Gellius – Noctes Atticae – Praefatio – Capitula

CAPITVLA LIBRI QVARTI

I. Sermo quidam Favorini philosophi cum grammatico iactantiore factus in Socraticum modum; atque ibi in sermone dictum, quibus verbis “penus” a Q. Scaevola definita sit; quodque eadem definitio culpata reprehensaque est.
II. Morbus et vitium quid differat; et quam vim habeant vocabula ista in edicto aedilium; et an eunuchus et steriles mulieres redhiberi possint; diversaeque super ea re sententiae.
III. Quod nullae fuerunt rei uxoriae actiones in urbe. Roma ante Carvilianum divortium; atque inibi, quid sit proprie “paelex”, quaeque eius vocabuli ratio sit.
IV. Quid Servius Sulpicius in libro, qui est de dotibus, scripserit de iure atque more veterum sponsaliorum.
V. Historia narrata de perfidia aruspicum Etruscorum; quodque ob eam rem versus hic a pueris Romae urbe tota cantatus est: “Malum consilium consultori pessimum est”.
VI. Verba veteris senatusconsulti posita, quo decretum est hostiis maioribus expiandum, quod in sacrario hastae Martiae movissent; atque ibi enarratum, quid sint “hostiae succidaneae”, quid item “porca praecidanea”, et quod Capito Ateius ferias quasdam “praecidaneas” appellavit.
VII. De epistula Valerii Probi grammatici ad Marcellum scripta super accentu nominum quorundam Poenicorum.
VIII. Quid C. Fabricius de Cornelio Rufino homine avaro dixerit, quem, cum odisset inimicusque esset, designandum tamen consulem curavit.
IX. Quid significet proprie “religiosus”; et in quae deverticula significatio istius vocabuli flexa sit; et verba Nigidii Figuli ex commentariis eius super ea re sumpta.
X. Quid observatum de ordine rogandarum in senatu sententiarum; iurgiumque in senatu C. Caesaris consulis et M. Catonis diem dicendo eximentis.
XI. Quae qualiaque sint, quae Aristoxenus quasi magis comperta de Pythagora memoriae mandavit; et quae item Plutarchus in eundem modum de eodem Pythagora scripserit.
XII. Notae et animadversiones censoriae in veteribus monumentis repertae memoria dignae.
XIII. Quod incentiones quaedam tibiarum certo modo factae ischiacis mederi possunt.
XIV. Narratur historia de Hostilio Mancino aedilium et Manilia meretrice; verbaque decreti tribunorum, ad quos a Manilia provocatum est.
XV. Defensa a culpa sententia ex historia Sallustii, quam iniqui eius cum insectatione malign4 reprehenderint.
XVI. De vocabulis quibusdam a Varrone et Nigidio contra cotidiani sermonis consuetudinem declinatis; atque inibi id genus quaedam cum exemplis veterum relata.
XVII. De natura quarundam particularum, quae praepositae verbis intendi atque produci barbare et inscite videntur, exemplis rationibusque plusculis disceptatum.
XVIII. De P. Africano superiore sumpta quaedam ex annalibus memoratu dignissima.
XIX. Quid M. Varro in logistorico scripserit de moderando victu puerorum inpubium.
XX. Notati a censoribus, qui audientibus iis dixerant ioca quaedam intempestiviter; ac de eius quoque nota deliberatum, qui steterat forte apud eos oscitabundus.