Gellius – Noctes Atticae – Praefatio – Capitula

CAPITVLA LIBRI DVODECIMI

I. Dissertatio Favorini philosophi, qua suasit nobili feminae, uti liberos, quos peperisset, non nutricum adhibitarum, sed suo sibi lacte aleret.
II. Quod Annaeus Seneca iudicans de Q. Ennio deque M. Tullio levi futtilique iudicio fuit.
III. “Lictoris” vocabulum qua ratione conceptum ortumque sit; et super eo diversae sententiae Valgi Rufi et Tulli Tironis.
IV. Versus accepti ex Q. Enni septimo annalium, quibus depingitur finiturque ingenium comitasque hominis minoris erga amicum superiorem.
V. Sermo Tauri philosophi de modo atque ratione tolerandi doloris secundum Stoicorum decreta.
VI. De aenigmate.
VII. Quam ob causam Cn. Dolabella proconsul ream mulierem veneficii confitentemque ad Ariopagitas reiecerit.
VIII. Reditiones in gratiam nobilium virorum memoratu dignae.
IX. Quae dicantur vocabula ancipitia; et quod “honoris” quoque vocabulum ancipiti sententia fuerit.
X. Quod “aeditumus” verbum Latinum sit.
XI. Errare istos, qui spe et fiducia latendi peccent, cum latebra peccati perpetua nulla sit; et super ea re Peregrini philosophi sermo et Sophocli poetae sententia.
XII. Faceta responsio M. Ciceronis amolientis a se crimen manifesti mendacii.
XIII. “Intra Kalendas” cum dicitur, quid significet, utrum “ante Kalendas” an “Kalendis” an utrumque; atque inibi, quid sit in oratione M. Tulli “intra oceanum” et “intra montem Taurum” et in quadam epistula “intra modum”.
XIV. “Saltem” particula quam vim habeat et quam originem.
XV. Quod Sisenna in libris historiarum adverbiis huiuscemodi saepenumero usus est: “celatim”, “vellicatim”, “saltuatim”.