Quintilianus – Institutiones L. I – II

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

XXVIII. Etymologia, quae verborum originem inquirit, a Cicerone dicta est notatio, quia nomen eius apud Aristotelen invenitur symbolon, quod est “nota”. Nam verbum ex verbo ductum, id est veriloquium, ipse Cicero qui finxit reformidat. sunt qui vim potius intuiti originationem vocent. XXIX. Haec habet aliquando usum necessarium, quotiens interpretatione res de qua quaeritur eget, ut cum M. Caelius se esse hominem frugi vult probare, non quia abstinens sit (nam id ne mentiri quidem poterat), sed quia utilis multis, id est fructuosus, unde sit ducta frugalitas. Ideoque in definitionibus adsignatur etymologiae locus. XXX. Nonnumquam etiam barbara ab emendatis conatur discernere, ut cum “Triquetram” dici Siciliam an “Triquedram”, “meridiem” an “medidiem” oporteat quaeritur: aliquando consuetudini servit. XXXI. Continet autem in se multam eruditionem, sive ex Graecis orta tractemus, quae sunt plurima praecipueque Aeolica ratione, cui est sermo noster simillimus, declinata, sive ex historiarum veterum notitia nomina hominum locorum gentium urbium requiramus: unde Bruti, publicolae, Pythici? cur Latium, Italia, Beneventum? quae Capitolium et collem Quirinalem et Argiletum appellandi ratio?

XXXII. Iam illa minora in quibus maxime studiosi eius rei fatigantur, qui verba paulum declinata varie et multipliciter ad veritatem reducunt aut correptis aut porrectis aut adiectis aut detractis aut permutatis litteris syllabisve. Inde pravis ingeniis ad foedissima usque ludibria labuntur. Sit enim “consul” a consulendo vel a iudicando: nam et hoc “consulere” veteres vocaverunt, unde adhuc remanet illud “rogat boni consulas”, id est “bonum iudices”: XXXIII. “senatui” dederit nomen aetas, nam idem patres sunt: et “rex” “rector” et alia plurima indubitata: nec abnuerim tegulae regulaeque et similium his rationem: iam sit et “classis” a calando et “lepus” “levipes” et “vulpes” “volipes”: XXXIV. etiamne a contrariis aliqua sinemus trahi, ut “lucus” quia umbra opacus parum luceat, et “ludus” quia sit longissime a lusu, et “Ditis” quia minime dives? Etiamne “hominem” appellari quia sit humo natus (quasi vero non omnibus animalibus eadem origo, aut illi primi mortales ante nomen imposuerint terrae quam sibi), et “verba” ab aere verberato? XXXV. Pergamus: sic perveniemus eo usque ut “stella” luminis stilla credatur, cuius etymologiae auctorem clarum sane in litteris nominari in ea parte qua a me reprenditur inhumanum est. XXXVI. Qui vero talia libris complexi sunt, nomina sua ipsi inscripserunt, ingenioseque visus est Gavius “caelibes” dicere veluti “caelites”, quod onere gravissimo vacent, idque Graeco argumento iuvit: eitheous enim eadem de causa dici adfirmat. Nec ei cedit Modestus inventione: nam, quia Caelo Saturnus genitalia absciderit, hoc nomine appellatos qui uxore careant ait; Aelius “pituitam” quia petat vitam. XXXVII. Sed cui non post Varronem sit venia? Qui “agrum” quia in eo agatur aliquid, et “gragulos” quia gregatim volent dictos voluit persuadere Ciceroni (ad eum enim scribit), cum alterum ex Graeco sit manifestum duci, alterum ex vocibus avium. XXXVIII. Sed hoc tanti fuit vertere, ut “merula”, quia sola volat, quasi mera volans nominaretur. Quidam non dubitarunt etymologiae subicere omnem nominis causam, ut ex habitu, quem ad modum dixi, “Longos” et “Rufos”, ex sono “stertere” “murmurare”, etiam derivata, ut a “velocitate” dicitur “velox”, et composita pleraque his similia, quae sine dubio aliunde originem ducunt, sed arte non egent, cuius in hoc opere non est usus nisi in dubiis.

XXXIX. Verba a vetustate repetita non solum magnos adsertores habent, sed etiam adferunt orationi maiestatem aliquam non sine delectatione: nam et auctoritatem antiquitatis habent et, quia intermissa sunt, gratiam novitati similem parant. XL. Sed opus est modo, ut neque crebra sint haec nec manifesta, quia nihil est odiosius adfectatione, nec utique ab ultimis et iam oblitteratis repetita temporibus, qualia sunt “topper” et “antegerio” et “exanclare” et “prosapia” et Saliorum carmina vix sacerdotibus suis satis intellecta. XLI. Sed illa mutari vetat religio et consecratis utendum est: oratio vero, cuius summa virtus est perspicuitas, quam sit vitiosa si egeat interprete! Ergo ut novorum optima erunt maxime vetera, ita veterum maxime nova.

XLII. Similis circa auctoritatem ratio. Nam etiamsi potest videri nihil peccare qui utitur iis verbis quae summi auctores tradiderunt, multum tamen refert non solum quid dixerint, sed etiam quid persuaserint. Neque enim “tuburchinabundum” et “lurchinabundum” iam in nobis quisquam ferat, licet Cato sit auctor, nec “bos lodices”, quamquam id Pollioni placet, nec “gladiola”, atqui Messala dixit, nec “parricidatum”, quod in Caelio vix tolerabile videtur, nec “collos” mihi Calvus persuaserit: quae nec ipsi iam dicerent.

XLIII. superest igitur consuetudo: nam fuerit paene ridiculum malle sermonem quo locuti sint homines quam quo loquantur. Et sane quid est aliud vetus sermo quam vetus loquendi consuetudo? Sed huic ipsi necessarium est iudicium, constituendumque in primis id ipsum quid sit quod consuetudinem vocemus. XLIV. Quae si ex eo quod plures faciunt nomen accipiat, periculosissimum dabit praeceptum non orationi modo sed, quod maius est, vitae: unde enim tantum boni ut pluribus quae recta sunt placeant? Igitur ut velli et comam in gradus frangere et in balneis perpotare, quamlibet haec invaserint civitatem, non erit consuetudo, quia nihil borum caret reprensione (at lavamur et tondemur et convivimus ex consuetudine), sic in loquendo non si quid vitiose multis insederit pro regula sermonis accipiendum erit. XLV. Nam ut transeam quem ad modum vulgo imperiti loquantur, tota saepe theatra et omnem circi turbam exclamasse barbare scimus. Ergo consuetudinem sermonis vocabo consensum eruditorum, sicut vivendi consensum bonorum.

7. I. Nunc, quoniam diximus quae sit loquendi regula, dicendum quae scribentibus custodienda, quod Graeci orthographian vocant, nos recte scribendi scientiam nominemus. cuius ars non in hoc posita est, ut noverimus quibus quaeque syllaba litteris constet (nam id quidem infra grammatici officium est), sed totam, ut mea fert opinio, subtilitatem in dubiis habet: II. ut longis syllabis omnibus adponere apicem ineptissimum est, quia plurimae natura ipsa verbi quod scribitur patent, sed interim necessarium, cum eadem littera alium atque alium intellectum, prout correpta vel producta est, facit: III. ut “malus” arborem significet an hominem non bonum apice distinguitur, “palus” aliud priore syllaba longa, aliud sequenti significat, et cum eadem littera nominativo casu brevis, ablativo longa est, utrum sequamur plerumque hac nota monendi sumus. IV. Similiter putaverunt illa quoque servanda discrimina, ut “ex” praepositionem si verbum sequeretur “specto”, adiecta secundae syllabae s littera, si “pecto”, remota scriberemus. V. Illa quoque servata est a multis differentia, ut “ad”, cum esset praepositio, d litteram, cum autem coniunctio, t acciperet, itemque “cum”, si tempus significaret, per quom, si comitem, per c ac duas sequentis scriberetur. VI. Frigidiora his alia, ut “quidquid” c quartam haberet ne interrogare bis videremur, et “quotidie” non “cotidie”, ut sit quot diebus: verum haec iam etiam inter ipsas ineptias evanuerunt.

VII. Quaeri solet, in scribendo praepositiones sonum quem iunctae efficiunt an quem separatae observare conveniat, ut cum dico “optinuit” (secundam enim b litteram ratio poscit, aures magis audiunt p) VIII. et “immunis” (illud enim quod veritas exigit, sequentis syllabae sono victum, m gemina commutatur.) IX. Est et in dividendis verbis observatio, mediam litteram consonantem priori an sequenti syllabae adiungas. “Haruspex” enim, quia pars eius posterior a spectando est, s litteram tertiae dabit, “abstemius”, quia ex abstinentia temeti composita vox est, primae relinquet. X. Nam k quidem in nullis verbis utendum puto nisi quae significat etiam ut sola ponatur. Hoc eo non omisi quod quidam eam quotiens a sequatur necessariam credunt, cum sit c littera, quae ad omnis vocalis vim suam perferat.

XI. Verum orthographia quoque consuetudini servit ideoque saepe mutata est. Nam illa vetustissima transeo tempora, quibus et pauciores litterae nec similes his nostris earum formae fuerunt et vis quoque diversa, sicut apud Graecos o litterae, quae interim longa ac brevis, ut apud nos, interim pro syllaba quam nomine suo exprimit posita est: XII. ut a Latinis veteribus d plurimis in verbis ultimam adiectam, quod manifestum est etiam ex columna rostrata, quae est duilio in foro posita, interim g quoque, ut in pulvinari Solis, qui colitur iuxta aedem Quirini, “vesperug”, quod “vesperuginem” accipimus. XIII. De mutatione etiam litterarum, de qua supra dixi, nihil repetere hic necesse est: fortasse enim sicut scribebant, etiam loquebantur. XIV. Semivocalis geminare diu non fuit usitatissimi moris, atque e contrario usque ad Accium et ultra porrectas syllabas geminis, ut dixi, vocalibus scripserunt. XV. Diutius duravit ut e et i iungendis eadem ratione qua Graeci ei uterentur: ea casibus numerisque discreta est, ut Lucilius praecipit:”iam” “puerei venere”: e postremum facito atque i, “ut pueri plures fiant” ac deinceps idem: “mendaci furique addes e, cum dare furi iusseris.” XVI. Quod quidem cum supervacuum est quia i tam longae quam brevis naturam habet, tum incommodum aliquando; nam in iis quae proximam ab ultima litteram e habebunt et i longa terminabuntur, illam rationem sequentes utemur e gemina, qualia sunt haec “aurei” “argentei” et his similia: XVII. idque iis praecipue qui ad lectionem instituentur etiam impedimento erit, sicut in Graecis accidit adiectione i litterae, quam non solum dativis casibus in parte ultima adscribunt, sed quibusdam etiam interponunt, ut in LEISTEI, quia etymologia ex divisione in tris syllabas facta desideret eam litteram. XVIII. Ae syllabam, cuius secundam nunc e litteram ponimus, varie per a et i efferebant, quidam semper ut Graeci, quidam singulariter tantum, cum in dativum vel genetivum casum incidissent, unde “pictai vestis” et “aquai” Vergilius amantissimus vetustatis carminibus inservit. XIX. In isdem plurali numero e utebantur: “hi sullae, Galbae”. Est in hac quoque parte Lucili praeceptum, quod quia pluribus explicatur versibus, si quis parum credet apud ipsum in nono requirat. XX. Quid quod Ciceronis temporibus paulumque infra, fere quotiens s littera media vocalium longarum vel subiecta longis esset, geminabatur, ut “caussae” “cassus” “divissiones”? Quo modo et ipsum et Vergilium quoque scripsisse manus eorum docent. XXI. Atqui paulum superiores etiam illud quod nos gemina dicimus “iussi” una dixerunt. Iam “optimus” “maximus” ut mediam i litteram, quae veteribus u fuerat, acciperent c. primum Caesaris inscriptione traditur factum. XXII. “Here” nunc e littera terminamus: at veterum comicorum adhuc libris invenio “heri ad me venit”: quod idem in epistulis Augusti, quas sua manu scripsit aut emendavit, deprenditur. Quid? XXIII. non Cato Censorius “dicam” et “faciam” “dicae” et “faciae” scripsit, eundemque in ceteris quae similiter cadunt modum tenuit? Quod et ex veteribus eius libris manifestum est et a Messala in libro de s littera positum. XXIV. “Sibe” et “quase” scriptum in multorum libris est, sed an hoc voluerint auctores nescio: T. Livium ita his usum ex Pediano comperi, qui et ipse eum sequebatur. Haec nos i littera finimus. XXV. Quid dicam “vortices” et “vorsus” ceteraque ad eundem modum, quae primus Scipio Africanus in e litteram secundam vertisse dicitur? XXVI. Nostri praeceptores “servum” “cervum”que u et o litteris scripserunt, quia subiecta sibi vocalis in unum sonum coalescere et confundi nequiret; nunc u gemina scribuntur ea ratione quam reddidi: neutro sane modo vox quam sentimus efficitur, nec inutiliter Claudius Aeolicam illam ad hos usus litteram adiecerat. XXVII. Illud nunc melius, quod “cui” tribus quas praeposui litteris enotamus, in quo pueris nobis ad pinguem sane sonum qu et oi utebantur, tantum ut ab illo “qui” distingueretur.

XXVIII. Quid quae scribuntur aliter quam enuntiantur? Nam et “Gaius” C littera significatur, quae inversa mulierem declarat, quia tam Gaias esse vocitatas quam Gaios etiam ex nuptialibus sacris apparet: XXIX. nec “Gnaeus” eam litteram in praenominis nota accipit qua sonat, et “columnam” et “consules” exempta n littera legimus, et “Subura”, cum tribus litteris notatur, C tertiam ostendit. Multa sunt generis huius, sed haec quoque vereor ne modum tam parvae quaestionis excesserint.

XXX. Iudicium autem suum grammaticus interponat his omnibus: nam hoc valere plurimum debet. Ego, nisi quod consuetudo optinuerit, sic scribendum quidque iudico quomodo sonat. XXXI. Hic enim est usus litterarum, ut custodiant voces et velut depositum reddant legentibus. Itaque id exprimere debent quod dicturi sumus. XXXII. Hae fere sunt emendate loquendi scribendique partes: duas reliquas significanter ornateque dicendi non equidem grammaticis aufero, sed, cum mihi officia rhetoris supersint, maiori operi reservo.