Livius – Ab Urbe Condita L. XXXIX-XL

(… Testi Latini – felicemassaro.it)
50. Iam inuesperascebat, et non modo cetera, sed ne in proximam quidem noctem ubi satis tuto custodiretur, expediebant. obstupuerant ad magnitudinem pristinae eius fortunae uirtutisque, et neque ipsi domum recipere custodiendum audebant, nec cuiquam uni custodiam eius satis credebant. admonent deinde quidam esse thesaurum publicum sub terra, saxo quadrato saeptum. eo uinctus demittitur, et saxum ingens, quo operitur, machina superimpositum est. ita loco potius quam homini cuiquam credendam custodiam rati, lucem insequentem exspectauerunt. postero die multitudo quidem integra, memor pristinorum eius in ciuitatem meritorum, parcendum ac per eum remedia quaerenda esse praesentium malorum censebant: defectionis auctores, quorum in manu res publica erat, in secreto consultantes omnes ad necem eius consentiebant. sed utrum maturarent an differrent, ambigebatur. uicit pars auidior poenae, missusque qui uenenum ferret. accepto poculo nihil aliud locutum ferunt quam quaesisse, si incolumis Lycortas— is alter imperator Achaeorum erat—equitesque euasissent. postquam dictum est incolumes esse, ‘bene habet’ inquit et poculo impauide exhausto haud ita multo post exspirauit. non diuturnum mortis eius gaudium auctoribus crudelitatis fuit. uicta namque Messene bello exposcentibus Achaeis dedidit noxios, ossaque reddita Philopoemenis sunt, et sepultus ab uniuerso Achaico est concilio, adeo omnibus humanis congestis honoribus, ut ne diuinis quidem abstineretur. ab scriptoribus rerum Graecis Latinisque tantum huic uiro tribuitur, ut a quibusdam eorum, uelut ad insignem notam huius anni, memoriae mandatum sit tres claros imperatores eo anno decessisse, Philopoemenem, Hannibalem, P. Scipionem: adeo in aequo eum duarum potentissimarum gentium summis imperatoribus posuerunt.

51. Ad Prusiam regem legatus T. Quinctius Flamininus uenit, quem suspectum Romanis et receptus post fugam Antiochi Hannibal et bellum aduersus Eumenem motum faciebat. ibi seu quia a Flaminino inter cetera obiectum Prusiae erat hominem omnium, qui uiuerent, infestissimum populo Romano apud eum esse, qui patriae suae primum, deinde fractis eius opibus Antiocho regi auctor belli aduersus populum Romanum fuisset; seu quia ipse Prusias, ut gratificaretur praesenti Flaminino Romanisque, per se necandi aut tradendi eius in potestatem consilium cepit; a primo colloquio Flaminini milites extemplo ad domum Hannibalis custodiendam missi sunt. semper talem exitum uitae suae Hannibal prospexerat animo et Romanorum inexpiabile odium in se cernens, et fidei regum nihil sane confisus: Prusiae uero leuitatem etiam expertus erat; Flaminini quoque aduentum uelut fatalem sibi horruerat. ad omnia undique infesta ut iter semper aliquod praeparatum fugae haberet, septem exitus e domo fecerat, et ex iis quosdam occultos, ne custodia saepirentur. sed graue imperium regum nihil inexploratum, quod uestigari uolunt, efficit. totius circuitum domus ita custodiis complexi sunt, ut nemo inde elabi posset. Hannibal, postquam est nuntiatum milites regios in uestibulo esse, postico, quod deuium maxime atque occultissimi exitus erat, fugere conatus, ut id quoque occursu militum obsaeptum sensit et omnia circa clausa custodiis dispositis esse uenenum, quod multo ante praeparatum ad tales habebat casus, poposcit. ‘liberemus’ inquit ‘diuturna cura populum Romanum, quando mortem senis exspectare longum censent. nec magnam nec memorabilem ex inermi proditoque Flamininus uictoriam feret. mores quidem populi Romani quantum mutauerint, uel hic dies argumento erit. horum patres Pyrrho regi, hosti armato, exercitum in Italia habenti, ut a ueneno caueret praedixerunt: hi legatum consularem, qui auctor esset Prusiae per scelus occidendi hospitis, miserunt.’ exsecratus deinde in caput regnumque Prusiae, et hospitales deos uiolatae ab eo fidei testes inuocans, poculum exhausit. hic uitae exitus fuit Hannibalis.

52. Scipionem et Polybius et Rutilius hoc anno mortuum scribunt. ego neque his neque Ualerio adsentior, his, quod censoribus M. Porcio L. Ualerio <L. Ualerium> principem senatus ipsum censorem lectum inuenio, cum superioribus duobus lustris Africanus fuisset, quo uiuo, nisi ut ille senatu moueretur, quam notam nemo memoriae prodidit, alius princeps in locum eius lectus non esset. Antiatem auctorem refellit tribunus plebis M. Naeuius, aduersus quem oratio inscripta P. Africani est. hic Naeuius in magistratuum libris est tribunus plebis P. Claudio L. Porcio consulibus, sed iniit tribunatum Ap. Claudio M. Sempronio consulibus ante diem quartum idus Decembres. inde tres menses ad idus Martias sunt, quibus P. Claudius L. Porcius consulatum inierunt. ita uixisse in tribunatu Naeuii uidetur, diesque ei dici ab eo potuisse, decessisse autem ante L. Ualerii et M. Porcii censuram. trium clarissimorum suae cuiusque gentis uirorum non tempore magis congruente comparabilis mors uidetur esse, quam quod nemo eorum satis dignum splendore uitae exitum habuit. iam primum omnes non in patrio solo mortui nec sepulti sunt. ueneno absumpti Hannibal et Philopoemen; exsul Hannibal, proditus ab hospite, captus Philopoemen in carcere et in uinculis exspirauit: Scipio etsi non exsul neque damnatus, die tamen dicta, ad quam non adfuerat reus, absens citatus, uoluntarium non sibimet ipse solum sed etiam funeri suo exsilium indixit.

53. Dum ea in Peloponneso, a quibus deuertit oratio, geruntur, reditus in Macedoniam Demetrii legatorumque aliter aliorum adfecerat animos. uulgus Macedonum, quos belli ab Romanis imminentis metus terruerat, Demetrium ut pacis auctorem cum ingenti fauore conspiciebant, simul et spe haud dubia regnum ei post mortem patris destinabant. nam etsi minor aetate quam Perseus esset, hunc iusta matre familiae, illum paelice ortum esse; illum ut ex uulgato corpore genitum nullam certi patris notam habere, hunc insignem Philippi similitudinem prae se ferre. ad hoc Romanos Demetrium in paterno solio locaturos, Persei nullam apud eos gratiam esse. haec uulgo loquebantur. itaque et Persea cura angebat, ne parum pro se una aetas ualeret, cum aliis omnibus rebus frater superior esset; et Philippus ipse, uix sui arbitrii fore, quem heredem regni relinqueret credens, sibi quoque grauiorem esse quam uellet minorem filium aiebat. offendebatur interdum concursu Macedonum ad eum, et alteram iam se uiuo regiam esse indignabatur. et ipse iuuenis haud dubie inflatior redierat, subnisus erga se iudiciis senatus, concessisque sibi, quae patri negata essent; et omnis mentio Romanorum quantam dignitatem ei apud ceteros Macedonas, tantam inuidiam non apud fratrem modo sed etiam apud patrem conciliabat, utique postquam legati alii. Romani uenerunt, et cogebatur decedere Thracia praesidiaque deducere et alia aut ex decreto priorum legatorum aut ex noua constitutione senatus facere. sed omnia maerens quidem et gemens, eo magis quod filium frequentiorem prope cum illis quam secum cernebat, oboedienter tamen aduersus Romanos faciebat, ne quam mouendi extemplo belli causam praeberet. auertendos etiam animos a suspicione talium consiliorum ratus, mediam per Thraciam exercitum in Odrysas et Dentheletos et Bessos duxit: Philippopolin urbem fuga desertam oppidanorum, qui in proxima montium iuga cum familiis receperant sese, cepit, campestresque barbaros, depopulatus agros eorum, in deditionem accepit. relicto inde ad Philippopolin praesidio, quod haud multo post ab Odrysis expulsum est, oppidum in Deuriopo condere instituit —Paeoniae ea regio est—, prope Erigonum fluuium, qui ex Illyrico per Pe<lag>oniam fluens in Axium amnem editur, haud procul Stobis, uetere urbe: nouam urbem Perseida, ut is filio maiori haberetur honos, appellari iussit.

54. Dum haec in Macedonia geruntur, consules in prouincias profecti. Marcellus nuntium praemisit ad L. Porcium proconsulem, ut ad nouum Gallorum oppidum legiones admoueret. aduenienti consuli Galli sese dediderunt. duodecim milia armatorum erant: plerique arma ex agris rapta habebant: ea aegre patientibus iis adempta, quaeque alia aut populantes agros rapuerant aut secum attulerant. de his rebus qui quererentur, legatos Romam miserunt. introducti in senatum a C. Ualerio praetore exposuerunt se superante in Gallia multitudine inopia coactos agri et egestate ad quaerendam sedem Alpes transgressos, quae inculta per solitudines uiderent, ibi sine ullius iniuria consedisse. oppidum quoque aedificare coepisse, quod indicium esset nec agro nec urbi ulli uim adlaturos uenisse. nuper M. Claudium ad se nuntium misisse bellum se cum iis, ni dederentur, gesturum. se certam, etsi non speciosam pacem quam incerta belli praeoptantes dedidisse se prius in fidem quam in potestatem populi Romani. post paucos dies iussos et urbe et agro decedere sese tacitos abire, quo terrarum possent, in animo habuisse. arma deinde sibi, et postremo omnia alia, quae ferrent agerentque, adempta. orare se senatum populumque Romanum, ne in se innoxios deditos acerbius quam in hostes saeuirent. huic orationi senatus ita responderi iussit, neque illos recte fecisse, cum in Italiam uenerint oppidumque in alieno agro, nullius Romani magistratus, qui ei prouinciae praeesset, permissu aedificare conati sint; neque senatui placere deditos spoliari. itaque se cum iis legatos ad consulem missuros, qui, si redeant, unde uenerint, omnia iis sua reddi iubeant, quique protinus eant trans Alpes, et denuntient Gallicis populis, multitudinem suam domi contineant: Alpes prope inexsuperabilem finem in medio esse: non utique iis melius fore <quam> qui eas primi peruias fecissent. legati missi L. Furius Purpurio Q. Minucius L. Manlius Acidinus. Galli, redditis omnibus, quae sine cuiusquam iniuria habebant, Italia excesserunt.