Livius – Ab Urbe Condita L. XXXIX-XL

(… Testi Latini – felicemassaro.it)
35. Et legati a Philippi colloquio ita digressi sunt, ut prae se ferrent nihil eorum sibi placere, et Philippus minime, quin rebellandum esset, dubius. quia tamen immaturae ad id uires erant, ad moram interponendam Demetrium minorem filium mittere Romam simul ad purganda crimina, simul ad deprecandam iram senatus statuit, satis credens ipsum etiam iuuenem, quod Romae obses specimen indolis regiae dedisset, aliquid momenti facturum. interim per speciem auxilii Byzantiis ferendi, re ipsa ad terrorem regulis Thracum iniciendum profectus, perculsis iis uno proelio et Amadoco duce capto in Macedoniam rediit, missis ad accolas Histri fluminis barbaros, ut in Italiam irrumperent, sollicitandos. et in Peloponneso aduentus legatorum Romanorum, qui ex Macedonia in Achaiam ire iussi erant, exspectabatur; aduersus quos ut praeparata consilia haberent, Lycortas praetor concilium indixit. ibi de Lacedaemoniis actum: ex hostibus eos accusatores factos, et periculum esse, ne uicti magis timendi forent, quam bellantes fuissent. quippe in bello sociis Romanis Achaeos usos: nunc eosdem Romanos aequiores Lacedaemoniis quam Achaeis esse, ubi Areus etiam et Alcibiades, ambo exsules, suo beneficio restituti, legationem Romam aduersus gentem Achaeorum ita de ipsis meritam suscepissent, adeoque infesta oratione usi essent, ut pulsi patria, non restituti in eam uiderentur. clamor undique ortus, referret nominatim de iis; et cum omnia ira, non consilio gererentur, capitis damnati sunt. paucos post dies Romani legati uenerunt. his Clitore in Arcadia datum est concilium.

36. Priusquam agerent quicquam, terror Achaeis iniectus erat et cogitatio, quam non ex aequo disceptatio futura esset, quod Areum et Alcibiadem capitis ab se concilio proximo damnatos cum legatis uidebant; nec hiscere quisquam audebat. Appius ea, quae apud senatum questi erant Lacedaemonii, displicere senatui ostendit: caedem primum ad Compasium factam eorum, qui a Philopoemene ad causam dicendam euocati uenissent; deinde cum in homines ita saeuitum esset, ne ulla parte crudelitas eorum cessaret, muros dirutos urbis nobilissimae esse, leges uetustissimas abrogatas, inclutamque per gentes disciplinam Lycurgi sublatam. haec cum Appius dixisset, Lycortas, et quia praetor et quia Philopoemenis, auctoris omnium quae Lacedaemone acta fuerant, factionis erat, ita respondit. ‘difficilior nobis, Ap. Claudi, apud uos oratio est quam Romae nuper apud senatum fuit. tunc enim Lacedaemoniis accusantibus respondendum erat: nunc a uobis ipsis accusati sumus, apud quos causa est dicenda. quam iniquitatem condicionis subimus illa spe, iudicis animo te auditurum esse, posita contentione qua paulo ante egisti. ego certe, cum ea, quae et hic antea apud Q. Caecilium et postea Romae questi sunt Lacedaemonii, a te paulo ante relata sint, non tibi sed illis me apud te respondere credam. caedem obicitis eorum, qui a Philopoemene praetore euocati ad causam dicendam interfecti sunt. hoc ego crimen non modo a uobis, Romani, sed ne apud uos quidem nobis obiciendum fuisse arbitror. quid ita? quia in uestro foedere erat, ut maritimis urbibus abstinerent Lacedaemonii. quo tempore armis captis urbes, a quibus abstinere iussi erant, nocturno impetu occupauerunt, si T. Quinctius, si exercitus Romanus, sicut antea, in Peloponneso fuisset, eo nimirum capti et oppressi confugissent. cum uos procul essetis, quo alio nisi ad nos, socios uestros, quos antea Gytheo opem ferentes, quos Lacedaemonem uobiscum simili de causa oppugnantes uiderant, confugerent? pro uobis igitur iustum piumque bellum suscepimus. quod cum alii laudent, reprehendere ne Lacedaemonii quidem possint, dii quoque ipsi comprobauerint, qui nobis uictoriam dederunt, quonam modo ea, quae belli iure acta sunt, in disceptationem ueniunt? quorum tamen maxima pars nihil pertinet ad nos. nostrum est, quod euocauimus ad causam dicendam eos, qui ad arma multitudinem exciuerant, qui expugnauerant maritima oppida, qui diripuerant, qui caedem principum fecerant. quod uero illi uenientes in castra interfecti sunt, uestrum est, Areu et Alcibiade, qui nunc nos, si diis placet, accusatis, non nostrum. exsules Lacedaemoniorum, quo ex numero hi quoque duo fuerunt, et tunc nobiscum erant, et quod domicilio sibi delegerant maritima oppida, se petitos credentes, in eos, quorum opera patria extorres ne in tuto quidem exsilio posse consenescere se indignabantur, impetum fecerunt. Lacedaemonii igitur Lacedaemonios, non Achaei interfecerunt; nec iure an iniuria caesi sint, argumentari refert.

37. At enim illa certe uestra sunt, Achaei, quod leges disciplinamque uetustissimam Lycurgi sustulistis, quod muros diruistis. quae utraque ab iisdem obici qui possunt, cum muri Lacedaemoniis non ab Lycurgo, sed paucos ante annos ad dissoluendam Lycurgi disciplinam exstructi sint? tyranni enim nuper eos arcem et munimentum sibi, non ciuitati parauerunt; et si exsistat hodie ab inferis Lycurgus, gaudeat ruinis eorum, et nunc se patriam et Spartam antiquam agnoscere dicat. non Philopoemenem exspectare nec Achaeos, sed uos ipsi Lacedaemonii, uestris manibus amoliri et diruere omnia uestigia tyrannidis debuistis. uestrae enim illae deformes ueluti notae seruitutis erant, et cum sine muris per octingentos prope annos liberi, aliquando etiam principes Graeciae fuissetis, muris uelut compedibus circumdatis uincti per centum annos seruistis. quod ad leges ademptas attinet, ego antiquas Lacedaemoniis leges tyrannos ademisse arbitror; nos non suas ademisse, quas non habebant, sed nostras leges dedisse; nec male consuluisse ciuitati, cum concilii nostri eam fecerimus et nobis miscuerimus, ut corpus unum et concilium totius Peloponnesi esset. tunc, ut opinor, si aliis ipsi legibus uiueremus, alias istis iniunxissemus, queri se iniquo iure esse et indignari possent. scio ego, Ap. Claudi, hanc orationem, qua sum adhuc usus, neque sociorum apud socios neque liberae gentis esse, sed uere seruorum disceptantium apud dominos. nam si non uana illa uox praeconis fuit, qua liberos esse omnium primos Achaeos iussistis, si foedus ratum est, si societas et amicitia ex aequo obseruatur, cur ego, quid Capua capta feceritis Romani, non quaero, uos rationem reposcitis, quid Achaei Lacedaemoniis bello uictis fecerimus? interfecti aliqui sunt, finge, a nobis: quid? uos senatores Campanos securi non percussistis? at muros diruimus: uos non muros tantum sed urbem agrosque ademistis. specie, inquis, aequum est foedus: re apud Achaeos precaria libertas, apud Romanos etiam imperium est. sentio, Appi, et, si non oportet, non indignor: sed oro uos, quantumlibet intersit inter Romanos et Achaeos, modo ne in aequo hostes uestri nostrique apud uos sint ac nos socii, immo ne meliore iure sint. nam ut in aequo essent nos fecimus, cum leges iis nostras dedimus, cum, ut Achaici concilii essent, effecimus parum est uictis, quod uictoribus satis est; plus postulant hostes quam socii habent. quae iureiurando, quae monumentis litterarum in lapide insculptis in aeternam memoriam sancta atque sacrata sunt, ea cum periurio nostro tollere parant. ueremur quidem uos, Romani, et si ita uultis, etiam timemus: sed plus et ueremur et timemus deos immortales.’ cum adsensu maximae partis est auditus, et locutum omnes pro maiestate magistratus censebant, ut facile appareret molliter agendo dignitatem suam tenere Romanos non posse. tum Appius suadere se magnopere Achaeis dixit, ut, dum liceret uoluntate sua facere, gratiam inirent, ne mox inuiti et coacti facerent. haec uox audita quidem cum omnium gemitu est, sed metum iniecit imperata recusandi. id modo petierunt, ut Romani, quae uiderentur, de Lacedaemoniis mutarent nec Achaeos religione obstringerent irrita ea, quae iureiurando sanxissent, faciendi. damnatio tantum Arei et Alcibiadis, quae nuper facta erat, sublata est.

38. Romae principio eius anni, cum de prouinciis consulum et praetorum actum est, consulibus Ligures, quia bellum nusquam alibi erat, decreti. praetores C. Decimius Flauus urbanam, P. Cornelius Cethegus inter ciues et peregrinos sortiti sunt, C. Sempronius Blaesus Siciliam, Q. Naeuius Matho Sardiniam et ut idem quaereret de ueneficiis, A. Terentius Uarro Hispaniam citeriorem, P. Sempronius Longus Hispaniam ulteriorem. de iis duabus prouinciis legati per id fere tempus L. Iuuentius Talna et T. Quinctilius Uarus uenerunt, qui, quantum bellum iam profligatum in Hispania esset, senatu edocto postularunt simul, ut pro rebus tam prospere gestis diis immortalibus haberetur honos et ut praetoribus exercitum deportare liceret. supplicatio in biduum decreta est: de legionibus deportandis, cum de consulum praetorumque exercitibus ageretur, rem integram referri iusserunt. paucos post dies consulibus in Ligures binae legiones, quas Ap. Claudius et M. Sempronius habuerant, decretae sunt. de Hispaniensibus exercitibus magna contentio fuit inter nouos praetores et amicos absentium, Calpurnii Quinctiique. utraque causa tribunos plebis, utraque consulem habebat. hi se intercessuros senatus consulto, si deportandos censerent exercitus, denuntiabant: illi, si haec intercessio fieret, nullam rem aliam se decerni passuros. uicta postremo absentium gratia est et senatus consultum factum, ut praetores quattuor milia peditum Romanorum scriberent, trecentos equites, et quinque milia peditum sociorum Latini nominis, quingentos equites, quos secum in Hispaniam portarent. cum ea quattuor milia <in> legiones discripsissent, quo plus quam quina milia peditum, treceni equites in singulis legionibus esset, dimitterent, eos primum, qui emerita stipendia haberent, deinde ut cuiusque fortissima opera Calpurnius et Quinctius in proelio usi essent.

39. Hac sedata contentione alia subinde C. Decimii praetoris morte exorta est. Cn. Sicinius et L. Pupius, qui aediles proximo anno fuerant, et C. Ualerius flamen Dialis et Q. Fuluius Flaccus—is quia aedilis curulis designatus erat, sine toga candida, sed maxima ex omnibus contentione—petebant; certamenque ei cum flamine erat. et postquam primo aequare, mox superare etiam est uisus, pars tribunorum plebis negare rationem eius habendam esse, quod duos simul unus magistratus, praesertim curules, neque capere posset nec gerere; pars legibus eum solui aequum censere, ut quem uellet praetorem creandi populo potestas fieret. L. Porcius consul primo in ea sententia esse, ne nomen eius acciperet; deinde, ut ex auctoritate senatus idem faceret, conuocatis patribus referre se ad eos dixit, quod nec iure ullo nec exemplo tolerabili liberae ciuitati aedilis curulis designatus praeturam peteret; sibi, nisi quid aliud iis uideretur, in animo esse e lege comitia habere. patres censuerunt, uti L. Porcius consul cum Q. Fuluio ageret, ne impedimento esset, quo minus comitia praetoris in locum C. Decimii subrogandi e lege haberentur. agenti consuli ex senatus consulto respondit Flaccus nihil, quod se indignum esset, facturum. medio responso spem ad uoluntatem interpretantibus fecerat cessurum patrum auctoritati esse. comitiis acrius etiam quam ante petebat criminando, extorqueri sibi a consule et senatu populi Romani beneficium, et inuidiam fieri geminati honoris, tamquam non appareret, ubi designatus praetor esset, extemplo aedilitate se abdicaturum. consul cum et pertinaciam petentis crescere et fauorem populi magis magisque in eum inclinari cerneret, dimissis comitiis senatum uocauit. censuerunt frequentes, quoniam Flaccum auctoritas patrum nihil mouisset, ad populum cum Flacco agendum. contione aduocata cum egisset consul, ne tum quidem de sententia motus gratias populo Romano egit, quod tanto studio, quotienscumque declarandae uoluntatis potestas facta esset, praetorem se uoluisset facere: ea sibi studia ciuium suorum destituere non esse in animo. haec uero tam obstinata uox tantum ei fauorem accendit, ut haud dubius praetor esset, si consul accipere nomen uellet. ingens certamen tribunis et inter se ipsos et cum consule fuit, donec senatus a consule est habitus decretumque: quoniam praetoris subrogandi comitia ne legibus fierent, pertinacia Q. Flacci et praua studia hominum impedirent, senatum censere satis praetorum esse; P. Cornelius utramque in urbe iurisdictionem haberet, Apollinique ludos faceret.