Livius – Ab Urbe Condita L. XXXIX-XL

(… Testi Latini – felicemassaro.it)
15. Quin tu omissa ista nocturna fabula ad id, quod doles, quod inuidia urit, reuerteris? ‘cur usquam regni. tui mentio fit, Demetri? cur dignior patris fortunae successor quibusdam uideris quam ego? cur spem meam, quae, si tu non esses, certa erat, dubiam et sollicitam facis?’ haec sentit Perseus, etsi non dicit; haec istum inimicum, haec accusatorem faciunt; haec domum, haec regnum tuum criminibus et suspicionibus replent. ego autem, pater, quem ad modum nec nunc sperare regnum nec ambigere umquam de eo forsitan debeam, quia minor sum, quia tu me maiori cedere uis, sic illud nec debui facere nec debeo, ut indignus te patre indignus. omnibus uidear. id enim uitiis meis, non cedendi, cui ius fasque est, modestia consequar. Romanos obicis mihi, et ea, quae gloriae esse debent, in crimen uertis. ego nec obses Romanis ut traderer nec ut legatus mitterer Romam, petii. a te missus ire non recusaui. utroque tempore ita me gessi, ne tibi pudori, ne regno tuo, ne genti Macedonum essem. itaque mihi cum Romanis, pater, amicitiae causa tu fuisti. quoad tecum illis pax manebit, mecum quoque gratia erit: si bellum esse coeperit, qui obses, qui legatus pro patre non inutilis fui, idem hostis illis acerrimus ero. nec hodie ut prosit mihi gratia Romanorum, postulo: ne obsit, tantum deprecor. nec in bello coepit nec ad bellum reseruatur: pacis pignus fui, ad pacem retinendam legatus missus sum: neutra res mihi nec gloriae nec crimini sit. ego si quid impie in te, pater, si quid scelerate in fratrem admisi, nullam deprecor poenam: si innocens sum, ne inuidia conflagrem, cum crimine non possim, deprecor. non hodie me primum frater accusat, sed hodie primum aperte, nullo meo in se merito. si mihi pater suscenseret, te maiorem fratrem pro minore deprecari oportebat, te adulescentiae, te errori ueniam impetrare meo. ubi praesidium esse oportebat, ibi exitium est. e conuiuio et comisatione prope semisomnus raptus sum ad causam parricidii dicendam. sine aduocatis, sine patronis ipse pro me dicere cogor. si pro alio dicendum esset, tempus ad meditandum et componendam orationem sumpsissem, cum quid aliud quam ingenii fama periclitarer? ignarus, quid arcessitus essem, te iratum et iubentem dicere causam, fratrem accusantem audiui. ille diu ante praeparata ac meditata in me oratione est usus: ego id tantum temporis, quo accusatus sum, ad cognoscendum, quid ageretur, habui. utrum momento illo horae accusatorem audirem an defensionem meditarer? attonitus repentino atque inopinato malo, uix, quid obiceretur, intellegere potui, nedum satis sciam, quo modo me tuear. quid mihi spei esset, nisi patrem iudicem haberem? apud quem etiam si caritate a fratre maiore uincor, misericordia certe reus uinci non debeo. ego enim ut me mihi tibique serues, precor; ille ut me in securitatem suam occidas, postulat. quid eum, cum regnum ei tradideris, facturum credis in me esse, qui iam nunc sanguinem meum sibi indulgeri aequum censet?’

16. Dicenti haec lacrimae simul spiritum et uocem intercluserunt. Philippus summotis iis paulisper collocutus cum amicis pronuntiauit, non uerbis se nec unius horae disceptatione causam eorum diiudicaturum, sed inquirendo in utriusque uitam <ac> mores, et dicta factaque in magnis paruisque rebus obseruando, ut omnibus appareret noctis proximae crimen facile reuictum, suspectam nimiam cum Romanis Demetrii gratiam esse. haec maxime uiuo Philippo uelut semina iacta sunt Macedonici belli, quod cum Perseo gerendum erat.

Consules ambo in Ligures, quae tum una consularis prouincia erat, proficiscuntur. et quia prospere ibi res gesserunt, supplicatio in unum diem decreta est. Ligurum duo milia fere ad extremum finem prouinciae Galliae, ubi castra Marcellus habebat, uenerunt, uti reciperentur, orantes. Marcellus opperiri eodem loco Liguribus iussis senatum per litteras consuluit. senatus rescribere M. Ogulnium praetorem Marcello iussit uerius fuisse consules, quorum prouincia esset, quam se, quid e re publica esset, decernere; tum quoque non placere nisi per deditionem Ligures recipi, et receptis arma adimi atque eos ad consules mitti senatum aequum censere.

Praetores eodem tempore, P. Manlius in ulteriorem Hispaniam, quam et priore praetura prouinciam obtinuerat, Q. Fuluius Flaccus in citeriorem peruenit, exercitumque <ab> A. Terentio accepit: nam ulterior morte P. Sempronii proconsulis sine imperio fuerat. Fuluium Flaccum oppidum Hispanum Urbicnam nomine oppugnantem Celtiberi adorti sunt. dura ibi proelia aliquot facta, multi Romani milites et uulnerati et interfecti sunt. uicit perseuerantia Fuluius, quod nulla ui abstrahi ab obsidione potuit: Celtiberi fessi proeliis uariis abscesserunt. urbs amoto auxilio eorum intra paucos dies capta et direpta est: praedam militibus praetor concessit. Fuluius hoc oppido capto, Manlius exercitu tantum in unum coacto, qui dissipatus fuerat, nulla alia memorabili gesta re, exercitus in hiberna deduxerunt. haec ea aestate in Hispania gesta. Terentius, qui ex ea prouincia decesserat, ouans urbem iniit. translatum argenti pondo nouem milia trecenta uiginti, auri octoginta pondo et duo, coronae aureae pondo. sexaginta septem.

17. Eodem anno inter populum Carthaginiensem et regem Masinissam in re praesenti disceptatores Romani de agro fuerunt. ceperat eum ab Carthaginiensibus pater Masinissae Gala; Galam Syphax inde expulerat, postea in gratiam soceri Hasdrubalis Carthaginiensibus dono dederat; Carthaginienses eo anno Masinissa expulerat. haud minore certamine animorum, quam cum ferro et acie dimicarunt, res acta apud Romanos. Carthaginienses, quod maiorum suorum fuisset, deinde ab Syphace ad se peruenisset, repetebant. Masinissa paterni regni agrum se et recepisse et habere gentium iure aiebat; et causa et possessione superiorem esse; nihil aliud se in ea disceptatione metuere, quam ne pudor Romanorum, dum uereantur, ne quid socio atque amico regi aduersus communes suos atque illius hostes indulsisse uideantur, damno sit. legati possessionis ius non mutarunt, causam integram Romam ad senatum reiecerunt.

In Liguribus nihil postea gestum. recesserant primum in deuios saltus, deinde dimisso exercitu passim in uicos castellaque sua dilapsi sunt. consules quoque dimittere exercitum uoluerunt, ac de ea re patres consuluerunt. alterum ex iis dimisso exercitu ad magistratus in annum creandos uenire Romam iusserunt, alterum cum legionibus suis Pisis hiemare. fama erat Gallos Transalpinos iuuentutem armare, nec, in quam regionem Italiae effusura se multitudo esset, sciebatur. ita inter se consules compararunt, ut Cn. Baebius ad comitia iret, quia M. Baebius frater eius consulatum petebat.

18. Comitia consulibus rogandis fuere: creati P. Cornelius Lentulus M. Baebius Tamphilus. praetores inde facti duo Q. Fabii, Maximus et Buteo, Ti. Claudius Nero Q. Petilius Spurinus M. Pinarius Rusca L. Duronius. his inito magistratu prouinciae ita sorte euenerunt: Ligures consulibus, praetoribus Q. Petilio urbana, Q. Fabio Maximo peregrina, Q. Fabio Buteoni Gallia, Ti. Claudio Neroni Sicilia, M. Pinario Sardinia, L. Duronio Apulia; et Histri adiecti, quod Tarentini Brundisinique nuntiabant maritimos agros infestos transmarinarum nauium latrociniis esse. eadem Massilienses de Ligurum nauibus querebantur. exercitus inde decreti, quattuor legiones consulibus, quae quina milia ducenos Romanos pedites, trecenos haberent equites, et quindecim milia socium ac Latini nominis, octingenti equites. in Hispaniis prorogatum ueteribus praetoribus imperium est cum exercitibus, quos haberent, et in supplementum decreta tria milia ciuium Romanorum, ducenti equites, et socium Latini nominis sex milia peditum, trecenti equites. nec rei naualis cura omissa. duumuiros in eam rem consules creare iussi, per quos naues uiginti deductae naualibus sociis ciuibus Romanis, qui seruitutem seruissent, complerentur, ingenui tantum ut iis praeessent. inter duumuiros ita diuisa tuenda denis nauibus maritima ora, ut promunturium iis Mineruae uelut cardo in medio esset; alter in<de> dextram partem usque ad Massiliam, laeuam alter usque ad Barium tueretur.

19. Prodigia multa foeda et Romae eo anno uisa et nuntiata peregre. in area Uulcani et Concordiae sanguine pluuit; et pontifices hastas motas nuntiauere, et Lanuuini simulacrum Iunonis Sospitae lacrimasse. pestilentia in agris forisque et conciliabulis et in urbe tanta erat, ut Libitina fune<ribus> uix sufficeret. his prodigiis cladibusque anxii patres decreuerunt, ut et consules, quibus diis uideretur, hostiis maioribus sacrificarent, et decemuiri libros adirent. eorum decreto supplicatio circa omnia puluinaria Romae in diem unum indicta est. iisdem auctoribus et senatus censuit et consules edixerunt, ut per totam Italiam triduum supplicatio et feriae essent. pestilentiae tanta uis erat, ut, cum propter defectionem Corsorum bellumque ab Iliensibus concitatum in Sardinia octo milia peditum ex sociis Latini nominis placuisset scribi et trecentos equites, quos M. Pinarius praetor secum in Sardiniam traiceret, tantum hominum demortuum esse, tantum ubique aegrorum consules renuntiauerint, ut is numerus effici militum non potuerit. quod deerat militum, sumere a Cn. Baebio proconsule, qui Pisis hibernabat, iussus praetor atque inde in Sardiniam traicere.

L. Duronio praetori, cui prouincia Apulia euenerat, adiecta de Bacchanalibus quaestio est, cuius residua quaedam uelut semina ex prioribus malis iam priore anno apparuerant; sed magis inchoatae apud L. Pupium praetorem quaestiones erant quam ad exitum ullum perductae. id persecare nouum praetorem, ne serperet iterum latius, patres iusserunt. et legem de ambitu consules ex auctoritate senatus ad populum tulerunt.