CAPITVLA LIBRI SEXTI DECIMI

I. Verba Musoni philosophi Graeca digna atque utilia audiri observarique; eiusdemque utilitatis sententia a M. Catone multis ante annis Numantiae ad equites dicta.
II. Cuiusmodi sit lex apud dialecticos percontandi disserendique; et quae sit eius legis reprehensio.
III. Quanam ratione effici dixerit Erasistratus medicus, si cibus forte deerit, ut tolerari aliquantisper inedia possit et tolerari fames; verbaque ipsa Erasistrati super ea scripta.
IV. Quo ritu quibusque verbis fetialis populi Romani bellum indicere solitus sit his, quibus populus bellum fieri iusserat; et item in quae verba conceptum fuerit iusiurandum de furtis militaribus sanciendis et uti milites scripti intra praedictum diem in loco certo frequentarent causis quibusdam exceptis, propter quas id iusiurandum remitti aecum esset.
V. “Vestibulum” quid significet; deque eius vocabuli rationibus.
VI. Hostiae, quae dicuntur “bidentes”, quid sint et quam ob causam ita appellatae sint; superque ea re P. Nigidii et Iulii Hygini sententiae.
VII. Quod Laberius verba pleraque licentius petulantiusque finxit; et quod multis item verbis utitur, de quibus, an sint Latina, quaeri solet.
VIII. Quid significet et quid a nostris appellatum sit, quod “axioma” dialectici dicunt; et quaedam alia, quae prima in disciplina dialectica traduntur.
IX. Quid significet verbum in libris veterum creberrime positum “susque deque”.
X. Quid sint “proletarii”, quid “capite censi”; quid item sit in XII tabulis “adsiduus”; et quae eius vocabuli ratio sit.
XI. Historia ex Herodoti libris sumpta de Psyllorum interitu, qui in Syrtibus Africanis colebant.
XII. De his vocabulis, quae Cloatius Verus aut satis commode aut nimis absurde et inlepide ad origines linguae Graecae redigit.
XIII. Quid sit “municipium” et quid a “colonia” differat; et quid sint “municipes” quaeque sit eius vocabuli ratio ac proprietas; atque inibi, quod divus Hadrianus in senatu de iure atque vocabulo municipum verba fecit.
XIV. Quod M. Cato differre dixit “properare” et “festinare”; et quam incommode Verrius Flaccus verbi, quod est “festinat”, etymon interpretatus sit.
XV. Quid Theophrastus mirum de perdicibus scriptum reliquerit et quid Theopompus de leporibus.
XVI. “Agrippas” a partus aegri et inprosperi vitio appellatos; deque his deabus, quae vocantur “Prorsa” et “Postverta”.
XVII. Quae ratio vocabuli sit agri Vaticani.
XVIII. Lepida quaedam memoratu et cognitu de parte geometriae, quae optike appellatur, et item alia, quae kanonike, et tertia itidem, quae dicitur metrike.
XIX. Sumpta historia ex Herodoti libro super fidicine Arione.

Pagine: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17