Gellius – Noctes Atticae – Praefatio – Capitula

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

Capitula

CAPITVLA LIBRI PRIMI

I. Quali proportione quibusque collectionibus Plutarchus ratiocinatum esse Pythagoram philosophum dixerit de comprehendenda corporis proceritate, qua fuit Hercules, cum vitam inter homines viveret.
II. Ab Herode Attico C. V. tempestive deprompta in quendam iactantem et gloriosum adulescentem, specie tantum philosophiae sectatorem, verba Epicteti Stoici, quibus festiviter a vero Stoico seiunxit volgus loquacium nebulonum, qui se Stoicos nuncuparent.
III. Quod Chilo Lacedaemonius consilium anceps pro salute amici cepit; quodque est circumspecte et anxie considerandum, an pro utilitatibus amicorum delinquendum aliquando sit; notataque inibi et relata, quae et Theophrastus et M. Cicero super ea re scripserunt.
IV. Quam tenuiter curioseque exploraverit Antonius Iulianus in oratione M. Tullii verbi ab eo mutati argutiam.
V. Quod Demosthenes rhetor cultu corporis atque vestitu probris obnoxio infamique munditia fuit; quodque item Hortensius orator ob eiusmodi munditias gestumque in agendo histrionicum Dionysiae saltatriculae cognomento compellatus est.
VI. Verba ex oratione Metelli Numidici, quam dixit in censura ad populum, cum eum ad uxores ducendas adhortaretur; eaque oratio quam ob causam reprehensa et quo contra modo defensa sit.
VII. In hisce verbis Ciceronis ex oratione quinta in Verrem “hanc sibi rem praesidio sperant futurum” neque mendum esse neque vitium, errareque istos, qui bonos libros violant et “futuram” scribunt; atque ibi de quodam alio Ciceronis verbo dictum, quod probe scriptum perperam mutatur; et aspersa pauca de modulis numerisque orationis, quos Cicero avide sectatus est.
VIII. Historia in libris Sotionis philosophi reperta super Laide meretrice et Demosthene rhetore.
IX. Quis modus fuerit, quis ordo disciplinae Pythagoricae, quantumque temporis imperatum observatumque sit discendi simul ac tacendi.
X. Quibus verbis compellaverit Favorinus philosophus adulescentem casce nimis et prisce loquentem.
XI. Quod Thucydides scriptor inclutus Lacedaemonios in acie non tuba, sed tibiis esse usos dicit, verbaque eius super ea re posita; quodque Herodotus Alyattem regem fidicinas in procinctu habuisse tradit; atque inibi quaedam notata de Gracchi fistula contionaria.
XII. Virgo Vestae quid aetatis et ex quali familia et quo ritu quibusque caerimoniis ac religionibus ac quo nomine a pontifice maximo capiatur et quo statim iure esse incipiat simul atque capta est; quodque, ut Labeo dicit, nec intestato cuiquam nec eius intestatae quisquam iure heres est.
XIII. Quaesitum esse in philosophia, quidnam foret in recepto mandato rectius, idne omnino facere quod mandatum est, an nonnumquam etiam contra, si id speres ei, qui mandavit, utilius fore; superque ea quaestione expositae diversae sententiae.
XIV. Quid dixerit feceritque C. Fabricius, magna vir gloria magnisque rebus gestis, sed familiae pecuniaeque inops, cum ei Samnites tamquam indigenti grave aurum donarent.
XV. Quam inportunum vitium plenumque odii sit futtilis inanisque loquacitas et quam multis in locis a principibus utriusque linguae viris detestatione iusta culpata sit.
XVI. Quod verba istaec Quadrigari ex annali tertio “ibi mille hominum occiditur” non licenter neque de poetarum figura, sed ratione certa et proba grammaticae disciplinae dicta sunt.
XVII. Quanta cum animi aequitate toleraverit Socrates uxoris ingenium intractabile; atque inibi quid M. Varro in quadam satura de officio mariti scripserit.
XVIII. Quod M. Varro in quarto decimo humanarum L. Aelium magistrum suum in etymologiai falsa reprehendit; quodque idem Varro in eodem libro falsum furis etymon dicit.
XIX. Historia super libris Sibyllinis ac de Tarquinio Superbo rege.
XX. Quid geometrae dicant epipedon, quid stereon, quid kybon, quid grammen; quibusque ista omnia Latinis vocabulis appellentur.
XXI. Quod Iulius Hyginus affirmatissime contendit legisse se librum P. Vergilii domesticum, ubi scriptum esset “et ora tristia temptantum sensus torquebit amaror”, non quod volgus legeret “sensu torquebit amaro”.
XXII. An qui causas defendit, recte Latineque dicat “superesse se” is, quos defendit; et “superesse” proprie quid sit.
XXIII. Quis fuerit Papirius Praetextatus; quae istius causa cognomenti sit; historiaque ista omnis super eodem Papirio cognitu iucunda.
XXIV. Tria epigrammata trium veterum poetarum, Naevii, Plauti, Pacuvii, quae facta ab ipsis sepulcris eorum incisa sunt.
XXV. Quibus verbis M. Varro indutias definierit; quaesitumque inibi curiosius, quaenam ratio sit vocabuli indutiarum.
XXVI. Quem in modum mihi Taurus philosophus responderit percontanti, an sapiens irasceretur.