CAPITVLA LIBRI DECIMI

I. “Tertium”ne “consul” an “tertio” dici oporteat; et quonam modo Cn. Pompeius, cum in theatro, quod erat dedicaturus, honores suos inscriberet, quaestionem ancipitem istius verbi de consilio Ciceronis vitaverit.
II. Quid Aristoteles de numero puerperii memoriae mandaverit.
III. Locorum quorundam inlustrium conlatio contentioque facta ex orationibus C. Gracchi et M. Ciceronis et M. Catonis.
IV. Quod P. Nigidius argutissime docuit nomina non positiva esse, sed naturalia.
V. “Avarus” simplexne vocabulum sit, an compositum et duplex, sicut P. Nigidio videtur.
VI. Multam dictam esse ab aedilibus plebi Appi Caeci filiae, mulieri nobili, quod locuta esset petulantius.
VII. Fluminum, quae ultra imperium Romanum fluunt, prima magnitudine esse Nilum, secunda Histrum, proxima Rhodanum, sicuti M. Varronem memini scribere.
VIII. Inter ignominias militares, quibus milites coercebantur, fuisse sanguinis dimissionem; et quaenam esse videatur causa huiuscemodi castigationis.
IX. Quibus modis quoque habitu acies Romana instrui solita sit; quaeque earum instructionum sint vocabula.
X. Quae eius rei causa sit, quod et Graeci veteres et Romani anulum in eo digito gestaverint, qui est in manu sinistra minimo proximus.
XI. Verbum “mature” quid significet quaeque vocis eius ratio sit; et quod eo verbo volgus hominum inproprie utatur; atque inibi, quod “praecox” declinatum “praecocis” faciat, non “praecoquis”.
XII. De portentis fabularum, quae Plinius Secundus indignissime in Democritum philosophum confert; ibidem de simulacro volucri columbae.
XIII. “Cum partim hominum” qua ratione veteres dixerint.
XIV. “Iniuria mihi factum itur” quali verborum ordine Cato dixerit.
XV. De flaminis Dialis deque flaminicae caerimoniis; verbaque ex edicto praetoris apposita, quibus dicit non coacturum se ad iurandum neque virgines Vestae neque Dialem.
XVI. Quos errores Iulius Hyginus in sexto Vergilii animadverterit in Romana historia erratos.
XVII. Quam ob causam et quali modo Democritus philosophus luminibus oculorum sese privaverit; et super ea re versus Laberii pure admodum et venuste facti.
XVIII. Historia de Artemisia; deque eo certamine, quod aput Mausoli sepulcrum a scriptoribus inclutis decertatum est.
XIX. Non purgari neque levari peccatum, cum praetenditur peccatorum, quae alii quoque peccaverunt, similitudo; atque inibi verba ex oratione super ea re Demosthenis.
XX. Quid sit “rogatio”, quid “lex”, quid “plebiscitum”, quid “privilegium”; et quantum ista omnia differant.
XXI. Quam ob causam M. Cicero his omnino verbis “novissime” et “novissimus” observantissime vitarit.
XXII. Locus exemptus ex Platonis libro, qui inscribitur Gorgias, de falsae philosophiae probris, quibus philosophos temere incessunt, qui emolumenta verae philosophiae ignorant.
XXIII. Verba ex oratione M. Catonis de mulierum veterum victu et moribus; atque inibi, quod fuerit ius marito in adulterio uxorem deprehensam necare.
XXIV. “Diepristini”, “diecrastini” et “diequarti” et “diequinti”, qui elegantius locuti sint, dixisse, non ut ea nunc volgo dicuntur.
XXV. Telorum et iaculorum gladiorumque atque inibi navium quoque vocabula? quae scripta in veterum libris reperiuntur.
XXVI. Inscite ab Asinio Pollione reprehensum Sallustium, quod transfretationem “transgressum” dixerit, et “transgressos” qui transfretassent.
XXVII. Historia de populo Romano deque populo Poenico, quod pari propemodum vigore fuerint aemuli.
XXVIII. De aetatium finibus pueritiae, iuventae, senectae, ex Tuberonis historia sumptum.
XXIX. Quod particula “atque” non complexiva tantum sit, sed vim habeat plusculam variamque.

Pagine: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17