Gellius – Noctes Atticae – Praefatio – Capitula

CAPITVLA LIBRI SEXTI

I. Admiranda quaedam ex annalibus sumpta de P. Africano superiore.
II. De Caeselli Vindicis pudendo errore, quem offendimus in libris eius, quos inscripsit lectionum antiquarum.
III. Quid Tiro Tullius, Ciceronis libertus, reprehenderit in M. Catonis oratione, quam pro Rhodiensibus in senatu dixit; et quid ad ea, quae reprehenderat, responderimus.
IV. Cuiusmodi servos et quam ob causam Caelius Sabinus, iuris civilis auctor, pilleatos venundari solitos scripserit; et quae mancipia sub corona more maiorum venierint; atque id ipsum “sub corona” quid sit.
V. Historia de Polo histrione memoratu digna.
VI. Quid de quorundam sensuum naturali defectione Aristoteles scripserit.
VII. An “affatim”, quasi “admodum”, prima acuta pronuntiandum sit; et quaedam itidem non incuriose tractata super aliarum vocum accentibus.
VIII. Res ultra fidem tradita super amatore delphino et puero amato.
IX. “Peposci” et “memordi”, “pepugi” et “spepondi” et “cecurri” plerosque veterum dixisse, non, uti postea receptum est dicere, per “o” aut per “u” litteram in prima syllaba positam, atque id eos Graecae rationis exemplo dixisse; praeterea notatum, quod viri non indocti neque ignobiles a verbo “descendo” non “descendi”, sed “descendidi” dixerunt.
X. Vt “ususcapio” copulate recto vocabuli casu dicitur, ita “pignoriscapio” coniuncte eadem vocabuli forma dictum esse.
XI. Neque “levitatem” neque “nequitiam” ea significatione esse, qua in vulgi sermonibus dicuntur.
XII. De tunicis chirodytis; quod earum usum P. Africanus Sulpicio Galo obiecit.
XIII. Quem “classicum” dicat M. Cato, quem “infra classem”.
XIV. De tribus dicendi generibus; ac de tribus philosophis, qui ab Atheniensibus ad senatum Romam legati sunt.
XV. Quam severe moribus maiorum in fures vindicatum sit; et quid scripserit Mucius Scaevola super eo, quod servandum datum commodatumve esset.
XVI. Locus exscriptus ex satura M. Varronis, quae peri edesmaton inscripta est, de peregrinis ciborum generibus; et appositi versus Euripidi, quibus delicatorum hominum luxuriantem gulam confutavit.
XVII. Sermo habitus cum grammatico insolentiarum et inperitiarum pleno de significatione vocabuli, quod est “obnoxius”; deque eius vocis origine.
XVIII. De observata custoditaque apud Romanos iurisiurandi sanctimonia; atque inibi de decem captivis, quos Romam Hannibal deiurio ab his accepto legavit.
XIX. Historia ex annalibus sumpta de Tiberio Graccho, Gracchorum patre, tribuno plebis; atque inibi tribunicia decreta cum ipsis verbis relata.
XX. Quod Vergilius a Nolanis ob aquam sibi non permissam sustulit e versu suo “Nolam” et posuit “oram”; atque ibi quaedam alia de iucunda consonantia litterarum.
XXI. “Quoad vivet” “quoad”que “morietur” cur id ipsum temporis significent, cum ex duobus sint facta contrariis.
XXII. Quod censores equum adimere soliti sunt equitibus corpulentis et praepinguibus; quaesitumque, utrum ea res cum ignominia an incolumi dignitate equitum facta sit.