Livius – Ab Urbe Condita L. XXXIX-XL

(… Testi Latini – felicemassaro.it)
6. Iam consularium comitiorum appetebat tempus; quibus quia M. Aemilius, cuius sortis ea cura erat, occurrere non potuit, C. Flaminius Romam uenit. ab eo creati consules Sp. Postumius Albinus Q. Marcius Philippus. praetores inde facti T. Maenius P. Cornelius Sulla C. Calpurnius Piso M. Licinius Lucullus C. Aurelius Scaurus L. Quinctius Crispinus.

Extremo anni, magistratibus iam creatis, ante diem tertium nonas Martias Cn. Manlius Uulso de Gallis qui Asiam incolunt triumphauit. serius ei triumphandi causa fuit, ne Q. Terentio Culleone praetore causam lege Petillia diceret, et incendio alieni iudicii, quo L. Scipio damnatus erat, conflagraret, eo infensioribus in se quam in illum iudicibus, quod disciplinam militarem seuere ab eo conseruatam successorem ipsum omni genere licentiae corrupisse fama attulerat. neque ea sola infamiae erant, quae in prouincia procul ab oculis facta narrabantur, sed ea etiam magis, quae in militibus eius quotidie aspiciebantur. luxuriae enim peregrinae origo ab exercitu Asiatico inuecta in urbem est. ii primum lectos aeratos, uestem stragulam pretiosam, plagulas et alia textilia, et quae tum magnificae supellectilis habebantur, monopodia et abacos Romam aduexerunt. tunc psaltriae sambucistriaeque et conuiualia alia ludorum oblectamenta addita epulis; epulae quoque ipsae et cura et sumptu maiore apparari coeptae. tum coquus, uilissimum antiquis mancipium et aestimatione et usu, in pretio esse, et quod ministerium fuerat, ars haberi coepta. uix tamen illa quae tum conspiciebantur, semina erant futurae luxuriae.

7. In triumpho tulit Cn. Manlius coronas aureas ducenta duodecim pondo., argenti pondo ducenta uiginti milia, auri pondo duo milia centum tria, tetrachmum Atticum centum uiginti septem milia, cistophori ducenta quinquaginta, Philippeorum aureorum nummorum sedecim milia trecentos uiginti; et arma spoliaque multa Gallica carpentis trauecta, duces hostium duo et quinquaginta ducti ante currum. militibus quadragenos binos denarios diuisit, duplex centurioni, triplex in equites, et stipendium duplex in pedites. dedit; multi omnium ordinum donati militaribus donis currum secuti sunt. carminaque a militibus ea in imperatorem dicta, ut facile appareret in ducem indulgentem ambitiosumque ea dici, triumphum esse militari magis fauore quam populari celebrem. sed ad populi quoque gratiam conciliandam amici Manlii ualuerunt; quibus adnitentibus senatus consultum factum est, ut ex pecunia quae in triumpho translata esset, stipendium collatum a populo in publicum, quod eius solutum antea non esset, solueretur. uicenos quinos et semisses in milia aeris quaestores urbani cum fide et cura soluerunt. per idem tempus tribuni militum duo ex duabus Hispaniis cum litteris C. Atinii et L. Manlii, qui eas prouincias obtinebant, uenerunt. ex iis litteris cognitum est Celtiberos Lusitanosque in armis esse et sociorum agros populari. de ea re consultationem integram senatus ad nouos magistratus reiecit.

Ludis Romanis eo anno, quos P. Cornelius Cethegus A. Postumius Albinus faciebant, malus in circo instabilis in signum Pollentiae procidit atque id deicit. ea religione moti patres et diem unum adiciendum ludorum censuerunt, et signa duo pro uno reponenda, et nouum auratum faciendum. et plebeii ludi ab aedilibus C. Sempronio Blaeso et M. Furio Lusco diem unum instaurati sunt.

8. Insequens annus Sp. Postumium Albinum et Q. Marcium Philippum consules ab exercitu bellorumque et prouinciarum cura ad intestinae coniurationis uindictam auertit. praetores prouincias sortiti sunt, T. Maenius urbanam, M. Licinius Lucullus inter ciues et peregrinos, C. Aurelius Scaurus Sardiniam, P. Cornelius Sulla Siciliam, L. Quinctius Crispinus Hispaniam citeriorem, C. Calpurnius Piso Hispaniam ulteriorem. consulibus ambobus quaestio de clandestinis coniurationibus decreta est. Graecus ignobilis in Etruriam primum uenit nulla cum arte earum, quas multas ad animorum corporumque cultum nobis eruditissima omnium gens inuexit, sacrificulus et uates; nec is qui aperta religione, propalam et quaestum et disciplinam profitendo, animos errore imbueret, sed occultorum et nocturnorum antistes sacrorum. initia erant, quae primo paucis tradita sunt, deinde uulgari coepta sunt per uiros mulieresque. additae uoluptates religioni uini et epularum, quo plurium animi illicerentur. cum uinum animos <incendissent>, et nox et mixti feminis mares, aetatis tenerae maioribus, discrimen omne pudoris exstinxissent, corruptelae primum omnis generis fieri coeptae, cum ad id quisque, quo natura pronioris libidinis esset, paratam uoluptatem haberet. nec unum genus noxae, stupra promiscua ingenuorum feminarumque erant, sed falsi testes, falsa signa testamentaque et indicia ex eadem officina exibant: uenena indidem intestinaeque caedes, ita ut ne corpora quidem interdum ad sepulturam exstarent. multa dolo, pleraque per uim audebantur. occulebat uim quod prae ululatibus tympanorumque et cymbalorum strepitu nulla uox quiritantium inter stupra et caedes exaudiri poterat.

9. Huius mali labes ex Etruria Romam ueluti contagione morbi penetrauit. primo urbis magnitudo capacior patientiorque talium malorum ea celauit: tandem indicium hoc maxime modo ad Postumium consulem peruenit. P. Aebutius, cuius pater publico equo stipendia fecerat, pupillus relictus, mortuis deinde tutoribus sub tutela Duroniae matris et uitrici T. Sempronii Rutili educatus fuerat. et mater dedita uiro erat, et uitricus, quia tutelam ita gesserat, ut rationem reddere non posset, aut tolli pupillum aut obnoxium sibi uinculo aliquo fieri cupiebat. uia una corruptelae Bacchanalia erant. mater adulescentem appellat: se pro aegro eo uouisse, ubi primum conualuisset, Bacchis eum se initiaturam; damnatam uoti benignitate deum exsoluere id uelle. decem dierum castimonia opus esse: decimo die cenatum, deinde pure lautum in sacrarium deducturam. scortum nobile libertina Hispala Faecenia, non digna quaestu, cui ancillula adsuerat, etiam postquam manumissa erat, eodem se genere tuebatur. huic consuetudo iuxta uicinitatem cum Aebutio fuit, minime adulescentis aut rei aut famae damnosa: ultro enim amatus appetitusque erat, et maligne omnia praebentibus suis meretriculae munificentia sustinebatur. quin eo processerat consuetudine capta, ut post patroni mortem, quia in nullius manu erat, tutore ab tribunis et praetore petito, cum testamentum faceret, unum Aebutium institueret heredem.