Quintilianus – Institutiones L. I – II
(… Testi Latini – felicemassaro.it)
XII. Debet etiam docere comoedus quomodo narrandum, qua sit auctoritate suadendum, qua concitatione consurgat ira, qui flexus deceat miserationem: quod ita optime faciet si certos ex comoediis elegerit locos et ad hoc maxime idoneos, id est actionibus similes. XIII. Idem autem non ad pronuntiandum modo utilissimi, verum ad augendam quoque eloquentiam maxime accommodati erunt. XIV. Et haec dum infirma aetas maiora non capiet: ceterum cum legere orationes oportebit, cum virtutes earum iam sentiet, tum mihi diligens aliquis ac peritus adsistat, neque solum lectionem formet verum ediscere etiam electa ex iis cogat et ea dicere stantem clare et quem ad modum agere oportebit, ut protinus pronuntiationem vocem memoriam exerceat.
XV. Ne illos quidem reprehendendos puto qui paulum etiam palaestricis vacaverunt. Non de iis loquor quibus pars vitae in oleo, pars in vino consumitur, qui corporum cura mentem obruerunt (hos enim abesse ab eo quem instituimus quam longissime velim): XVI. sed nomen est idem iis a quibus gestus motusque formantur, ut recta sint bracchia, ne indoctae rusticae manus, ne status indecorus, ne qua in proferendis pedibus inscitia, ne caput oculique ab alia corporis inclinatione dissideant. XVII. Nam neque haec esse in parte pronuntiationis negaverit quisquam neque ipsam pronuntiationem ab oratore secernet: et certe quod facere oporteat non indignandum est discere, cum praesertim haec chironomia, quae est (ut nomine ipso declaratur) lex gestus, et ab illis temporibus heroicis orta sit et a summis Graeciae viris atque ipso etiam Socrate probata, a Platone quoque in parte civilium posita virtutum, et a Chrysippo in praeceptis de liberorum educatione compositis non omissa. XVIII. Nam Lacedaemonios quidem etiam saltationem quandam tamquam ad bella quoque utilem habuisse inter exercitationes accepimus. Neque id veteribus Romanis dedecori fuit: argumentum est sacerdotum nomine ac religione durans ad hoc tempus saltatio et illa in tertio Ciceronis de Oratore libro verba Crassi, quibus praecipit ut orator utatur “laterum inclinatione forti ac virili, non a scaena et histrionibus, sed ab armis aut etiam a palaestra”. Cuius disciplinae usus in nostram usque aetatem sine reprehensione descendit. XIX. A me tamen nec ultra puerilis annos retinebitur nec in his ipsis diu. Neque enim gestum oratoris componi ad similitudinem saltationis volo, sed subesse aliquid ex hac exercitatione puerili, unde nos non id agentis furtim decor ille discentibus traditus prosequatur.
12. XII. Quaeri solet an, etiamsi discenda sint haec, eodem tempore tamen tradi omnia et percipi possint. Negant enim quidam, quia confundatur animus ac fatigetur tot disciplinis in diversum tendentibus, ad quas nec mens nec corpus nec dies ipse sufficiat, et, si maxime patiatur hoc aetas robustior, pueriles annos onerari non oportere. II. Sed non satis perspiciunt quantum natura humani ingenii valeat, quae ita est agilis ac velox, sic in omnem partem, ut ita dixerim, spectat, ut ne possit quidem aliquid agere tantum unum, in plura vero non eodem die modo sed eodem temporis momento vim suam intendat. III. An vero citharoedi non simul et memoriae et sono vocis et plurimis flexibus serviunt, cum interim alios nervos dextra percurrunt, alios laeva trahunt continent praebent, ne pes quidem otiosus certam legem temporum servat – et haec pariter omnia? IV. Quid? nos agendi subita necessitate deprensi nonne alia dicimus alia providemus, cum pariter inventio rerum, electio verborum, compositio gestus pronuntiatio vultus motus desiderentur? Quae si velut sub uno conatu tam diversa parent simul, cur non pluribus curis horas partiamurcum praesertim reficiat animos ac reparet varietas ipsa, contraque sit aliquanto difficilius in labore uno perseverare? Ideo et stilus lectione requiescit et ipsius lectionis taedium vicibus levatur; V. quamlibet multa egerimus, quodam tamen modo recentes sumus ad id quod incipimus. Quis non optundi possit si per totum diem cuiuscumque artis unum magistrum ferat? Mutatione recreabitur sicut in cibis, quorum diversitate reficitur stomachus et pluribus minore fastidio alitur. VI. Aut dicant isti mihi quae sit alia ratio discendi. Grammatico soli deserviamus, deinde geometrae tantum, omittamus interim quod didicimus? mox transeamus ad musicum, excidant priora? Et cum Latinis studebimus litteris, non respiciamus ad Graecas? Et, ut semel finiam, nihil faciamus nisi novissimum? VII. cur non idem suademus agricolis, ne arva simul et vineta et oleas et arbustum colant? ne pratis et pecoribus et hortis et alvearibus avibusque accommodent curam? cur ipsi aliquid forensibus negotiis, aliquid desideriis amicorum, aliquid rationibus domesticis, aliquid curae corporis, nonnihil voluptatibus cotidie damus? Quarum nos una res quaelibet nihil intermittentis fatigaret: adeo facilius est multa facere quam diu.
VIII. Illud quidem minime verendum est, ne laborem studiorum pueri difficilius tolerent; neque enim ulla aetas minus fatigatur. Mirum sit forsitan, sed experimentis deprehendas; nam et dociliora sunt ingenia priusquam obduruerunt IX. (id vel hoc argumento patet, quod intra biennium quam verba recte formare potuerunt quamvis nullo instante omnia fere locuntur: at noviciis nostris per quot annos sermo Latinus repugnat! Magis scias si quem iam robustum instituere litteris coeperis non sine causa dici paidomatheis eos qui in sua quidque arte optime faciant) X. et patientior est laboris natura pueris quam iuvenibus. Videlicet ut corpora infantium nec casus, quo in terram totiens deferuntur, tam graviter adfligit nec illa per manus et genua reptatio nec post breve tempus continui lusus et totius diei discursus, quia pondus illis abest nec se ipsi gravant: sic animi quoque, credo quia minore conatu moventur nec suo nisu studiis insistunt sed formandos se tantummodo praestant, non similiter fatigantur. XI. Praeterea secundum aliam aetatis illius facilitatem velut simplicius docentis secuntur nec quae iam egerint metiuntur: abest illis adhuc etiam laboris iudicium. Porro, ut frequenter experti sumus, minus adficit sensus fatigatio quam cogitatio.
XII. Sed ne temporis quidem umquam plus erit, quia his aetatibus omnis in audiendo profectus est. cum ad stilum secedet, cum generabit ipse aliquid atque componet, tum inchoare haec studia vel non vacabit vel non libebit. XIII. Ergo cum grammaticus totum diem occupare non possit, nec debeat ne discentis animum taedio avertat, quibus potius studiis haec temporum velut subsiciva donabimus? XIV. Nam nec ego consumi studentem in his artibus volo: nec moduletur aut musicis notis cantica excipiat, nec utique ad minutissima usque geometriae opera descendat; non comoedum in pronuntiando nec saltatorem in gestu facio. Quae si omnia exigerem, suppeditabat tamen tempus; longa est enim quae discit aetas, et ego non de tardis ingeniis loquor. XV. Denique cur in his omnibus quae discenda oratori futuro puto eminuit Plato? Qui non contentus disciplinis quas praestare poterant Athenae, non Pythagoreorum, ad quos in Italiam navigaverat, Aegypti quoque sacerdotes adiit atque eorum arcana perdidicit.
XVI. Difficultatis patrocinia praeteximus segnitiae; neque enim nobis operis amor est, nec quia sit honesta ac rerum pulcherrima eloquentia petitur ipsa, sed ad vilem usum et sordidum lucrum accingimur. XVII. Dicant sine his in foro multi et adquirant, dum sit locupletior aliquis sordidae mercis negotiator et plus voci suae debeat praeco. Ne velim quidem lectorem dari mihi quid studia referant computaturum. XVIII. Qui vero imaginem ipsam eloquentiae divina quadam mente conceperit, quique illam, ut ait non ignobilis tragicus, “reginam rerum orationem” ponet ante oculos, fructumque non ex stipe advocationum sed ex animo suo et contemplatione ac scientia petet perpetuum illum nec fortunae subiectum, facile persuadebit sibi ut tempora, quae spectaculis campo tesseris, otiosis denique sermonibus, ne dicam somno et conviviorum mora conteruntur, geometrae potius ac musico inpendat, quanto plus delectationis habiturus quam ex illis ineruditis voluptatibus. Dedit enim hoc providentia hominibus munus, ut honesta magis iuvarent. XIX. Sed nos haec ipsa dulcedo longius duxit. Hactenus ergo de studiis quibus antequam maiora capiat puer instituendus est: proximus liber velut novum sumet exordium et ad rhetoris officia transibit.