Gellius – Noctes Atticae – Praefatio – Capitula

CAPITVLA LIBRI TERTII DECIMI

I. Inquisitio verborum istorum M. Tulli curiosior, quae sunt in primo Antonianarum libro “multa autem inpendere videntur praeter naturam etiam praeterque fatum”; tractatumque, an idem duo ista significent, “fatum” atque “natura”, an diversum.
II. Super poetarum Pacuvii et Accii conloquio familiari in oppido Tarentino.
III. An vocabula haec “necessitudo” et “necessitas” differenti significatione sint.
IV. Descripta Alexandri …
V. De Aristotele et Theophrasto et Menedemo philosophis; deque eleganti verecundia Aristotelis successorem diatribae suae eligentis.
VI. Quid veteres Latini dixerint, quas Graeci prosoidias appellant; item quod vocabulum “barbarismi” non usurpaverint neque Romani antiquiores neque Attici.
VII. Diversum de natura leonum dixisse Homerum in carminibus et Herodotum in historiis.
VIII. Quod Afranius poeta prudenter et lepide Sapientiam filiam esse Vsus et Memoriae dixit.
IX. Quid Tullius Tiro in commentariis scripserit de “suculis” et “hyadibus”, quae sunt stellarum vocabula.
X. Quid “sororis” etymon esse dixerit Labeo Antistius et quid “fratris” P. Nigidius.
XI. Quem M. Varro aptum iustumque esse numerum convivarum existimarit; ac de mensis secundis et de bellariis.
XII. Tribunos plebis prensionem habere, vocationem non habere.
XIII. Quod in libris humanarum M. Varronis scriptum est aediles et quaestores populi Romani in ius a privato ad praetorem vocari posse.
XIV. Quid sit “pomerium”.
XV. Verba ex libro Messalae auguris, quibus docet, qui sint minores magistratus et consulem praetoremque conlegas esse; et quaedam alia de auspiciis.
XVI. Item verba eiusdem Messalae disserentis aliud esse ad populum loqui, aliud cum populo agere; et qui magistratus a quibus avocent comitiatum.
XVII. “Humanitatem” non significare id, quod volgus putat, sed eo vocabulo, vi sinceriter locuti sunt, magis proprie esse usos.
XVIII. Quid aput M. Catonem significent verba haec “inter os atque offam”.
XIX. …
XX. De genere atque nominibus familiae Porciae.
XXI. Quod a scriptoribus elegantissimis maior ratio habita sit sonitus vocum atque verborum iucundioris, quae a Graecis euphonia dicitur, quam regulae disciplinaeque, quae a grammaticis reperta est.
XXII. Verba Titi Castricii rhetoris ad discipulos adulescentes de vestitu atque calciatu non decoro.
XXIII. …
XXIV. …
XXV. Quaesitum tractatumque, quid sint “manubiae”; atque inibi dicta quaedam de ratione utendi verbis pluribus idem significantibus.
XXVI. Verba P. Nigidii, quibus dicit in nomine Valeri in casu vocandi primam syllabam acuendam esse; et item alia ex eiusdem verbis ad rectam scripturam pertinentia.
XXVII. De versibus, quos Vergilius sectatus videtur, Homeri ac Partheni.
XXVIII. De sententia Panaetii philosophi, quam scripsit in libro de officiis secundo, qua hortatur, ut homines ad cavendas iniurias in omni loco intenti paratique sint.
XXIX. Quod Quadrigarius “cum multis mortalibus” dixit; an quid et quantum differret, si dixisset “cum multi hominibus”.
XXX. Non hactenus esse “faciem”, qua volgo dicitur.
XXXI. Quid sit in satura M. Varronis “caninum prandium”.