Quintilianus – Institutiones L. I – II

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

3. I. Tradito sibi puero docendi peritus ingenium eius in primis naturamque perspiciet. Ingenii signum in parvis praecipuum memoria est: eius duplex virtus, facile percipere et fideliter continere. Proximum imitatio: nam id quoque est docilis naturae, sic tamen ut ea quae discit effingat, non habitum forte et ingressum et si quid in peius notabile est. II. Non dabit mihi spem bonae indolis qui hoc imitandi studio petet, ut rideatur; nam probus quoque in primis erit ille vere ingeniosus. Alioqui non peius duxerim tardi esse ingeni quam mali: probus autem ab illo segni et iacente plurimum aberit. III. Hic meus quae tradentur non difficulter accipiet, quaedam etiam interrogabit: sequetur tamen magis quam praecurret. Illud ingeniorum velut praecox genus non temere umquam pervenit ad frugem. IV. Hi sunt qui parva facile faciunt et audacia provecti quidquid illud possunt statim ostendunt, possunt autem id demum quod in proximo est: verba continuant, haec vultu interrito, nulla tardati verecundia proferunt: non multum praestant, sed cito; V. non subest vera vis nec penitus immissis radicibus nititur, ut quae summo solo sparsa sunt semina celerius se effundunt et imitatae spicas herbulae inanibus aristis ante messem flavescunt. Placent haec annis comparata; deinde stat profectus, admiratio decrescit. VI. Haec cum animadverterit, perspiciat deinceps quonam modo tractandus sit discentis animus. sunt quidam, nisi institeris, remissi, quidam imperia indignantur, quosdam continet metus, quosdam debilitat, alios continuatio extundit, in aliis plus impetus facit. Mihi ille detur puer quem laus excitet, quem gloria iuvet, qui victus fleat. VII. Hic erit alendus ambitu, hunc mordebit obiurgatio, hunc honor excitabit, in hoc desidiam numquam verebor. VIII. Danda est tamen omnibus aliqua remissio, non solum quia nulla res est quae perferre possit continuum laborem, atque ea quoque quae sensu et anima carent ut servare vim suam possint velut quiete alterna retenduntur, sed quod studium discendi voluntate, quae cogi non potest, constat. IX. Itaque et virium plus adferunt ad discendum renovati ac recentes et acriorem animum, qui fere necessitatibus repugnat. X. Nec me offenderit lusus in pueris (est et hoc signum alacritatis), neque illum tristem semperque demissum sperare possim erectae circa studia mentis fore, cum in hoc quoque maxime naturali aetatibus illis impetu iaceat. XI. Modus tamen sit remissionibus, ne aut odium studiorum faciant negatae aut otii consuetudinem nimiae. sunt etiam nonnulli acuendis puerorum ingeniis non inutiles lusus, cum positis invicem cuiusque generis quaestiunculis aemulantur. XII. Mores quoque se inter ludendum simplicius detegunt: modo nulla videatur aetas tam infirma quae non protinus quid rectum pravumque sit discat, tum vel maxime formanda cum simulandi nescia est et praecipientibus facillime cedit; frangas enim citius quam corrigas quae in pravum induruerunt. XIII. Protinus ergo ne quid cupide, ne quid improbe, ne quid inpotenter faciat monendus est puer, habendumque in animo semper illud Vergilianum: “adeo in teneris consuescere multum est”. XIV. Caedi vero discentis, quamlibet id receptum sit et Chrysippus non improbet, minime velim, primum quia deforme atque servile est et certe (quod convenit si aetatem mutes) iniuria: deinde quod, si cui tam est mens inliberalis ut obiurgatione non corrigatur, is etiam ad plagas ut pessima quaeque mancipia durabitur: postremo quod ne opus erit quidem hac castigatione si adsiduus studiorum exactor adstiterit. XV. Nunc fere neglegentia paedagogorum sic emendari videtur ut pueri non facere quae recta sunt cogantur, sed cur non fecerint puniantur. Denique cum parvolum verberibus coegeris, quid iuveni facias, cui nec adhiberi potest hic metus et maiora discenda sunt? XVI. Adde quod multa vapulantibus dictu deformia et mox verecundiae futura saepe dolore vel metu acciderunt, qui pudor frangit animum et abicit atque ipsius lucis fugam et taedium dictat. XVII. Iam si minor in eligendis custodum et praeceptorum moribus fuit cura, pudet dicere in quae probra nefandi homines isto caedendi iure abutantur, quam det aliis quoque nonnumquam occasionem hic miserorum metus. Non morabor in parte hac: nimium est quod intellegitur. Quare hoc dixisse satis est: in aetatem infirmam et iniuriae obnoxiam nemini debet nimium licere. XVIII. Nunc quibus instituendus sit artibus qui sic formabitur ut fieri possit orator, et quae in quaque aetate inchoanda, dicere ingrediar.

4. I. Primus in eo qui scribendi legendique adeptus erit facultatem grammaticis est locus. Nec refert de Graeco an de Latino loquar, quamquam Graecum esse priorem placet: utrique eadem via est. II. Haec igitur professio, cum brevissime in duas partis dividatur, recte loquendi scientiam et poetarum enarrationem, plus habet in recessu quam fronte promittit. III. Nam et scribendi ratio coniuncta cum loquendo est et enarrationem praecedit emendata lectio et mixtum his omnibus iudicium est: quo quidem ita severe sunt usi veteres grammatici ut non versus modo censoria quadam virgula notare et libros qui falso viderentur inscripti tamquam subditos summovere familia permiserint sibi, sed auctores alios in ordinem redegerint, alios omnino exemerint numero. IV. Nec poetas legisse satis est: excutiendum omne scriptorum genus, non propter historias modo, sed verba, quae frequenter ius ab auctoribus sumunt. tum neque citra musicen grammatice potest esse perfecta, cum ei de metris rhythmisque dicendum sit, nec si rationem siderum ignoret poetas intellegat, qui, ut alia mittam, totiens ortu occasuque signorum in declarandis temporibus utuntur, nec ignara philosophiae, cum propter plurimos in omnibus fere carminibus locos ex intima naturalium quaestionum subtilitate repetitos, tum vel propter Empedoclea in Graecis, Varronem ac Lucretium in Latinis, V. qui praecepta sapientiae versibus tradiderunt: eloquentia quoque non mediocri est opus, ut de unaquaque earum quas demonstravimus rerum dicat proprie et copiose. Quo minus sunt ferendi qui hanc artem ut tenuem atque ieiunam cavillantur. Quae nisi oratoris futuri fundamenta fideliter iecit, quidquid superstruxeris corruet: necessaria pueris, iucunda senibus, dulcis secretorum comes, et quae vel sola in omni studiorum genere plus habeat operis quam ostentationis. VI. Ne quis igitur tamquam parva fastidiat grammatices elementa, non quia magnae sit operae consonantes a vocalibus discernere ipsasque eas in semivocalium numerum mutarumque partiri, sed quia interiora velut sacri huius adeuntibus apparebit multa rerum subtilitas, quae non modo acuere ingenia puerilia, sed exercere altissimam quoque eruditionem ac scientiam possit. VII. An cuiuslibet auris est exigere litterarum sonos? Non hercule magis quam nervorum. Aut grammatici saltem omnes in hanc descendent rerum tenuitatem, desintne aliquae nobis necessariae litterae, non cum Graeca scribimus (tum enim ab isdem duas mutuamur), sed proprie in Latinis: ut in his “servus” et “vulgus” VIII. Aeolicum digammon desideratur, et medius est quidam u et i litterae sonus (non enim sic “optimum” dicimus ut “opimum”), et in “here” neque e plane neque i auditur; IX. an rursus aliae redundent, praeter illam adspirationis, quae si necessaria est, etiam contrariam sibi poscit, et k, quae et ipsa quorundam nominum nota est, et q, cuius similis effectu specieque, nisi quod paulum a nostris obliquatur, coppa apud Graecos nunc tantum in numero manet, et nostrarum ultima, qua tam carere potuimus quam psi non quaerimus? X. Atque etiam in ipsis vocalibus grammatici est videre an aliquas pro consonantibus usus acceperit, quia “iam” sicut “etiam” scribitur et “uos” ut “tuos”. At quae ut vocales iunguntur aut unam longam faciunt, ut veteres scripserunt, qui geminatione earum velut apice utebantur, aut duas: nisi quis putat etiam ex tribus vocalibus syllabam fieri si non aliquae officio consonantium fungantur. XI. Quaeret hoc etiam, quo modo duabus demum vocalibus in se ipsas coeundi natura sit, cum consonantium nulla nisi alteram frangat: atqui littera i sibi insidit (“conicit” enim est ab illo “iacit”) et u, quo modo nunc scribitur “vulgus” et “servus”. Sciat etiam Ciceroni placuisse “aiio” “Maiiam”que geminata i scribere: quod si est, etiam iungetur ut consonans. XII. Quare discat puer quid in litteris proprium, quid commune, quae cum quibus cognatio: nec miretur cur ex “scamno” fiat “scabillum” aut a “pinno”, quod est acutum, securis utrimque habens aciem “bipennis”, ne illorum sequatur errorem qui, quia a pennis duabus hoc esse nomen existimant, pennas avium dici volunt. XIII. Neque has modo noverit mutationes, quas adferunt declinatio aut praepositio, ut “secat secuit”, “cadit excidit”, “caedit excidit”, “calcat exculcat” (et fit a “lavando” “lotus” et inde rursus “inlutus”, et mille alia), sed et quae rectis quoque casibus aetate transierunt. Nam ut “Valesii” “Fusii” in “Valerios” “Furios”que venerunt, ita “arbos”, “labos”, “vapos” etiam et “clamos” ac “lases” fuerunt: XIV. atque haec ipsa s littera ab his nominibus exclusa in quibusdam ipsa alteri successit: nam “mertare” atque “pultare” dicebant, quin “fordeum” “faedos”que pro adspiratione velut simili littera utentes: nam contra Graeci adspirare ei solent, ut pro fundanio Cicero testem qui primam eius litteram dicere non possit inridet. XV. Sed b quoque in locum aliarum dedimus aliquando, unde “Burrus” et “Bruges” et “balaena”. Nec non eadem fecit ex “duello” “benum”, unde “Duellios” quidam dicere “Bellios” ausi: quid “stlocum” “stlites”que? XVI. Quid t litterae cum d quaedam cognatio? Quare minus mirum si in vetustis operibus urbis nostrae et celebribus templis legantur “Alexanter” et “Cassantra”. Quid o atque u permutata invicem? ut “Hecoba” et “nutrix culchidis” et “Pulixena” scriberentur, ac, ne in Graecis id tantum notetur, “dederont” et “probaveront”. Sic “odysseus, quem” olissea fecerant Aeolis, ad “Vlixem” deductus est. XVII. Quid? non e quoque i loco fuit: “Menerva” et “leber” et “magester” et “Diiove Victore”, non “Diiovi Victori”? Sed mihi locum signare satis est: non enim doceo, sed admoneo docturos. Inde in syllabas cura transibit, de quibus in orthographia pauca adnotabo. tum videbit, ad quem hoc pertinet, quot et quae partes orationis, quamquam de numero parum convenit. XVIII. Veteres enim, quorum fuerunt Aristoteles quoque atque Theodectes, verba modo et nomina et convinctiones tradiderunt, videlicet quod in verbis vim sermonis, in nominibus materiam (quia alterum est quod loquimur, alterum de quo loquimur), in convinctionibus autem complexum eorum esse iudicaverunt: quas coniunctiones a plerisque dici scio, sed haec videtur ex syndesmo magis propria tralatio. XIX. Paulatim a philosophis ac maxime Stoicis auctus est numerus, ac primum convinctionibus articuli adiecti, post praepositiones: nominibus appellatio, deinde pronomen, deinde mixtum verbo participium, ipsis verbis adverbia. Noster sermo articulos non desiderat ideoque in alias partes orationis sparguntur, sed accedit superioribus interiectio. XX. Alii tamen ex idoneis dumtaxat auctoribus octo partes secuti sunt, ut Aristarchus et aetate nostra Palaemon, qui vocabulum sive appellationem nomini subiecerunt tamquam speciem eius, at ii qui aliud nomen, aliud vocabulum faciunt, novem. Nihilominus fuerunt qui ipsum adhuc vocabulum ab appellatione diducerent, ut esset vocabulum corpus visu tactuque manifestum: “domus” “lectus”, appellatio cui vel alterum deesset vel utrumque: “ventus” “caelum” “deus” “virtus”. Adiciebant et adseverationem, ut “eheu”, et tractionem, ut “fasciatim”: quae mihi non adprobantur. XXI. Vocabulum an appellatio dicenda sit prosegoria et subicienda nomini necne, quia parvi refert, liberum opinaturis relinquo. XXII. Nomina declinare et verba in primis pueri sciant: neque enim aliter pervenire ad intellectum sequentium possunt. Quod etiam monere supervacuum erat nisi ambitiosa festinatione plerique a posterioribus inciperent, et dum ostentare discipulos circa speciosiora malunt, compendio morarentur. XXIII. Atqui si quis et didicerit satis et (quod non minus deesse interim solet) voluerit docere quae didicit, non erit contentus tradere in nominibus tria genera et quae sunt duobus omnibusve communia. XXIV. Nec statim diligentem putabo qui promiscua, quae epicoena dicuntur, ostenderit, in quibus sexus uterque per alterum apparet, aut quae feminina positione mares aut neutrali feminas significant, qualia sunt “Murena” et “Glycerium”. XXV. Scrutabitur ille praeceptor acer atque subtilis origines nominum: quae ex habitu corporis “Rufos” “Longos”que fecerunt (ubi erit aliquid secretius: “Sullae” “Burri” “Galbae” “Plauti” “Pansae” “Scauri” taliaque) et ex casu nascentium (hic Agrippa et Opiter et Cordus et Postumus erunt) et ex iis quae post natos eveniunt, unde “Vopiscus”. Iam “Cottae” “Scipiones” “Laenates” “Serani” sunt ex variis causis. XXVI. Gentes quoque ac loca et alia multa reperias inter nominum causas. In servis iam intercidit illud genus quod ducebatur a domino, unde “Marcipores” “Publipores” – que. Quaerat etiam sitne apud Graecos vis quaedam sexti casus et apud nos quoque septimi. Nam cum dico “hasta percussi”, non utor ablativi natura, nec si idem Graece dicam, dativi. XXVII. Sed in verbis quoque quis est adeo imperitus ut ignoret genera et qualitates et personas et numeros? Litterarii paene ista sunt ludi et trivialis scientiae. Iam quosdam illa turbabunt quae declinationibus non teruntur. Nam et quaedam participia an verba an. appellationes sint dubitari potest, quia aliud alio loco valent, ut “tectum” et “sapiens”: XXVIII. quaedam verba appellationibus similia, ut “fraudator” “nutritor”. Iam “itur in antiquam silvam” nonne propriae cuiusdam rationis est? Nam quod initium eius invenias? cui simile “fletur”. Accipimus aliter ut, “panditur interea domus omnipotentis Olympi”, aliter ut “totis usque adeo turbatur agris”. Est etiam quidam tertius modus, ut “urbs habitatur”, unde et “campus curritur” et “mare navigatur”. XXIX. “Pransus” quoque ac “potus” diversum valet quam indicat. Quid quod multa verba non totum declinationis ordinem ferunt? Quaedam etiam mutantur, ut “fero” in praeterito, quaedam tertiae demum personae figura dicuntur, ut “licet” “piget”. Quaedam simile quiddam patiuntur vocabulis in adverbium transeuntibus. Nam ut “noctu” et “diu”, ita “dictu” “factu”; sunt enim haec quoque verba, participalia quidem, non tamen qualia “dicto” “facto”que.