Gellius – Noctes Atticae – Praefatio – Capitula

CAPITVLA LIBRI SEPTIMI DECIMI

I. Quod Gallus Asinius et Larcius Licinus sententiam M. Ciceronis reprehenderunt ex oratione, quam dixit pro M. Caelio; et quid adversus homines stolidissimos pro eadem sententia vere digneque dici possit.
II. Verba quaedam ex Q. Claudi annalium primo cursim in legendo notata.
III. Verba M. Varronis ex libro quinto et vicesimo humanarum, quibus contra opinionem volgariam interpretatus est Homeri versum.
IV. Quid Menander poeta Philemoni poetae dixerit, a quo saepe indigne in certaminibus comoediarum superatus est; et quod saepissime Euripides in tragoedia ab ignobilibus poetis victus est.
V. Nequaquam esse verum, quod minutis quibusdam rhetoricae artificibus videatur, M. Ciceronem in libro, quem de amicitia scripsit, vitioso argumento usum amphisbetoumenon anti homologoumenou posuisse; totumque id consideratius tractatum exploratumque.
VI. Falsum esse, quod Verrius Flaccus in libro secundo, quos de obscuris M. Catonis composuit, de servo recepticio scriptum reliquit.
VII. Verba haec ex Atinia lege: “quod subruptum erit, eius rei aeterna auctoritas esto”, P. Nigidio et Q. Scaevolae visa esse non minus de praeterito furto quam de futuro cavisse.
VIII. In sermonibus apud mensam Tauri philosophi quaeri agitarique eiusmodi solita: “cur oleum saepe et facile, vina rarius congelascant, acetum haut fere umquam” et “quod aquae fluviorum fontiumque durentur, mare gelu non duretur”.
IX. De notis litterarum, quae in C. Caesaris epistulis reperiuntur; deque aliis clandestinis litteris ex vetere historia petitis; et quid skytale sit Laconica.
X. Quid de versibus Vergilii Favorinus existumarit, quibus in describenda flagrantia montis Aetnae Pindarum poetam secutus est; conlataque ab eo super eadem re utriusque carmina et diiudicata.
XI. Quod Plutarchus in libris symposiacis opinionem Platonis de habitu atque natura stomachi fistulaeque eius, quae tracheia dicitur, adversum Erasistratum medicum tutatus est auctoritate adhibita antiqui medici Hippocratis.
XII. De materiis infamibus, quas Graeci adoxous appellant, a Favorino exercendi gratia disputatis.
XIII. “Quin” particula quot qualesque varietates significationis habeat et quam saepe in veterum scriptis obscura sit.
XIV. Sententiae ex Publili mimis selectae lepidiores.
XV. Quod Carneades Academicus elleboro stomachum purgavit scripturus adversus Zenonis Stoici decreta; deque natura medelaque ellebori candidi et nigri.
XVI. Anates Ponticas vim habere venenis digerendis potentem; atque inibi de Mithridati regis in id genus medicamentis sollertia.
XVII. Mithridatem, Ponti regem, duarum et viginti gentium linguis locutum; Quintumque Ennium tria corda habere sese dixisse, quod tris linguas percalluisset, Graecam, Oscam, Latinam.
XVIII. Quod M. Varro C. Sallustium, historiae scriptorem, deprehensum ab Annio Milone in adulterio scribit et loris caesum pecuniaque data dimissum.
XIX. Quid Epictetus philosophus dicere solitus sit hominibus nequam et inpuris disciplinas philosophiae studiose tractantibus; et quae duo verba observanda praeceperit omnium rerum longe salubria.
XX. Verba sumpta ex Symposio Platonis numeris coagmentisque verborum scite modulateque apta exercendi gratia in Latinam orationem versa.
XXI. Quibus temporibus post Romam conditam Graeci Romanique inlustres viri floruerint ante secundum bellum Carthaginiensium.