Gellius – Noctes Atticae – Praefatio – Capitula

CAPITVLA LIBRI SEPTIMI

I. Quem in modum responderit Chrysippus adversum eos, qui providentiam consistere negaverunt.
II. Quo itidem modo et vim necessitatemque fati constituerit et esse tamen in nobis consilii iudiciique nostri arbitrium confirmaverit.
III. Historia sumpta ex libris Tuberonis de serpente invisitatae longitudinis.
IV. Quid idem Tubero novae historiae de Atilio Regulo a Carthaginiensibus capto litteris mandaverit; quid etiam Tuditanos super eodem Regulo scripserit.
V. Quod Alfenus iureconsultus in verbis veteribus interpretandis erravit.
VI. Temere inepteque reprehensum esse a Iulio Hygino Vergilium, quod “praepetes” Daedali pennas dixit; atque inibi, quid sint aves praepetes et quid illae sint aves, quas Nigidius “inferas” appellavit.
VII. De Acca Larentia et Gaia Taracia; deque origine sacerdotii fratrum arvalium.
VIII. Notata quaedam de rege Alexandro et de P. Scipione memoratu digna.
IX. Locus exemptus ex annalibus L. Pisonis historiae et orationis lepidissimae.
X. Historia super Euclida Socratico, cuius exemplo Taurus philosophus hortari adulescentes suos solitus ad philosophiam naviter sectandam.
XI. Verba ex oratione Q. Metelli Numidici, quae libuit meminisse, ad officium gravitatis dignitatisque vitae ducentia.
XII. Quod neque “testamentum”, sicuti Servius Sulpicius existimavit, neque “sacellum”, sicuti C. Trebatius, duplicia verba sunt, sed a testatione productum alterum, alterum a sacro imminutum.
XIII. De quaestiunculis apud Taurum philosophum in convivio agitatis, quae “sympoticae” vocantur.
XIV. Poeniendis peccatis tres esse rationes a philosophis attributas; et quamobrem Plato duarum ex his meminerit, non trium.
XV. De verbo “quiesco”, an “e” littera corripi an produci debeat.
XVI. Verbum “deprecor” a poeta Catullo inusitate quidem, sed apte positum et proprie; deque ratione eius verbi exemplisque veterum scriptorum.
XVII. Quis omnium primus libros publice praebuerit legendos; quantusque numerus fuerit Athenis ante clades Persicas librorum in bibliothecis publicorum.

CAPITVLA LIBRI OCTAVI

I. “Hesterna noctu” rectene an cum vitio dicatur et quaenam super istis verbis grammatica traditio sit; item quod decemviri in XII tabulis “nox” pro “noctu” dixerunt.
II. Quae mihi decem verba ediderit Favorinus, quae usurpentur quidem a Graecis, sed sint adulterina et barbara; quae item a me totidem acceperit, quae ex medio communique usu Latine loquentium minime Latina sint neque in veterum libris reperiantur.
III. Quem in modum et quam severe increpuerit audientibus nobis Peregrinus philosophus adulescentem Romanum ex equestri familia stantem segnem apud se et assidue oscitantem.
IV. Quod Herodotus, scriptor historiae memoratissimus, parum vere dixerit unam solamque pinum arborum omnium caesam numquam denuo ex iisdem radicibus pullulare; et quod item de aqua pluviali et nive rem non satis exploratam pro comperta posuerit.
V. Quid illud sit, quod Vergilius “caelum stare pulvere”, et quod Lucilius “pectus sentibus stare” dixit.
VI. Cum post offensiunculas in gratiam redeatur, expostulationes fieri mutuas minime utile esse, superque ea re et sermo Tauri expositus et verba ex Theophrasti libro sumpta; et quid M. quoque Cicero de amore amicitiae senserit, cum ipsius verbis additum.
VII. Ex Aristotelis libro, qui peri mnemes inscriptus est, cognita acceptaque de natura memoriae et habitu; atque inibi alia quaedam de exuberantia aut interitu eius lecta auditaque.
VIII. Quid mihi usu venerit, interpretari et quasi effingere volenti locos quosdam Platonicos Latina oratione.
IX. Quod Theophrastus philosophus omnis suae aetatis facundissimus verba pauca ad populum Atheniensem facturus deturbatus verecundia obticuerit; quodque idem hoc Demostheni apud Philippum regem verba facienti evenerit.
X. Qualis mihi fuerit in oppido Eleusino disceptatio cum grammatico quodam praestigioso tempora verborum et puerilia meditamenta ignorante, remotarum autem quaestionum nebulas et formidines capiendis imperitorum animis ostentante.
XI. Quam festive responderit Xanthippae uxori Socrates petenti, ut per Dionysia largiore sumptu cenitarent.
XII. Quid significet in veterum libris scriptum “plerique omnes”; et quod ea verba accepta a Graecis videntur.
XIII. “Cupsones”, quod homines Afri dicunt, non esse verbum Poenicum, sed Graecum.
XIV. Lepidissima altercatio Favorini philosophi adversus quendam intempestivum de ambiguitate verborum disserentem; atque inibi verba quaedam ex Naevio poeta et Cn. Gellio non usitate collocata; atque ibidem a P. Nigidio origines vocabulorum exploratae.
XV. Quibus modis ignominiatus tractatusque sit a C. Caesare Laberius poeta; atque inibi appositi versus super eadem re eiusdem Laberii.