Livius – Ab Urbe Condita L. XXXIX-XL

(… Testi Latini – felicemassaro.it)
45. Hiems eo anno niue saeua et omni tempestatum genere fuit: arbores, quae obnoxiae frigoribus sunt, deusserat cunctas; et eadem aliquanto quam alias longior fuit. itaque Latinas nox subito coorta et intolerabilis tempestas in monte turbauit, instaurataeque sunt ex decreto pontificum. eadem tempestas et in Capitolio aliquot signa prostrauit fulminibusque complura loca deformauit, aedem Iouis Tarracinae, aedem Albam Capuae portamque Romanam; muri pinnae aliquot locis decussae erant. haec inter prodigia nuntiatum et ab Reate tripedem natum mulum. ob ea decemuiri iussi adire libros edidere, quibus diis et quot hostiis sacrificaretur, et fulminibus complura loca deformata aedem Iouis. ut supplicatio diem unum esset. ludi deinde uotiui Q. Fuluii consulis per dies decem magno apparatu facti.

Censorum inde comitia habita: creati M. Aemilius Lepidus pontifex maximus et M. Fuluius Nobilior, qui ex Aetolis triumphauerat. inter hos uiros nobiles inimicitiae erant, saepe multis et in senatu et ad populum atrocibus celebratae certaminibus. comitiis confectis, ut traditum antiquitus est, censores in Campo ad aram Martis sellis curulibus consederunt; quo repente principes senatorum cum agmine uenerunt ciuitatis, inter quos Q. Caecilius Metellus uerba fecit.

46. ‘Non obliti sumus, censores, uos paulo ante ab uniuerso populo Romano moribus nostris praepositos esse, et nos a uobis et admoneri et regi, non uos a nobis debere. indicandum tamen est, quid omnes bonos in uobis aut offendat aut certe mutatum malint. singulos cum intuemur, M. Aemili, M. Fului, neminem hodie in ciuitate habemus, quem, si reuocemur in suffragium, uelimus uobis praelatum esse. ambo cum simul aspicimus, non possumus <non> uereri, ne male comparati sitis, nec tantum rei publicae prosit, quod omnibus nobis egregie placetis, quam, quod alter alteri displicetis, noceat. inimicitias per annos multos uobis ipsis graues et atroces geritis, quae periculum est ne ex hac die nobis et rei publicae quam uobis grauiores fiant. de quibus causis hoc timeamus, multa succurrunt, quae dicerentur, * * * nisi forte implacabiles ~fueritis implicauerint animos uestros. has ut hodie, ut in isto templo finiatis simultates, quaesumus uos uniuersi, et quos coniunxit suffragiis suis populus Romanus, hos etiam reconciliatione gratiae coniungi a nobis sinatis; uno animo, uno consilio legatis senatum, equites recenseatis, agatis censum, lustrum condatis; quod in omnibus fere precationibus nuncupabitis uerbis “ut ea res mihi collegaeque meo bene et feliciter eueniat,” id ita ut uere, ut ex animo uelitis euenire, efficiatisque, ut, quod deos precati eritis, id uos uelle etiam homines credamus. T. Tatius et Romulus, in cuius urbis medio foro acie hostes concurrerant, ibi concordes regnarunt. non modo simultates, sed bella quoque finiuntur: ex infestis hostibus plerumque socii fideles, interdum etiam ciues fiunt. Albani diruta Alba Romam traducti sunt, Latini, Sabini in ciuitatem accepti. uulgatum illud, quia uerum erat, in prouerbium uenit, amicitias immortales, <mortales> inimicitias debere esse.’ fremitus ortus cum adsensu, deinde uniuersorum uoces idem petentium confusae in unum orationem interpellarunt. inde Aemilius questus cum alia, tum bis a M. Fuluio se certo consulatu deiectum: Fuluius contra queri se ab eo semper lacessitum et in probrum suum sponsionem factam. tamen ambo significare, si alter uellet, se in potestate tot principum ciuitatis futuros. omnibus instantibus, qui aderant, dexteras fidemque dedere remittere uere. ac finire odium. deinde collaudantibus cunctis deducti sunt in Capitolium. et cura super tali re principum et facilitas censorum egregie comprobata ab senatu et laudata est. censoribus deinde postulantibus, ut pecuniae summa sibi, qua in opera publica uterentur, <attribueretur,> uectigal annuum decretum est.

47. Eodem anno in Hispania L. Postumius et Ti. Sempronius propraetores comparauerunt ita inter se, ut in Uaccaeos per Lusitaniam iret Albinus, in Celtiberiam inde reuerteretur; Gracchus, si maius ibi bellum esset, in ultima Celtiberiae penetraret. * * * * Mundam urbem primum ui cepit, nocte ex improuiso adgressus. acceptis deinde obsidibus praesidioque imposito castella oppugnare, deinde. agros urere, donec ad praeualidam aliam urbem—Certimam appellant Celtiberi—peruenit. ubi cum iam opera admoueret, ueniunt legati ex oppido, quorum sermo antiquae simplicitatis fuit, non dissimulantium bellaturos, si uires essent. petierunt enim, ut sibi in castra Celtiberorum ire liceret ad auxilia accienda: si non impetrassent, tum separatim eos. ab illis se consulturos. permittente Graccho ierunt et post paucis diebus alios decem legatos secum adduxerunt. meridianum tempus erat. nihil prius petierunt a praetore, quam ut bibere sibi iuberet dari. epotis primis poculis iterum poposcerunt, magno risu circumstantium in tam rudibus et moris omnis ignaris ingeniis. tum maximus natu ex iis ‘missi sumus’ inquit ‘a gente nostra, qui sciscitaremur, qua tandem re fretus arma nobis inferres.’ ad hanc percunctationem Gracchus exercitu se egregio fidentem uenisse respondit; quem si ipsi uisere uelint, quo certiora ad suos referant, potestatem se eis facturum esse. tribunisque militum imperat, ut ornari omnes copias peditum equitumque et decurrere iubeant armatas. ab hoc spectaculo legati <di>missi deterruerunt suos ab auxilio circumsessae urbi ferendo. oppidani cum ignes nocte <e> turribus nequiquam, quod signum conuenerat, sustulissent, destituti ab unica spe auxilii in deditionem uenerunt. nummum quater et uiciens ab iis est exactum, quadraginta nobilissimi equites, nec obsidum nomine—nam militare iussi sunt—, et tamen re ipsa ut pignus fidei essent.

48. Inde iam duxit ad Alcen urbem, ubi castra Celtiberorum erant, a quibus uenerant nuper legati. eos cum per aliquot dies, armaturam leuem immittendo in stationes, lacessisset paruis proeliis, in dies maiora certamina serebat, ut omnes extra munitiones eliceret. ubi, quod petebat, <sat>is sensit effectum, auxiliorum praefectis imperat, ut contracto certamine, tamquam multitudine superarentur, repente tergis datis ad castra effuse fugerent: ipse intra uallum ad omnes portas instruxit copias. haud multum temporis intercessit, cum ex composito refugientium suorum agmen, post effuse sequentes barbaros conspexit. instructam ad hoc ipsum intra uallum habebat aciem. itaque tantum moratus, ut suos refugere in castra libero introitu sineret, clamore sublato simul omnibus portis erupit. non sustinuere impetum necopinatum hostes. qui ad castra oppugnanda uenerant, ne sua quidem tueri potuerunt: nam extemplo fusi fugati, mox intra uallum pauentes compulsi, postremo exuuntur castris. eo die nouem milia hostium caesa; capti uiui trecenti uiginti, equi centum duodecim, signa militaria triginta septem. de exercitu Romano centum nouem ceciderunt.

49. Ab hoc proelio Gracchus duxit ad depopulandam Celtiberiam legiones. et cum ferret passim cuncta atque ageret, populique alii uoluntate alii metu iugum acciperent, centum tria oppida intra paucos dies in deditionem accepit, praeda potitus ingenti est. conuertit inde agmen retro, unde uenerat, ad Alcen, atque eam urbem oppugnare institit. oppidani primum impetum hostium sustinuerunt; deinde cum iam non armis modo sed etiam operibus oppugnarentur, diffisi praesidio urbis in arcem uniuersi concesserunt: postremo et inde praemissis oratoribus in dicionem se suaque omnia Romanis permiserunt. magna inde praeda facta est. multi captiui nobiles in potestatem uenerunt, inter quos et Thurri filii duo et filia. regulus hic earum gentium erat, longe potentissimus omnium Hispanorum. audita suorum clade, missis qui fidem uenienti in castra ad Gracchum peterent, uenit. et primum quaesiuit ab eo, liceretne sibi ac suis uiuere. cum praetor uicturum respondisset, quaesiuit iterum, si cum Romanis militare liceret. id quoque Graccho permittente, ‘sequar’ inquit ‘uos aduersus ueteres socios meos, quoniam illos ~ad me propiunt suspicere.’ secutus est inde Romanos, fortique ac fideli opera multis locis rem Romanam adiuuit.