Gellius – Noctes Atticae – Praefatio – Capitula

CAPITVLA LIBRI QVINTI

I. Quod Musonius philosophus reprehendit inprobavitque laudari philosophum disserentem a vociferantibus et in laudando gestientibus.
II. Super equo Alexandri regis, qui Bucephalas appellatus est.
III. Quae causa quodque initium fuisse dicatur Protagorae ad philosophiae litteras adeundi.
IV. De verbo “duovicesimo”, quod volgo incognitum, set a viris doctis multifariam in libris scriptum est.
V. Cuiusmodi ioco incavillatus sit Antiochum regem Poenus Hannibal.
VI. De coronis militaribus; quae sit earum triumphalis, quae obsidionalis, quae civica, quae muralis, quae castrensis, quae navalis, quae ovalis, quae oleaginea.
VII. “Personae” vocabulum quam lepide interpretatus sit quamque esse vocis eius originem dixerit Gavius Bassus.
VIII. Defensus error a Vergilii versibus, quos arguerat Iulius Hyginus grammaticus; et ibidem, quid sit lituus; deque etymologiai vocis eius.
IX. Historia de Croesi filio sumpta ex Herodoti libris.
X. De argumentis, quae Graece antistrephonta appellantur, a nobis “reciproca” dici possunt.
XI. Biantis de re uxoria syllogismum non posse videri antistrephein.
XII. De nominibus deorum populi Romani Diovis et Vediovis.
XIII. De officiorum gradu atque ordine moribus populi Romani observato.
XIV. Quod Apion, doctus homo, qui Plistonices appellatus est, vidisse se Romae scripsit recognitionem inter sese mutuam ex vetere notitia hominis et leonis.
XV. Corpusne sit vox an asomaton, varias esse philosophorum sententias.
XVI. De vi oculorum deque videndi rationibus.
XVII. Quam ob causam dies primi post kalendas, Nonas, Idus atri habeantur; et cur diem quoque quartum ante Kalendas vel Nonas vel Idus quasi religiosum plerique vitent.
XVIII. An quid et quantum differat historia ab annalibus; superque ea re verba posita ex libro rerum gestarum Sempronii Asellionis primo.
XIX. Quid sit adoptatio, quid item sit adrogatio, quantumque haec inter se differant; verbaque eius quae qualiaque sint, qui in liberis adrogandis super ea re populum rogat.
XX. Quod vocabulum Latinum soloecismo fecerit Capito Sinnius, quid autem id ipsum appellaverint veteres Latini; quibusque verbis soloecismum definierit idem Capito Sinnius.
XXI. “Pluria” qui dicat et “compluria” et “compluriens”, non barbare dicere, sed Latine.