Livius – Ab Urbe Condita L. XXXIX-XL

(… Testi Latini – felicemassaro.it)
40. His comitiis prudentia et uirtute senatus sublatis, alia maioris certaminis, quo et maiore de re et inter plures potentioresque uiros, sunt exorta. censuram summa contentione petebant L. Ualerius Flaccus P. et L. Scipiones Cn. Manlius Uulso L. Furius Purpurio patricii, plebeii autem M. Porcius Cato M. Fuluius Nobilio Ti. et M. Sempronii, Longus et Tuditanus. sed omnes patricios plebeiosque nobilissimarum familiarum M. Porcius longe anteibat. in hoc uiro tanta uis animi ingeniique fuit, ut quocumque loco natus esset, fortunam sibi ipse facturus fuisse uideretur. nulla ars neque priuatae neque publicae rei gerendae ei defuit; urbanas rusticasque res pariter callebat. ad summos honores alios scientia iuris, alios eloquentia, alios gloria militaris prouexit: huic uersatile ingenium sic pariter ad omnia fuit, ut natum ad id unum diceres, quodcumque ageret: in bello manu fortissimus multisque insignibus clarus pugnis, idem postquam ad magnos honores peruenit, summus imperator, idem in pace, si ius consuleres, peritissimus, si causa oranda esset, eloquentissimus, nec is tantum, cuius lingua uiuo eo uiguerit, monumentum eloquentiae nullum exstet: uiuit immo uigetque eloquentia eius sacrata scriptis omnis generis. orationes et pro se multae et pro aliis et in alios: nam non solum accusando sed etiam causam dicendo fatigauit inimicos. simultates nimio plures et exercuerunt eum et ipse exercuit eas; nec facile dixeris, utrum magis presserit eum nobilitas, an ille agitauerit nobilitatem. asperi procul dubio animi et linguae acerbae et immodice liberae fuit, sed inuicti a cupiditatibus animi, rigidae innocentiae, contemptor gratiae, diuitiarum. in parsimonia, in patientia laboris periculique ferrei prope corporis animique, quem ne senectus quidem, quae soluit omnia, fregerit, qui sextum et octogesimum annum agens causam dixerit, ipse pro se orauerit scripseritque, nonagesimo anno Ser. Galbam ad populi adduxerit iudicium.

41. Hunc, sicut omni uita, tum petentem premebat nobilitas; coierantque praeter L. Flaccum, qui collega in consulatu fuerat, candidati omnes ad deiciendum honore, non solum ut ipsi potius adipiscerentur, nec quia indignabantur nouum hominem censorem uidere, sed etiam quod tristem censuram periculosamque multorum famae et ab laeso a plerisque et laedendi cupido exspectabant. etenim tum quoque minitabundus petebat, refragari sibi, qui liberam et fortem censuram timerent, criminando. et simul L. Ualerio suffragabatur: illo uno collega castigare se noua flagitia et priscos reuocare mores posse. his accensi homines, aduersa nobilitate, non M. Porcium modo censorem fecerunt, sed collegam ei L. Ualerium Flaccum adiecerunt.

Secundum comitia censorum consules praetoresque in prouincias profecti praeter Q. Naeuium, quem quattuor non minus menses, priusquam in Sardiniam iret, quaestiones ueneficii, quarum magnam partem extra urbem per municipia conciliabulaque habuit, quia ita aptius uisum erat, tenuerunt. si Antiati Ualerio credere libet, ad duo milia hominum damnauit. et L. Postumius praetor, cui Tarentum prouincia euenerat, magnas pastorum coniurationes uindicauit, et reliquias Bacchanalium quaestionis cum cura exsecutus est. multos, qui aut citati non adfuerant aut uades deseruerant, in ea regione Italiae latentes partim noxios iudicauit, partim comprehensos Romam ad senatum misit. in carcerem omnes a P. Cornelio coniecti sunt.

42. In Hispania ulteriore fractis proximo bello Lusitanis quietae res fuerunt: in citeriore A. Terentius in Suessetanis oppidum Corbionem uineis et operibus expugnauit, captiuos uendidit: quieta deinde hiberna et citerior prouincia habuit. ueteres praetores C. Calpurnius Piso et L. Quinctius Romam redierunt. utrique magno patrum consensu triumphus est decretus. prior C. Calpurnius de Lusitanis et Celtiberis triumphauit: coronas aureas tulit octoginta tres et duodecim milia pondo argenti. paucos post dies L. Quinctius Crispinus ex iisdem Lusitanis et Celtiberis triumphauit: tantundem auri atque argenti in eo triumpho praelatum. censores M. Porcius et L. Ualerius metu mixta exspectatione senatum legerunt; septem mouerunt senatu, ex quibus unum insignem et nobilitate et honoribus, L. Quinctium Flamininum consularem. patrum memoria institutum fertur, ut censores motis senatu adscriberent notas. Catonis et aliae quidem acerbae orationes exstant in eos, quos aut senatorio loco mouit aut quibus equos ademit, longe grauissima in L. Quinctium oratio, qua si accusator ante notam, non censor post notam usus esset, retinere L. Quinctium in senatu ne frater quidem T. Quinctius, si tum censor esset, potuisset. inter cetera obiecit ei Philippum Poenum, carum ac nobile scortum, ab Roma in Galliam prouinciam spe ingentium donorum perductum. eum puerum, <per> lasciuiam cum cauillaretur, exprobrare consuli per.saepe solitum, quod sub ipsum spectaculum gladiatorium abductus ab Roma esset, ut obsequium amatori uenditaret. forte epulantibus iis, cum iam uino incaluissent, nuntiatum in conuiuio esse nobilem Boium cum liberis transfugam uenisse; conuenire consulem uelle, ut ab eo fidem praesens acciperet. introductum in tabernaculum per interpretem adloqui consulem coepisse. inter cuius sermonem Quinctius scorto ‘uis tu’, inquit ‘quoniam gladiatorium spectaculum reliquisti, iam hunc Gallum morientem uidere?’ et cum is uixdum serio adnuisset, ad nutum scorti consulem stricto gladio, qui super caput pendebat, loquenti Gallo caput primum percussisse, deinde, fugienti fidemque populi Romani atque eorum, qui aderant, imploranti latus transfodisse.

43. Ualerius Antias, ut qui nec orationem Catonis legisset et fabulae tantum sine auctore editae credidisset, aliud argumentum, simile tamen et libidine et crudelitate peragit. Placentiae famosam mulierem, cuius amore deperiret, in conuiuium arcessitam scribit. ibi iactantem sese scorto inter cetera rettulisse, quam acriter quaestiones exercuisset, et quam multos capitis damnatos in uinculis haberet, quos securi percussurus esset. tum illam infra eum accubantem negasse umquam uidisse quemquam securi ferientem, et peruelle id uidere. hic indulgentem amatorem unum ex illis miseris attrahi iussum securi percussisse. facinus, siue eo modo, quo censor obiecit, siue, ut Ualerius tradit, commissum est, saeuum atque atrox: inter pocula atque epulas, ubi libare diis dapes, ubi bene precari mos esset, ad spectaculum scorti procacis, in sinu consulis recubantis, mactatam humanam uictimam esse et cruore mensam respersam. in extrema oratione Catonis condicio Quinctio fertur, ut si id factum negaret ceteraque, quae obiecisset, sponsione defenderet sese: sin fateretur, ignominiane sua quemquam doliturum censeret, cum ipse uino et uenere amens sanguine hominis in conuiuio lusisset?

44. In equitatu recognoscendo L. Scipioni Asiatico ademptus equus. in censibus quoque accipiendis tristis et aspera in omnes ordines censura fuit. ornamenta et uestem muliebrem et uehicula, quae pluris quam quindecim milium aeris essent, <deciens tanto pluris quam quanti essent> in censum referre iuratores iussi; item mancipia minora annis uiginti, quae post proximum lustrum decem milibus aeris aut pluris eo uenissent, uti ea quoque deciens tanto pluris quam quanti essent aestimarentur, et his rebus omnibus terni in milia aeris attribuerentur. aquam publicam omnem in priuatum aedificium aut agrum fluentem ademerunt; et quae in loca publica inaedificata immolitaue priuati habebant, intra dies triginta demoliti sunt. opera deinde facienda ex decreta in eam rem pecunia, lacus sternendos lapide, detergendasque, qua opus esset, cloacas, in Auentino et in aliis partibus, qua nondum erant, faciendas locauerunt. et separatim Flaccus molem ad Neptunias aquas, ut iter populo esset, et uiam per Formianum montem, Cato atria duo, Maenium et Titium, in lautumiis, et quattuor tabernas in publicum emit basilicamque ibi fecit, quae Porcia appellata est. et uectigalia summis pretiis, ultro tributa infimis locauerunt. quas locationes cum senatus precibus et lacrimis uictus publicanorum induci et de integro locari iussisset, censores, edicto summotis ab hasta qui ludificati priorem locationem erant, omnia eadem paulum imminutis pretiis locauerunt. nobilis censura fuit simultatiumque plena, quae M. Porcium, cui acerbitas ea adsignabatur, per omnem uitam exercuerunt. eodem anno coloniae duae, Potentia in Picenum, Pisaurum in Gallicum agrum, deductae sunt. sena iugera in singulos data. diuiserunt agrum coloniasque deduxerunt iidem tresuiri, Q. Fabius Labeo, et M. et Q. Fuluii, Flaccus et Nobilior. consules eius anni nec domi nec militiae memorabile quicquam egerunt.