Quintilianus – Institutiones L. I – II

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

41. His fere ueteres facultatem dicendi exercuerunt, adsumpta tamen a dialecticis argumentandi ratione. Nam fictas ad imitationem fori consiliorumque materias apud Graecos dicere circa Demetrium Phalerea institutum fere constat. 42. An ab ipso id genus exercitationis sit inuentum, ut alio quoque libro sum confessus, parum comperi: sed ne ii quidem qui hoc fortissime adfirmant ullo satis idoneo auctore nituntur. Latinos uero dicendi praeceptores extremis L. Crassi temporibus coepisse Cicero auctor est: quorum insignis maxime Plotius fuit.

V. De lectione oratorum et historicorum apud rhetorem.

1. Sed de ratione declamandi post paulo: interim, quia prima rhetorices rudimenta tractamus, non omittendum uidetur id quoque, ut moneam quantum sit conlaturus ad profectum discentium rhetor si, quem ad modum a grammaticis exigitur poetarum enarratio, ita ipse quoque hisgramtoriae atque etiam magis orationum lectione susceptos a se discipulos instruxerit. Quod nos in paucis, quorum id aetas exigebat et parentes utile esse crediderant, seruauimus: 2. ceterum sentientibus iam tum optima duae res impedimento fuerunt, quod et longa consuetudo aliter docendi fecerat legem, et robusti fere iuuenes nec hunc laborem desiderantes 3. exemplum nostrum sequebantur. Nec tamen, etiam si quid noui uel sero inuenissem, praecipere in posterum puderet: nunc uero scio id fieri apud Graecos, sed magis per adiutores, quia non uidentur tempora suffectura si legentibus singulis 4. praeire semper ipsi uelint. Et hercule praelectio quae in hoc adhibetur, ut facile atque distincte pueri scripta oculis sequantur, etiam illa quae uim cuiusque uerbi, si quod minus usitatum incidat, docet, multum infra rhetoris officium 5. existimanda est. At demonstrare uirtutes uel, si quando ita incidat, uitia, id professionis eius atque promissi quo se magistrum eloquentiae pollicetur maxime proprium est, eo quidem ualidius quod non utique hunc laborem docentium postulo, ut ad gremium reuocatis cuius quisque eorum uelit 6. libri lectione deseruiant. Nam mihi cum facilius, tum etiam multo uidetur magis utile facto silentio unum aliquem (quod ipsum imperari per uices optimum est) constituere lectorem, 7. ut protinus pronuntiationi quoque adsuescant: tum exposita causa in quam scripta legetur oratio (nam sic clarius quae dicentur intellegi poterunt), nihil otiosum pati quodque in inuentione quodque in elocutione adnotandum erit: quae in prohoemio conciliandi iudicis ratio, quae narrandi lux breuitas fides, quod aliquando consilium et quam occulta callidibreuitas 8. (namque ea sola in hoc ars est, quae intellegi nisi ab artifice non possit): quanta deinceps in diuidendo prudentia, quam subtilis et crebra argumentatio, quibus uiribus inspiret, qua iucunditate permulceat, quanta in maledictis asperitas, in iocis urbanitas, ut denique dominetur in adfectibus atque in pectora inrumpat animumque iudicum 9. similem iis quae dicit efficiat; tum, in ratione eloquendi, quod uerbum proprium ornatum sublime, ubi amplificatio laudanda, quae uirtus ei contraria, quid speciose tralatum, quae figura uerborum, quae leuis et quadrata, uirilis tamen compositio.

10. Ne id quidem inutile, etiam corruptas aliquando et uitiosas orationes, quas tamen plerique iudiciorum prauitate mirentur, legi palam, ostendique in his quam multa inpropria obscura tumida humilia sordida lasciua effeminata sint: quae non laudantur modo a plerisque, sed, quod est peius, 11. propter hoc ipsum quod sunt praua laudantur. Nam sermo rectus et secundum naturam enuntiatus nihil habere ex ingenio uidetur; illa uero quae utcumque deflexa sunt taminquam exquisitiora miramur non aliter quam distortis et quocumque modo prodigiosis corporibus apud quosdam maius est pretium quam iis quae nihil ex communis habitus 12. bonis perdiderunt, atque etiam qui specie capiuntur uulsis leuatisque et inustas comas acu comentibus et non suo colore nitidis plus esse formae putant quam possit tribuere incorrupta natura, ut pulchritudo corporis uenire uideatur ex malis morum.

13. Neque solum haec ipse debebit docere praeceptor, sed frequenter interrogare et iudicium discipulorum experiri. Sic audientibus securitas aberit nec quae dicentur superfluent aures: simul ad id perducentur quod ex hoc quaeritur, ut inueniant ipsi et intellegant. Nam quid aliud agimus docendo 14. eos quam ne semper docendi sint? Hoc diligentiae genus ausim dicere plus conlaturum discentibus quam omnes omnium artes, quae iuuant sine dubio multum, sed latiore quadam comprensione per omnes quidem species rerum 15. cotidie paene nascentium ire qui possunt? Sicut de re militari quamquam sunt tradita quaedam praecepta communia, magis tamen proderit scire qua ducum quisque ratione in quali re tempore loco sit sapienter usus aut contra: nam in omnibus fere minus ualent praecepta quam experimenta. 16. An uero declamabit quidem praeceptor ut sit exemplo suis auditoribus: non plus contulerint lecti Cicero aut Demosthenes? Corrigetur palam si quid in declamando discipulus errauerit: non potentius erit emendare orationem, quin immo etiam iucundius? Aliena enim uitia reprendi quisque 17. mauult quam sua. Nec deerant plura quae dicerem: sed neminem haec utilitas fugit, atque utinam tam non pigeat facere istud quam non displicebit.

18. Quod si potuerit optineri, non ita difficilis supererit quaestio, qui legendi sint incipientibus. Nam quidam illos minores, quia facilior eorum intellectus uidebatur, probauerunt, alii floridius genus, ut ad alenda primarum aetatium ingenia 19. magis accommodatum. Ego optimos quidem et statim et semper, sed tamen eorum candidissimum quemque et maxime expositum uelim, ut Liuium a pueris magis quam Sallustium (et hic historiae maior est auctor, ad quem tamen 20. intellegendum iam profectu opus sit). Cicero, ut mihi quidem uidetur, et iucundus incipientibus quoque et apertus est satis, nec prodesse tantum sed etiam amari potest: tum, quem ad modum Liuius praecipit, ut quisque erit Ciceroni simillimus.

21. Duo autem genera maxime cauenda pueris puto: unum, ne quis eos antiquitatis nimius admirator in Gracchorum Catonisque et aliorum similium lectione durescere uelit; fient enim horridi atque ieiuni: nam neque uim eorum adhuc intellectu consequentur et elocutione, quae tum sine dubio erat optima, sed nostris temporibus aliena est, contenti, quod est pessimum, similes sibi magnis uiris uidebuntur. 22. Alterum, quod huic diuersum est, ne recentis huius lasciuiae flosculis capti uoluptate praua deleniantur, ut praedulce illud genus et puerilibus ingeniis hoc gratius quo propius est 23. adament. Firmis autem iudiciis iamque extra periculum positis suaserim et antiquos legere (ex quibus si adsumatur solida ac uirilis ingenii uis deterso rudis saeculi squalore, tum noster hic cultus clarius enitescet) et nouos, quibus et 24. ipsis multa uirtus adest: neque enim nos tarditatis natura damnauit, sed dicendi mutauimus genus et ultra nobis quam oportebat indulsimus: ita non tam ingenio illi nos superarunt quam proposito. Multa ergo licebit eligere, sed curandum 25. erit ne iis quibus permixta sunt inquinentur. Quosdam uero etiam quos totos imitari oporteat et fuisse nuper et nunc esse quidni libenter non concesserim modo uerum etiam contenderim? 26. Sed hi qui sint non cuiuscumque est pronuntiare. Tutius circa priores uel erratur, ideoque hanc nouorum distuli lectionem, ne imitatio iudicium antecederet.

VI. De divisione et parenchiresi.

1. Fuit etiam in hoc diuersum praecipientium propositum, quod eorum quidam materias quas discipulis ad dicendum dabant, non contenti diuisione derigere, latius dicendo prosequebantur, nec solum probationibus implebant sed etiam 2. adfectibus: alii, cum primas modo lineas duxissent, post declamationes quid omisisset quisque tractabant, quosdam uero locos non minore cura quam cum ad dicendum ipsi surgerent excolebant. Vtile utrumque, et ideo neutrum ab altero separo; sed si facere tantum alterum necesse sit, plus proderit demonstrasse rectam protinus uiam quam reuocare 3. ab errore iam lapsos: primum quia emendationem auribus modo accipiunt, diuisionem uero ad cogitationem etiam et stilum perferunt; deinde quod libentius praecipientem audiunt quam reprehendentem. Si qui uero paulo sunt uiuaciores, in his praesertim moribus, etiam irascuntur admonitioni 4. et taciti repugnant. Neque ideo tamen minus uitia aperte coarguenda sunt: habenda enim ratio ceterorum, qui recta esse quae praeceptor non emendauerit credent. Vtraque autem ratio miscenda est et ita tractanda ut ipsae res postulabunt. 5. Namque incipientibus danda erit uelut praeformata materia secundum cuiusque uires. At cum satis composuisse se ad exemplum uidebuntur, breuia quaedam demonstranda uestigia, quae persecuti iam suis uiribus sine adminiculo 6. progredi possint. Nonnumquam credi sibi ipsos oportebit, ne mala consuetudine semper alienum laborem sequendi nihil per se conari et quaerere sciant. Quodsi satis prudenter dicenda uiderint, iam prope consummata fuerit praecipientis opera: si quid errauerint adhuc, erunt ad ducem reducendi. 7. Cui rei simile quiddam facientes aues cernimus, quae teneris infirmisque fetibus cibos ore suo conlatos partiuntur: at cum uisi sunt adulti, paulum egredi nidis et circumuolare sedem illam praecedentes ipsae docent: tum expertas uires libero caelo suaeque ipsorum fiduciae permittunt.

VII. De ediscendo.

1. Illud ex consuetudine mutandum prorsus existimo in iis de quibus nunc disserimus aetatibus, ne omnia quae scripserint ediscant et certa, ut moris est, die dicant: quod quidem maxime patres exigunt, atque ita demum studere liberos suos si quam frequentissime declamauerint credunt, 2. cum profectus praecipue diligentia constet. Nam ut scribere pueros plurimumque esse in hoc opere plane uelim, sic ediscere electos ex orationibus uel historiis alioue quo genere dignorum ea cura uoluminum locos multo magis suadeam. 3. Nam et exercebitur acrius memoria aliena complectendo quam sua, et qui erunt in difficiliore huius laboris genere uersati sine molestia quae ipsi composuerint iam familiaria animo suo adfigent, et adsuescent optimis, semperque habebunt intra se quod imitentur, et iam non sentientes formam orationis illam quam mente penitus acceperint expriment. 4. Abundabunt autem copia uerborum optimorum et compositione ac figuris iam non quaesitis sed sponte et ex reposito uelut thesauro se offerentibus. Accedit his et iucunda in sermone bene a quoque dictorum relatio et in causis utilis. Nam et plus auctoritatis adferunt ea quae non praesentis gratia litis sunt comparata, et laudem saepe maiorem quam si 5. nostra sint conciliant. Aliquando tamen permittendum quae ipsi scripserint dicere, ut laboris sui fructum etiam ex illa quae maxime petitur laude plurium capiant. Verum id quoque tum fieri oportebit cum aliquid commodius elimauerint, ut eo uelut praemio studii sui donentur ac se meruisse ut dicerent gaudeant.