Gellius – Noctes Atticae – Praefatio – Capitula

CAPITVLA LIBRI NONI

I. Quamobrem Quintus Claudius Quadrigarius in undevicesimo annali scripserit rectiores certioresque ictus fieri, si sursum quid mittas, quam si deorsum.
II. Qualibus verbis notarit Herodes Atticus falso quempiam cultu amictuque nomen habitumque philosophi ementientem.
III. Epistula Philippi regis ad Aristotelem philosophum super Alexandro recens nato.
IV. De barbararum gentium prodigiosis miraculis; deque diris et exitiosis effascinationibus; atque inibi de feminis repente versis in mares.
V. Diversae nobilium philosophorum sententiae de genere ac natura voluptatis; verbaque Hieroclis philosophi, quibus decreta Epicuri in sectatus est.
VI. Verbum, quod est ab “ago” frequentativum, in syllaba prima quonam sit modulo pronuntiandum.
VII. De conversione foliorum in arbore olea brumali et solstitiali die; deque fidibus id temporis ictu alieno sonantibus.
VIII. Necessum esse, qui multa habeat, multis indigere; deque ea re Favorini philosophi cum brevitate eleganti sententia.
IX. Quis modus sit vertendi verba in Graecis sententiis; deque his Homeri versibus, quos Vergilius vertisse aut bene apteque aut inprospere existimatus est.
X. Quod Annaeus Cornutus versus Vergilii, quibus Veneris et Vulcani concubitum pudice operteque dixit, reprehensione spurca et odiosa inquinavit.
XI. De Valerio Corvino; et unde Corvinus.
XII. De verbis, quae in utramque partem significatione adversa et reciproca dicuntur.
XIII. Verba ex historia Claudi Quadrigari, quibus Manli Torquati, nobilis adulescentis, et hostis Galli provocatoris pugnam depinxit.
XIV. Quod idem Quadrigarius “huius facies” patrio casu probe et Latine dixit; et quaedam alia adposita de similium vocabulorum declinationibus.
XV. De genere controversiae, quod Graece aporon appellatur.
XVI. Quod Plinium Secundum, non hominem indoctum, fugerit latueritque vitium argumenti, quod antistrephon Graeci dicunt.