(… Testi Latini – felicemassaro.it)
10. Exsecrare nunc cupiditatem regni, et furias fraternas concita. sed ne sint caecae, pater, exsecrationes tuae, discerne, dispice insidiatorem et petitum insidiis: noxium incesse caput. qui occisurus fratrem fuit, habeat etiam iratos paternos deos: qui periturus fraterno scelere fuit, perfugium in patris misericordia et iustitia habeat. quo enim alio confugiam, cui non sollemne lustrale exercitus tui, non decursus militum, non domus, non epulae, non nox ad quietem data naturae beneficio mortalibus tuta est? si iero ad fratrem inuitatus, moriendum est; si recepero intra ianuam comisatum fratrem, moriendum est: nec eundo nec manendo insidias euito. quo me conferam? nihil praeter deos, pater, et te colui. non Romanos habeo, ad quos confugiam: perisse expetunt, quia tuis iniuriis doleo, quia tibi ademptas tot urbes, tot gentes, modo Thraciae maritimam oram, indignor. nec me nec te incolumi Macedoniam suam futuram sperant. si me scelus fratris, te senectus absumpserit, aut ne ea quidem exspectata fuerit, regem regnumque Macedoniae sua futura sciunt. si quid extra Macedoniam tibi Romani reliquissent, mihi quoque id relictum crederem receptaculum. at in Macedonibus satis praesidii est. uidisti hesterno die impetum militum in me. quid illis defuit nisi ferrum? quod illis defuit interdiu, conuiuae fratris noctu sumpserunt. quid de magna parte principum loquar, qui in Romanis spem omnem dignitatis et fortunae posuerunt et in eo, qui omnia apud Romanos potest? neque hercule istum mihi tantum, fratri maiori, sed prope est, ut tibi quoque ipsi, regi et patri, praeferant. iste enim est, cuius beneficio poenam tibi senatus remisit, qui nunc te ab armis Romanis protegit, qui tuam senectutem obligatam et obnoxiam adulescentiae suae esse aequum censet. pro isto Romani stant, pro isto omnes urbes tuo imperio liberatae, pro isto Macedones qui pace Romana gaudent. mihi praeter te, pater, quid usquam aut spei aut praesidii est?

11. Quo spectare illas litteras ad te nunc missas T. Quinctii credis, quibus et bene te consuluisse rebus tuis ait, quod Demetrium Romam miseris, et hortatur, ut iterum et cum pluribus legatis et primoribus eum remittas Macedonum? T. Quinctius nunc est auctor omnium rerum isti et magister. eum sibi te abdicato patre in locum tuum substituit. illic ante omnia clandestina cocta sunt consilia. quaeruntur adiutores consiliis, cum te plures et principes Macedonum cum isto mittere iubet. qui hinc integri et sinceri Romam eunt, Philippum regem se habere credentes, imbuti illinc et infecti Romanis delenimentis redeunt. Demetrius iis unus omnia est, eum iam regem uiuo patre appellant. haec si indignor, audiendum est statim non ab aliis solum sed etiam a te, pater, cupiditatis regni crimen. ego uero, si in medio ponitur, non agnosco. quem enim suo loco moueo, ut ipse in eius locum succedam? unus ante me pater est, et ut diu sit, deos rogo. superstes—et ita sim, si merebor, ut ipse me esse uelit—hereditatem regni, si pater tradet, accipiam. cupit regnum, et quidem scelerate cupit, qui transcendere festinat ordinem aetatis, naturae, moris Macedonum, iuris gentium. obstat frater maior, ad quem iure, uoluntate etiam patris, regnum pertinet. tollatur: non primus regnum fraterna caede petiero. pater senex et filio. solus orbatus. de se magis timebit, quam ut filii necem ulciscatur. Romani laetabuntur, probabunt, defendent factum. hae spes incertae, pater, sed non inanes sunt. ita enim se res habet: periculum uitae propellere a me potes, puniendo eos, qui ad me interficiendum ferrum sumpserunt; si facinori eorum successerit, mortem meam idem tu persequi non poteris.’

12. Postquam dicendi finem Perseus fecit, coniecti eorum, qui aderant, oculi in Demetrium sunt, uelut confestim responsurus esset. deinde diu silentium fuit, cum perfusum fletu appareret omnibus loqui non posse. tandem uicit dolorem ipsa necessitas, cum dicere iuberent, atque ita orsus est. ‘omnia, quae reorum antea fuerant auxilia, pater, praeoccupauit accusator. simulatis lacrimis in alterius perniciem ueras meas lacrimas suspectas tibi fecit. cum ipse, ex quo ab Roma redii, per occulta cum suis colloquia dies noctesque insidietur, ultro mihi non insidiatoris modo sed latronis manifesti et percussoris speciem induit. periculo suo te exterret, ut innoxio fratri per eundem te maturet perniciem. perfugium sibi nusquam gentium esse ait, ut ego ne apud te quidem spei quicquam reliqui habeam. circumuentum, solum, inopem inuidia gratiae externae, quae obest potius quam prodest, onerat. iam illud quam accusatorie, quod noctis huius crimen miscuit cum cetera insectatione uitae meae, ut et hoc, quod iam quale sit scies, suspectum alio uitae nostrae tenore faceret, et illam uanam criminationem spei uoluntatis consiliorum meorum nocturno hoc ficto et composito argumento fulciret? simul et illud quaesiuit, ut repentina et minime praeparata accusatio uideretur, quippe ex noctis huius metu et tumultu repentino exorta. oportuit autem, Perseu, si proditor ego patris regnique eram, si cum Romanis, si cum aliis inimicis patris inieram consilia, non exspectatam fabulam esse noctis huius, sed proditionis me ante accusatum: si illa, separata hac, uana accusatio erat inuidiamque tuam aduersus me magis quam crimen meum indicatura, hodie quoque eam aut praetermitti aut in aliud tempus differri, ut per se quae<re>retur, utrum ego tibi an tu mihi, nouo quidem et singulari genere odii, insidias fecisses. ego tamen, quantum in hac subita perturbatione potero, separabo ea, quae tu confudisti, et noctis huius insidias aut tuas aut meas detegam. occidendi sui consilium inisse me uideri uult, ut scilicet maiore fratre sublato, cuius iure gentium, more Macedonum, tuo etiam, ut ait, iudicio regnum est futurum, ego minor in eius, quem occidissem, succederem locum. quid ergo illa sibi uult pars altera orationis, qua Romanos a me cultos ait atque eorum fiducia in spem regni me uenisse? nam si et in Romanis tantum momenti credebam esse, ut quem uellent imponerent Macedoniae regem, et meae tantum apud eos gratiae confidebam, quid opus parricidio fuit? an ut cruentum diadema fraterna caede gererem? ut illis ipsis, apud quos aut uera aut certe simulata probitate partam gratiam habeo, si quam forte habeo, exsecrabilis et inuisus essem? nisi T. Quinctium credis, cuius nutu et consiliis me nunc arguis regi, cum et ipse tali pietate uiuat cum fratre, mihi fraternae caedis fuisse auctorem. idem non Romanorum gratiam solum, sed Macedonum iudicia ac paene omnium deorum hominumque consensum collegit, per quae omnia se mihi parem in certamine non futurum crediderit: idem, tamquam in. aliis omnibus rebus inferior essem, ad sceleris ultimam spem confugisse me insimulat. uis hanc formulam cognitionis esse, ut, uter timuerit, ne alter dignior uideretur regno, is consilium opprimendi fratris iudicetur cepisse?

13. Exsequamur tamen quocumque modo conficti ordinem criminis. pluribus modis se petitum criminatus est, et omnes insidiarum uias in unum diem contulit. uolui interdiu eum post lustrationem, cum concurrimus, et quidem, si diis placet, lustrationum die occidere; uolui, cum ad cenam inuitaui, ueneno scilicet tollere; uolui, cum comisatum gladiis succincti me secuti sunt, ferro interficere. tempora quidem qualia sint ad parricidium electa, uides: lusus, conuiuii, comisationis. quid? dies qualis? quo lustratus exercitus, quo inter diuisam uictimam, praelatis omnium, qui umquam fuere, Macedoniae regum armis regiis, duo soli tua tegentes latera, pater, praeuecti sumus, et secutum est Macedonum agmen: hoc ego, etiam si quid antea admisissem piaculo dignum, lustratus et expiatus sacro, tum cum maxime in hostiam itineri nostro circumdatam intuens, parricidium uenena gladios in comisationem praeparatos uolutabam in animo, ut quibus aliis deinde sacris contaminatam omni scelere mentem expiarem? sed caecus criminandi cupiditate animus, dum omnia suspecta efficere uult, aliud alio confundit. nam si ueneno te inter cenam tollere uolui, quid minus aptum fuit quam pertinaci certamine et concursu iratum te efficere, ut merito, sicut fecisti, inuitatus ad cenam abnueres? cum autem iratus negasses, utrum, ut placarem te, danda opera fuit, ut aliam quaererem occasionem, quoniam semel uenenum paraueram, an ab illo consilio uelut transiliendum ad aliud fuit, ut ferro te, et quidem eo<dem> die, per speciem comisationis occiderem? quo deinde modo, si te metu mortis credebam cenam uitasse meam, non ab eodem metu comisationem quoque uitaturum existimabam?

14. Non est res, qua erubescam, pater, si die festo inter aequales largiore uino sum usus. tu quoque uelim inquiras, qua laetitia, quo lusu apud me celebratum hesternum conuiuium sit, illo etiam— prauo forsitan—gaudio prouehente, quod in iuuenali armorum certamine pars nostra non inferior fuerat. miseria haec et metus crapulam facile excusserunt; quae si non interuenissent, insidiatores nos sopiti iaceremus. si domum tuam expugnaturus, capta domo dominum interfecturus eram, non temperassem uino in unum diem, non milites meos abstinuissem? et ne ego me solus nimia simplicitate tuear, ipse quoque minime malus ac suspicax frater ‘nihil aliud scio’, inquit ‘nihil arguo, nisi quod cum ferro comisatum uenerunt.’ si quaeram, unde id ipsum scias, necesse erit te fateri aut speculatorum tuorum plenam domum fuisse meam, aut illos ita aperte sumpsisse ferrum, ut omnes uiderent. et ne quid ipse aut prius inquisisse aut nunc criminose argumentari uideretur, te quaerere ex iis, quos nominasset, iubebat, an ferrum habuissent, ut tamquam in re dubia, cum id quaesisses, quod ipsi fatentur, pro conuictis haberentur. quin tu illud quaeri iubes, num tui occidendi causa ferrum sumpserint, num me auctore et sciente? hoc enim uideri uis, non illud quod fatentur et palam est. ei sui se tuendi causa sumpsisse dicunt. recte an perperam fecerint, ipsi sui facti rationem reddent: meam causam, quae nihil eo facto contingitur, ne miscueris. aut explica, utrum aperte an clam te aggressuri fuerimus. si aperte, cur non omnes ferrum habuimus? cur nemo praeter eos, qui tuum speculatorem pulsauerunt? si clam, quis ordo consilii fuit? conuiuio soluto cum comisator ego discessissem, quattuor substitissent, ut sopitum te adgrederentur? quomodo fefellissent et alieni et mei et maxime suspecti, quia paulo ante in rixa fuerant? quomodo autem trucidato te ipsi euasuri fuerunt? quattuor gladiis domus tua capi et expugnari potuit?

Pagine: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23