Gellius – Noctes Atticae – Praefatio – Capitula

CAPITVLA LIBRI VNDECIMI

I. De origine vocabuli terrae Italiae; deque ea multa, quae “suprema” appellatur, deque eius nominis ratione ac de lege Aternia; et quibus verbis antiquitus multa minima dici solita sit.
II. Quod “elegantia” apud antiquiores non de amoeniore ingenio, sed de nitidiore cultu atque victu dicebatur, eaque in vitio ponebatur.
III. Qualis quantaque sit “pro” particulae varietas; deque exemplis eius varietatis.
IV. Quem in modum Q. Ennius versus Euripidi aemulatus sit.
V. De Pyrrhonis philosophis quaedam deque Academicis strictim notata; deque inter eos differentia.
VI. Quod mulieres Romae per Herculem non iuraverint neque viri per Castorem.
VII. Verbis antiquissimis relictisque iam et desitis minime utendum.
VIII. Quid senserit dixeritque M. Cato de Albino, qui homo Romanus Graeca oratione res Romanas venia sibi ante eius imperitiae petita composuit.
IX. Historia de legatis Mileti ac Demosthene rhetore in libris Critolai reperta.
X. Quod C. Gracchus in oratione sua historiam supra scriptam Demadi rhetori, non Demostheni, adtribuit; verbaque ipsius C. Gracchi relata.
XI. Verba P. Nigidii, quibus differre dicit “mentiri” et “mendacium dicere”.
XII. Quod Chrysippus philosophus omne verbum ambiguum dubiumque esse dicit, Diodorus contra nullum verbum ambiguum esse putat.
XIII. Quid Titus Castricius de verbis deque sententia quadam C. Gracchi existimarit; quodque esse eam sine ullo sensus emolumento docuerit.
XIV. Sobria et pulcherrima Romuli regis responsio circa vini usum.
XV. De “ludibundo” et “errabundo” atque id genus verborum productionibus; et quod Laberius sic “amorabundam” dixit, ut dicitur “ludibunda” et “errabunda”; atque inibi, quod Sisenna per huiuscemodi verbum nova figura usus est.
XVI. Quod Graecorum verborum quorundam difficillima est in Latinam linguam mutatio, velut quod Graece dicitur polypragmosyne.
XVII. Quid significet in veteribus praetorum edictis: “qui flumina retanda publice redempta habent”.
XVIII. Qua poena Draco Atheniensis in legibus, quas populo Atheniensi scripsit, fures adfecerit; et qua postea Solon; et qua item decemviri nostri, qui duodecim tabulas scripserunt; atque inibi adscriptum, quod aput Aegyptios furta licita et permissa sunt, aput Lacedaemonios autem cum studio quoque adfectata et pro exercitio utili celebrata; ac praeterea M. Catonis de poeniendis furtis digna memoria sententia.