Gellius – Noctes Atticae – Praefatio – Capitula

CAPITVLA LIBRI SECVNDI

I. Quo genere solitus sit philosophus Socrates exercere patientiam corporis; deque eiusdem viri temperantia.
II. Quae ratio observatioque officiorum esse debeat inter patres filiosque in discumbendo sedendoque atque id genus rebus domi forisque, si filii magistratus sint et patres privati; superque ea re Tauri philosophi dissertatio et exemplum ex historia Romana petitum.
III. Qua ratione verbis quibusdam vocabulisque veteres immiserint “h” litterae spiritum.
IV. Quam ob causam Gavius Bassus genus quoddam iudicii “divinationem” appellari scripserit; et quam alii causam esse eiusdem vocabuli dixerint.
V. Quam lepide signateque dixerit Favorinus philosophus, quid intersit Platonis et Lysiae orationem.
VI. Quibus verbis ignaviter et abiecte Vergilius usus esse dicatur; et quid his, qui improbe id dicunt, respondeatur.
VII. De officio erga patres liberorum; deque ea re ex philosophiae libris, in quibus scriptum quaesitumque est, an omnibus patris iussis obsequendum sit.
VIII. Quod parum aequa reprehensio Epicuri a Plutarcho facta sit in synlogismi disciplina.
IX. Quod idem Plutarchus evidenti calumnia verbum ab Epicuro dictum insectatus sit.
X. Quid sint favisae Capitolinae; et quid super eo verbo M. Varro Servio Sulpicio quaerenti rescripserit.
XI. De Sicinio Dentato egregio bellatore multa memoratu digna.
XII. Considerata perpensaque lex quaedam Solonis speciem habens primorem iniquae iniustaeque legis, sed ad usum et emolumentum salubritatis penitus reperta.
XIII. “Liberos” in multitudinis numero etiam unum filium filiamve veteres dixisse.
XIV. Quod M. Cato in libro, qui inscriptus est contra Tiberium exulem, “stitisses vadimonium” per “i” litteram dicit, non “stetisses”; eiusque verbi ratio reddita.
XV. Quod antiquitus aetati senectae potissimum habiti sint ampli honores; et cur postea ad maritos et ad patres idem isti honores delati sint; atque ibi de capite quaedam legis Iuliae septimo.
XVI. Quod Caesellius Vindex a Sulpicio Apollinari reprehensus est in sensus Vergiliani enarratione.
XVII. Cuiusmodi esse naturam quarundam praepositionum M. Cicero animadverterit; disceptatumque ibi super eo ipso, quod Cicero observaverat.
XVIII. Quod Phaedon Socraticus servus fuit; quodque item alii complusculi servitutem servierunt.
XIX. “Rescire” verbum quid sit; et quam habeat veram atque propriam significationem.
XX. Quae volgo dicuntur “vivaria”, id vocabulum veteres non dixisse; et quid pro eo P. Scipio in oratione ad populum, quid postea M. Varro in libris de re rustica dixerit.
XXI. Super eo sidere, quod Graeci hamaxan, nos “septentriones” vocamus; ac de utriusque vocabuli ratione et origine.
XXII. De vento “iapyge” deque aliorum ventorum vocabulis regionibusque accepta ex Favorini sermonibus.
XXIII. Consultatio diiudicatioque locorum facta ex comoedia Menandri et Caecilii, quae Plocium inscripta est.
XXIV. De vetere parsimonia; deque antiquis legibus sumptuariis.
XXV. Quid Graeci analogian, quid contra anomalian vocent.
XXVI. Sermones M. Frontonis et Favorini philosophi de generibus colorum vocabulisque eorum Graecis et Latinis; atque inibi color “spadix” cuiusmodi sit.
XXVII. Quid T. Castricius existimarit super Sallustii verbis et Demosthenis, quibus alter Philippum descripsit, alter Sertorium.
XXVIII. Non esse compertum, cui deo rem divinam fieri oporteat, cum terra movet.
XXIX. Apologus Aesopi Phrygis memoratu non inutilis.
XXX. Quid observatum sit in undarum motibus, quae in mari alio atque alio modo fiunt austris flantibus aquilonibusque.