Livius – Ab Urbe Condita L. XXXIX-XL

(… Testi Latini – felicemassaro.it)
25. Ibi cum Romani legati disceptatorum loco, Thessali Perrhaebique et Athamanes haud dubii accusatores, Philippus ad audienda crimina tamquam reus consedissent, pro ingenio quisque eorum, qui principes legationum erant, et gratia cum Philippo aut odio acerbius leniusue egerunt. in controuersiam autem ueniebant Philippopolis Tricca Phaloria et Eurymenae et cetera circa eas oppida, utrum, Thessalorum iuris cum <essent>, ui ademptae possessaeque ab Aetolis forent —nam Philippum Aetolis ademisse eas constabat—, an Aetolica antiquitus ea oppida fuissent: ita enim Acilium regi concessisse, si Aetolorum fuissent, et si uoluntate, non si ui atque armis coacti cum Aetolis essent. eiusdem formulae disceptatio de Perrhaeborum Magnetumque oppidis fuit: omnium enim iura possidendo per occasiones Aetoli miscuerant. ad haec, quae disceptationis erant, querellae Thessalorum adiectae, quod ea oppida, si iam redderentur sibi, spoliata ac deserta redditurus esset: nam praeter belli casibus amissos quingentos principes iuuentutis in Macedoniam abduxisse, et opera eorum in seruilibus abuti ministeriis; et quae reddiderit coactus Thessalis, inutilia ut redderet curasse. Thebas Pthias unum maritimum emporium fuisse quondam Thessalis quaestuosum et frugiferum: ibi nauibus onerariis comparatis regem, quae praeter Thebas Demetriadem cursum derigerent, negotiationem maritimam omnem eo auertisse. iam ne a legatis quidem, qui iure gentium sancti sint, uiolandis abstinere: insidias positas euntibus ad T. Quinctium. itaque ergo in tantum metum omnes Thessalos coniectos, ut non in ciuitatibus suis, non in communibus gentis conciliis quisquam hiscere audeat. procul enim abesse libertatis auctores Romanos: lateri adhaerere grauem dominum, prohibentem uti beneficiis populi Romani. quid autem, si uox libera non sit, liberum esse? nunc se fiducia et praesidio legatorum ingemiscere magis quam loqui. nisi prouideant aliquid Romani, quo et Graecis Macedoniam accolentibus metus et audacia Philippo minuatur, nequiquam et illum uictum et se liberatos esse. ut equum tenacem, non parentem frenis asperioribus castigandum esse. haec acerbe postremi, cum priores leniter permulsissent iram eius petentes, ut ignosceret pro libertate loquentibus, et ut deposita domini acerbitate adsuesceret socium atque amicum sese praestare, et imitaretur populum Romanum, qui caritate quam metu adiungere sibi socios mallet. Thessalis auditis Perrhaebi Gonnocondylum, quod Philippus Olympiadem appellauerat, Perrhaebiae fuisse, et ut sibi restitueretur, agebant; et de Malloea et Ericinio eadem postulatio erat. Athamanes libertatem repetebant et castella Athenaeum et Poetneum.

26. Philippus, ut accusatoris potius quam rei speciem haberet, et ipse a querellis orsus Menelaidem in Dolopia, quae regni sui fuisset, Thessalos ui atque armis expugnasse questus est; item Petram in Pieria ab iisdem Thessalis Perrhaebisque captam. Xynias quidem, haud dubie Aetolicum oppidum, sibi contribuisse eos; et Paracheloida, quae sub Athamania esset, nullo iure Thessalorum formulae factam. nam quae sibi crimina obiciantur de insidiis legatorum et maritimis portubus frequentatis aut desertis, alterum ridiculum esse, se reddere rationem, quos portus mercatores aut nautici petant, alterum mores respuere suos. tot annos esse, per quos numquam cessauerint legati nunc ad imperatores Romanos nunc Romam ad senatum crimina de se deferre: quem umquam uerbo uiolatum esse? semel euntibus ad Quinctium insidias dici factas: sed quid iis acciderit, non adici. quaerentium quod falso obiciant, cum ueri nihil habeant, ea crimina esse. insolenter et immodice abuti Thessalos indulgentia populi Romani, uelut ex diutina siti nimis auide meram haurientes libertatem: ita seruorum modo praeter spem repente manumissorum licentiam uocis et linguae experiri et iactare sese insectatione et conuiciis dominorum. elatus deinde ira adiecit nondum omnium dierum solem occidisse. id minaciter dictum non Thessali modo in sese, sed etiam Romani acceperunt. et cum fremitus post eam uocem ortus et tandem sedatus esset, Perrhaeborum inde Athamanumque legatis respondit eandem, de quibus illi agant, ciuitatium causam esse. consulem Acilium et Romanos sibi dedisse eas, cum hostium essent. si suum munus qui dedissent adimere uelint, scire cedendum esse: sed meliori et fideliori amico in gratiam leuium et inutilium sociorum iniuriam eos facturos. nec enim ullius rei minus diuturnam esse gratiam quam libertatis, praesertim apud eos, qui male utendo eam corrupturi sint. causa cognita pronuntiarunt legati placere deduci praesidia Macedonum ex iis urbibus, et antiquis Macedoniae terminis regnum finiri. de iniuriis, quas ultro citroque illatas querantur, quo modo inter eas gentes et Macedonas disceptetur, formulam iuris exsequendi constituendam esse.

27. Inde grauiter offenso rege Thessalonicen ad cognoscendum de Thraciae urbibus proficiscuntur. ibi legati Eumenis, si liberas esse Aenum et Maroneam uelint Romani, nihil sui pudoris esse ultra dicere, quam ut admoneant, re, non uerbo eos liberos relinquant, nec suum munus intercipi ab alio patiantur. sin autem minor cura sit ciuitatium in Thracia positarum, multo uerius esse, quae sub Antiocho fuerint, praemia belli Eumenem quam Philippum habere, uel pro patris Attali meritis bello, quod aduersus Philippum ipsum gesserit populus Romanus, uel suis, quod Antiochi bello terra marique laboribus periculisque omnibus interfuerit. habere eum praeterea decem legatorum in eam rem praeiudicium, qui cum Chersonesum Lysimachiamque dederint, Maroneam quoque atque Aenum profecto dedisse, quae ipsa propinquitate regionis uelut appendices maioris muneris essent. nam Philippum quidem quo aut merito in populum Romanum aut iure imperii, cum tam procul a finibus Macedoniae absint, ciuitatibus his praesidia imposuisse? uocari Maronitas iuberent: ab iis certiora omnia de statu ciuitatium earum scituros.

Legati Maronitarum uocati non uno tantum loco urbis praesidium regium esse, sicut in aliis ciuitatibus, dixerunt, sed pluribus simul, et plenam Macedonum Maroneam esse. itaque dominari adsentatores regios: his solis loqui et in senatu et in contionibus licere; eos omnes honores et capere ipsos et dare aliis. optimum quemque, quibus libertatis, quibus legum cura sit, aut exsulare pulsos patria aut inhonoratos et deterioribus obnoxios silere. de iure etiam finium pauca adiecerunt: Q. Fabium Labeonem, cum in regione ea fuisset, derexisse finem Philippo ueterem uiam regiam, quae ad Thraciae Paroreian subeat, nusquam ad mare declinantem: Philippum nouam postea deflexisse uiam, qua Maronitarum urbes agrosque amplectatur.

28. Ad ea Philippus longe aliam, quam aduersus Thessalos Perrhaebosque nuper, ingressus disserendi uiam ‘non cum Maronitis’ inquit ‘mihi aut cum Eumene disceptatio est, sed iam uobiscum, Romani, a quibus nihil aequi me impetrare iam diu animaduerto. ciuitates Macedonum, quae a me inter indutias defecerant, reddi mihi aequum censebam, non quia magna accessio ea regni futura esset—sunt enim et parua oppida et in finibus extremis posita—sed quia multum ad reliquos Macedonas continedos exemplum pertinebat. negatum est mihi. bello Aetolico Lamiam oppugnare iussus a consule M’. Acilio cum diu fatigatus ibi operibus proeliisque essem, transcendentem me iam muros a capta prope urbe reuocauit consul et abducere copias inde coegit. ad huius solacium iniuriae permissum est, ut Thessaliae Perrhaebiaeque et Athamanum reciperem quaedam castella magis quam urbes. ea quoque ipsa uos mihi, Q. Caecili, paucos ante dies ademistis. pro non dubio paulo ante, si diis placet, legati Eumenis sumebant, quae Antiochi fuerunt, Eumenem aequius esse quam me habere. id ego longe aliter iudico esse. Eumenes enim non, nisi uicissent Romani, sed nisi bellum gessissent, manere in regno suo non potuit. itaque ille uestrum meritum habet, non uos illius. mei autem regni tantum aberat ut ulla pars in discrimine fuerit, ut tria milia talentum et quinquaginta tectas naues et omnes Graeciae ciuitates, quas antea tenuissem, pollicentem ultro Antiochum in mercedem societatis sim aspernatus; hostemque ei me esse prius etiam quam M’. Acilius exercitum in Graeciam traiceret praetuli. et cum eo consule belli partem, quamcumque mihi delegauit, gessi, et insequenti consuli L. Scipioni, cum terra statuisset ducere exercitum ad Hellespontum, non iter tantum per regnum nostrum dedi, sed uias etiam muniui, pontes feci, commeatus praebui; nec per Macedoniam tantum, sed per Thraciam etiam, ubi inter cetera pax quoque praestanda a barbaris erat. pro hoc studio meo erga uos, ne dicam merito, utrum adicere uos, Romani, aliquid et amplificare et augere regnum meum munificentia uestra oportebat, an, quae haberem aut meo iure aut beneficio uestro eripere, id quod nunc facitis? Macedonum ciuitates, quas regni mei fuisse fatemini, non restituuntur. Eumenes tamquam ad Antiochum spoliandum me uenit, et si diis placet, decem legatorum decretum calumniae impudentissimae praetendit, quo maxime et refelli et coargui potest. disertissime enim planissimeque in eo scriptum est Chersonesum et Lysimachiam Eumeni dari. ubi tandem Aenus et Maronea et Thraciae ciuitates adscriptae sunt? quod ab illis ne postulare quidem est ausus, id apud uos, tamquam ab illis impetrauerit, obtinebit? quo in numero me apud uos esse uelitis, refert. si tamquam inimicum et hostem insectari propositum est, pergite ut coepistis facere: sin aliquis respectus est mei ut socii atque amici regis, deprecor, ne me tanta iniuria dignum iudicetis.’

29. Mouit aliquantum oratio regis legatos. itaque medio responso rem suspenderunt: si decem legatorum decreto Eumeni datae ciuitates eae essent, nihil se mutare; si Philippus bello cepisset eas, praemium uictoriae iure belli habiturum; si neutrum eorum foret, cognitionem placere senatui reseruari et, ut omnia in integro manerent, praesidia, quae in iis urbibus sint, deduci.

Hae causae maxime animum Philippi alienauerunt ab Romanis, ut non a Perseo filio eius nouis causis motum, sed ob has a patre bellum relictum filio uideri possit. Romae nulla Macedonici belli suspicio erat. L. Manlius proconsul ex Hispania redierat; cui postulanti ab senatu in aede Bellonae triumphum rerum gestarum magnitudo impetrabilem faciebat; exemplum obstabat, quod ita comparatum more maiorum erat, ne quis, qui exercitum non deportasset, triumpharet, nisi perdomitam pacatamque prouinciam tradidisset successori. medius tamen honos Manlio habitus, ut ouans urbem iniret. tulit coronas aureas quinquaginta duas, auri praeterea pondo centum triginta duo, argenti sedecim milia trecenta, et pronuntiauit in senatu decem milia pondo argenti et octoginta auri Q. Fabium quaestorem aduehere: id quoque se in aerarium delaturum.

Magnus motus seruilis eo anno in Apulia fuit. Tarentum prouinciam L. Postumius praetor habebat. is de pastorum coniuratione, qui uias latrociniis pascuaque publica infesta habuerant, quaestionem seuere exercuit. ad septem milia hominum condemnauit: multi inde fugerunt, de multis sumptum est supplicium. consules diu retenti ad urbem dilectibus tandem in prouincias profecti sunt.