Gellius – Noctes Atticae – Praefatio – Capitula

CAPITVLA LIBRI QVARTI DECIMI

I. Dissertatio Favorini philosophi adversus eos, qui Chaldaei appellantur et ex coetu motibusque siderum et stellarum fata hominum dicturos pollicentur.
II. Quem in modum disseruerit Favorinus consultu a me super officio iudicis.
III. An aemuli offensique inter sese fuerint Xenophon et Plato.
IV. Quod apte Chrysippus et graphice imaginem Iustitiae modulis coloribusque verborum depinxit.
V. Lis atque contentio grammaticorum Romae inlustrium enarrata super casu vocativo vocabuli, quod est “egregius”.
VI. Cuimodi sint, quae speciem doctrinarum habeant, sed neque delectent neque utilia sint; atque inibi de vocabulis singularum urbium regionumque inmutatis.
VII. Quod M. Varro Cn. Pompeio, consuli primum designato, commentarium dedit, quem appellavit ipse eisagogikon, de officio senatus habendi.
VIII. Quaesitum esse dissensumque, an praefectus Latinarum causa creatus ius senatus convocandi consulendique habeat.

CAPITVLA LIBRI QVINTI DECIMI

I. Quod in Quinti Claudii annalibus scriptum est lignum alumine oblitum non ardere.
II. Quod Plato in libris, quos de legibus composuit, largiores laetioresque in conviviis invitatiunculas vini non inutiles esse existimavit.
III. Quid M. Cicero de particula ista senserit scripseritque, quae praeposita est verbis “aufugio” et “aufero”; et an in verbo “autumo” eadem istaec praepositio esse videri debeat.
IV. Historia de Ventidio Basso, ignobili homine, quem primum de Parthis triumphasse memoriae traditum est.
V. Verbum “profligo” a plerisque dici inproprie insciteque.
VI. In libro M. Ciceronis de gloria secundo manifestum erratum in ea parte, in qua scriptum est super Hectore et Aiace.
VII. Observatum esse in senibus, quod annum fere aetatis tertium et sexagesimum agant aut laboribus aut interitu aut clade aliqua insignitum; atque inibi super eadem observatione exemplum adpositum epistulae divi Augusti ad Gaium filium.
VIII. Locus ex oratione Favorini, veteris oratoris, de cenarum atque luxuriae obprobratione, qua usus est, cum legem Liciniam de sumptu minuendo suasit.
IX. Quod Caecilius poeta “frontem” genere virili non poetice, sed cum probatione et cum analogia appellavit.
X. De voluntario et admirando interitu virginum Milesiarum.
XI. Verba senatusconsulti de exigendis urbe Roma philosophis; item verba edicti censorum, quo inprobati et coerciti sunt, qui disciplinam rhetoricam instituere et exercere Romae coeperant.
XII. Locus ex oratione Gracchi de parsimonia ac de pudicitia sua memoratissimus.
XIII. De verbis inopinatis, quae utroqueversum dicuntur et a grammaticis “communia” vocantur.
XIV. Quod Metellus Numidicus figuram orationis novam ex orationibus Graecis mutuatus est.
XV. “Passis velis” et “passis manibus” dixisse veteres non a verbo suo, quod est “patior”, sed ab alieno, quod est “pando”.
XVI. De novo genere interitus Crotoniensis Milonis.
XVII. Quam ob causam nobiles pueri Atheniensium tibiis canere desierint, cum patrium istum morem canendi haberent.
XVIII. Quod pugna belli civilis victoriaque Gai Caesaris, quam vicit in Pharsaliis campis, nuntiata praedictaque est per cuiuspiam sacerdotis vaticinium eodem ipso die in Italia Patavi.
XIX. Verba M. Varronis memoria digna ex satura, quae inscribitur peri edesmaton.
XX. Notata quaedam de Euripidis poetae genere, vita, moribus; deque eiusdem fine vitae.
XXI. Quod a poetis Iovis filii prudentissimi humanissimique, Neptuni autem ferocissimi et inhumanissimi traduntur.
XXII. Historia de Sertorio, egregio duce, deque astu eius commenticiisque simulamentis, quibus ad barbaros milites continendos conciliandosque sibi utebatur.
XXIII. De aetatibus historicorum nobilium, Hellanici, Herodoti, Thucydidis.
XXIV. Quid Vulcacius Sedigitus in libro, quem de poetis scripsit, de comicis Latinis iudicarit.
XXV. De verbis quibusdam novis, quae in Gnaei Mati mimiambis offenderamus.
XXVI. Quibus verbis Aristoteles philosophus definierit syllogismum; eiusque definitionis interpretamentum verbis Latinis factum.
XXVII. Quid sint “comitia calata”, quid “curiata”, quid “centuriata”, quid “tributa”, quid “concilium”; atque inibi quaedam eiusdemmodi.
XXVIII. Quod erravit Cornelius Nepos, cum scripsit Ciceronem tres et viginti annos natum causam pro Sexto Roscio dixisse.
XXIX. Quali figura orationis et quam nova L. Piso annalium scriptor usus sit.
XXX. Vehiculum, quod “petorritum” appellatur, cuiatis linguae vocabulum sit, Graecae an Gallicae.
XXXI. Quae verba legaverint Rhodii ad hostium ducem Demetrium, cum ab eo obsiderentur, super illa incluta Ialysi imagine.