Romam uenit, quia P. Claudius frater eius consulatum petebat. competitores habebat patricios L. Aemilium Q. Fabium Ser. Sulpicium Galbam, ueteres candidatos, et ab repulsis eo magis debitum, quia primo negatus erat, honorem repetentes. etiam quia plus quam unum ex patriciis creari non licebat, artior petitio quattuor petentibus erat. plebeii quoque gratiosi homines petebant, L. Porcius Q. Terentius Culleo Cn. Baebius Tamphilus, et hi repulsis in spem impetrandi tandem aliquando honoris dilati. Claudius ex omnibus unus nouus candidatus erat. opinione hominum haud dubie destinabantur Q. Fabius Labeo et L. Porcius Licinus. sed Claudius consul sine lictoribus cum fratre toto foro uolitando, clamitantibus aduersariis et maiore parte senatus, meminisse eum debere se prius consulem populi Romani quam fratrem P. Claudii esse: quin ille sedens pro tribunali aut arbitrum aut tacitum spectatorem comitiorum se praeberet?—coerceri tamen ab effuso studio nequit. magnis contentionibus tribunorum quoque plebis, qui aut contra consulem aut pro studio eius pugnabant, comitia aliquotiens turbata, donec peruicit Appius, ut deiecto Fabio fratrem traheret. creatus P. Claudius Pulcher praeter spem suam et ceterorum. locum suum tenuit L. Porcius Licinus, quia moderatis studiis, non ui Claudiana inter plebeios certatum est. praetorum inde comitia sunt habita: C. Decimius Flauus P. Sempronius Longus P. Cornelius Cethegus Q. Naeuius Matho C. Sempronius Blaesus A. Terentius Uarro praetores facti. haec eo anno, quo Ap. Claudius M. Sempronius consules fuerunt, domi militiaeque gesta.

33. Principio insequentis anni P. Claudius L. Porcius consules, cum Q. Caecilius M. Baebius Ti. Sempronius, qui ad disceptandum inter Philippum et Eumenem reges Thessalorumque ciuitates missi erant, legationem renuntiassent, regum quoque eorum ciuitatiumque legatos in senatum introduxerunt. eadem utrimque iterata, quae dicta apud legatos in Graecia erant. aliam deinde nouam legationem patres, cuius princeps Ap. Claudius fuit, in Graeciam et Macedoniam decreuerunt ad uisendum, redditaene ciuitates Thessalis et Perrhaebis essent. iisdem mandatum, ut ab Aeno et Maronea praesidia deducerentur, maritimaque omnis Thraciae ora a Philippo et Macedonibus liberaretur. Peloponnesum quoque adire iussi, unde prior legatio discesserat incertiore statu rerum, quam si non uenissent: nam super cetera etiam sine responso dimissi, nec datum petentibus erat Achaeorum concilium. de qua re querente grauiter Q. Caecilio et simul Lacedaemoniis deplorantibus moenia diruta, abductam plebem in Achaiam et uenumdatam, ademptas, quibus ad eam diem ciuitas stetisset, Lycurgi leges, Achaei maxime concilii negati crimen excusabant recitando legem, quae nisi belli pacisue causa, et cum legati ab senatu cum litteris aut scriptis mandatis uenirent, uetaret indici concilium. ea ne postea excusatio esset, ostendit senatus curae iis esse debere, ut legatis Romanis semper adeundi concilium gentis potestas fieret, quem ad modum et illis, quotiens uellent, senatus daretur.

34. Dimissis iis legationibus, Philippus a suis certior factus cedendum ciuitatibus deducendaque praesidia esse, infensus omnibus in Maronitas iram effundit. Onomasto, qui praeerat maritimae orae, mandat, ut partis aduersae principes interficeret. ille per Casandrum quendam, unum ex regiis iam diu habitantem Maroneae, nocte Thracibus intromissis uelut in bello capta urbe caedem fecit. idem apud Romanos legatos querentes tam crudeliter aduersus innoxios Maronitas, tam superbe aduersus populum Romanum factum, ut, quibus libertatem restituendam senatus censuisset, ii pro hostibus trucidarentur, abnuebat quicquam eorum ad se aut quemquam suorum pertinere; seditione inter ipsos dimicatum, cum ad se alii, alii ad Eumenem ciuitatem traherent; id facile scituros esse; percunctarentur ipsos Maronitas—, haud dubius, perculsis omnibus terrore tam recentis caedis, neminem hiscere aduersus se ausurum. negare Appius rem euidentem pro dubia quaerendam. si ab se culpam remouere uellet, Onomastum et Casandrum, per quos acta res diceretur, mitteret Romam, ut eos senatus percunctari posset. primo adeo perturbauit ea uox regem, ut non color, non uultus ei constaret; deinde collecto tandem animo Casandrum, qui Maroneae fuisset, si utique uellent, se missurum dixit: ad Onomastum quidem quid eam rem pertinere, qui non modo Maroneae, sed ne in regione quidem propinqua fuisset? et parcebat magis Onomasto, honoratiori amico, et eundem indicem haud paulo plus timebat, quia et ipse sermonem cum eo contulerat et multorum talium ministrum et conscium habebat. Casander quoque, missis qui per Epirum ad mare prosequerentur eum, ne qua indicium emanaret, ueneno creditur sublatus.