Quintilianus – Institutiones L. I – II
(… Testi Latini – felicemassaro.it)
______________
II
I. Quando rhetori tradendus est puer.
1. Tenuit consuetudo, quae cotidie magis inualescit, ut praeceptoribus eloquentiae, Latinis quidem semper, sed etiam Graecis interim, discipuli serius quam ratio postulat traderentur. Eius rei duplex causa est, quod et rhetores utique nostri suas partis omiserunt et grammatici alienas 2. occupauerunt. Nam et illi declamare modo et scientiam declamandi ac facultatem tradere officii sui ducunt idque intra deliberatiuas iudicialisque materias (nam cetera ut professione sua minora despiciunt), et hi non satis credunt excepisse quae relicta erant (quo nomine gratia quoque iis habenda est), sed ad prosopopoeias usque ad suasorias., in 3. quibus onus dicendi uel maximum est, inrumpunt. Hinc ergo accidit ut quae alterius artis prima erant opera facta sint alterius nouissima, et aetas altioribus iam disciplinis debita in schola minore subsidat ac rhetoricen apud grammaticos exerceat. Ita, quod est maxime ridiculum, non ante ad declamandi magistrum mittendus uidetur puer quam declamare sciat.
4. Nos suum cuique professioni modum demus: et grammatice, quam in Latinum transferentes litteraturam uocauerunt, fines suos norit, praesertim tantum ab hac appellationis suae paupertate, intra quam primi illi constitere, prouecta; nam tenuis a fonte adsumptis historicorum criticorumque uiribus pleno iam satis alueo fluit, cum praeter rationem recte loquendi non parum alioqui copiosam prope 5. omnium maximarum artium scientiam amplexa sit: et rhetorice, cui nomen uis eloquendi dedit, officia sua non detrectet nec occupari gaudeat pertinentem ad se laborem: quae, dum opere cedit, iam paene possessione depulsa est. 6. Neque infitiabor aliquem ex his qui grammaticen profiteantur eo usque scientiae progredi posse ut ad haec quoque tradenda sufficiat. Sed cum id aget, rhetoris officio fungetur, non suo.
7. Nos porro quaerimus quando iis quae rhetorice praecipit percipiendis puer maturus esse uideatur: in quo quidem non id est aestimandum, cuius quisque sit aetatis, sed quantum in studiis iam effecerit. Et ne diutius disseram quando sit rhetori tradendus, sic optime finiri credo: cum poterit. Sed 8. hoc ipsum ex superiore pendet quaestione. Nam si grammatices munus usque ad suasorias prorogatur, tardius rhetore opus est: si rhetor prima officia operis sui non recusat, a narrationibus statim et laudandi uituperandique opusculis cura 9. eius desideratur. An ignoramus antiquis hoc fuisse ad augendam eloquentiam genus exercitationis, ut thesis dicerent et communes locos et cetera citra complexum rerum personarumque quibus uerae fictaeque controuersiae continentur? Ex quo palam est quam turpiter deserat eam partem rhetorices 10. institutio quam et primam habuit et diu solam. Quid autem est ex his de quibus supra dixi quod non cum in alia quae sunt rhetorum propria, tum certe in illud iudiciale causae genus incidat? An non in foro narrandum est? Qua 11. in parte nescio an sit uel plurimum. Non laus ac uituperatio certaminibus illis frequenter inseritur? Non communes loci, siue qui sunt in uitia derecti, quales legimus a Cicerone compositos, seu quibus quaestiones generaliter tractantur, quales sunt editi a Quinto quoque Hortensio, ut ‘sitne paruis argumentis credendum’ et ‘pro testibus’ et ‘in testes’, in mediis 12. litium medullis uersantur? Arma sunt haec quodam modo praeparanda semper, ut iis cum res poscet utaris. Quae qui pertinere ad orationem non putabit, is ne statuam quidem inchoari credet cum eius membra fundentur. Neque hanc, ut aliqui putabunt, festinationem meam sic quisquam calumnietur tamquam eum qui sit rhetori traditus abducendum 13. protinus a grammaticis putem. Dabuntur illis tum quoque tempora sua, neque erit uerendum ne binis praeceptoribus oneretur puer. Non enim crescet, sed diuidetur qui sub uno miscebatur labor, et erit sui quisque operis magister utilior: quod adhuc optinent Graeci, a Latinis omissum est, et fieri uidetur excusate, quia sunt qui labori isti successerint.
II. De moribus et officiis praeceptoris.
1. Ergo cum ad eas in studiis uires peruenerit puer ut quae prima esse praecepta rhetorum diximus mente consequi possit, tradendus eius artis magistris erit. Quorum in primis 2. inspici mores oportebit: quod ego non idcirco potissimum in hac parte tractare sum adgressus quia non in ceteris quoque doctoribus idem hoc examinandum quam diligentissime putem, sicut testatus sum libro priore, sed quod magis necessariam 3. eius rei mentionem facit aetas ipsa discentium. Nam et adulti fere pueri ad hos praeceptores transferuntur et apud eos iuuenes etiam facti perseuerant, ideoque maior adhibenda tum cura est, ut et teneriores annos ab iniuria sanctitas docentis custodiat et ferociores a licentia grauitas deterreat. 4. Neque uero sat est summam praestare abstinentiam, nisi disciplinae seueritate conuenientium quoque ad se mores adstrinxerit.
Sumat igitur ante omnia parentis erga discipulos suos animum, ac succedere se in eorum locum a quibus sibi liberi 5. tradantur existimet. Ipse nec habeat uitia nec ferat. Non austeritas eius tristis, non dissoluta sit comitas, ne inde odium, hinc contemptus oriatur. Plurimus ei de honesto ac bono sermo sit: nam quo saepius monuerit, hoc rarius castigabit; minime iracundus, nec tamen eorum quae emendanda erunt dissimulator, simplex in docendo, patiens laboris, adsiduus 6. potius quam inmodicus. Interrogantibus libenter respondeat, non interrogantes percontetur ultro. In laudandis discipulorum dictionibus nec malignus nec effusus, quia 7. res altera taedium laboris, altera securitatem parit. In emendando quae corrigenda erunt non acerbus minimeque conementumeliosus; nam id quidem multos a propo studendi 8. fugat, quod quidam sic obiurgant quasi oderint. Ipse aliquid, immo multa cotidie dicat quae secum auditores referant. Licet enim satis exemplorum ad imitandum ex lectione suppeditet, tamen uiua illa, ut dicitur, uox alit plenius, praesupcipueque praeceptoris quem discipuli, si modo recte sunt instituti, et amant et uerentur. Vix autem dici potest quanto libentius imitemur eos quibus fauemus.
9. Minime uero permittenda pueris, ut fit apud plerosque, adsurgendi exultandique in laudando licentia: quin etiam iuuenum modicum esse, cum audient, testimonium debet. Ita fiet ut ex iudicio praeceptoris discipulus pendeat, atque 10. id se dixisse recte quod ab eo probabitur credat. Illa uero uitiosissima, quae iam humanitas uocatur, inuicem qualiacumque laudandi cum est indecora et theatralis et seuere institutis scholis aliena, tum studiorum perniciosissima hostis: superuacua enim uidentur cura ac labor parata quidquid 11. effuderint laude. Vultum igitur praeceptoris intueri tam qui audiunt debent quam ipse qui dicit: ita enim probanda atque improbanda discernent; sic stilo facultas conprotinget, 12. auditione iudicium. At nunc proni atque succincti ad omnem clausulam non exsurgunt modo uerum etiam excurrunt et cum indecora exultatione conclamant. Id mutuum est et ibi declamationis fortuna. Hinc tumor et uana de se persuasio usque adeo ut illo condiscipulorum tumultu inflati, si parum a praeceptore laudentur, ipsi de illo male sentiant. 13. Sed se quoque praeceptores intente ac modeste audiri uelint: non enim iudicio discipulorum dicere debet magister, sed discipulus magistri. Quin, si fieri potest, intendendus animus in hoc quoque, ut perspiciat quae quisque et quo modo laudet, et placere quae bene dicet non suo magis quam eorum nomine delectetur qui recte iudicabunt.
14. Pueros adulescentibus permixtos sedere non placet mihi. Nam etiamsi uir talis qualem esse oportet studiis moribusque praepositum modestam habere potest etiam iuuentutem, tamen uel infirmitas a robustioribus separanda est, et carendum non solum crimine turpitudinis uerum etiam suspicione. 15. Haec notanda breuiter existimaui. Nam ut absit ab ultimis uitiis ipse ac schola ne praecipiendum quidem credo. Ac si quis est qui flagitia manifesta in eligendo filii praeceptore non uitet, iam hinc sciat cetera quoque, quae ad utilitatem iuuentutis componere conamur, esse sibi hac parte omissa superiuuenuacua.
III. An protinus praeceptore optimo sit utendum.
1. Ne illorum quidem persuasio silentio transeunda est, qui, etiam cum idoneos rhetori pueros putauerunt, non tamen continuo tradendos eminentissimo credunt, sed apud minores aliquamdiu detinent, tamquam instituendis artibus magis sit apta mediocritas praeceptoris cum ad intellectum atque imitationem facilior, tum ad suscipiendas elementorum 2. molestias minus superba. Qua in re mihi non arbitror diu laborandum ut ostendam quanto sit melius optimis inbui, quanta in eluendis quae semel insederint uitiis difficultas consequatur, cum geminatum onus succedentis premat, et 3. quidem dedocendi grauius ac prius quam docendi: propter quod Timotheum clarum in arte tibiarum ferunt duplices ab iis quos alius instituisset solitum exigere mercedes quam si rudes traderentur. Error tamen est in re duplex: unus, quod interim sufficere illos minores existimant et bono sane stomacho 4. contenti sunt: quae quamquam est ipsa reprensione digna securitas, tamen esset utcumque tolerabilis si eius modi praeceptores minus docerent, non peius; alter ille etiam frequentior, quod eos qui ampliorem dicendi facultatem sint consecuti non putant ad minora descendere, idque interim fieri quia fastidiant praestare hanc inferioribus curam, interim 5. quia omnino non possint. Ego porro eum qui nolit in numero praecipientium non habeo, posse autem maxime, si uelit, optimum quemque contendo: primum quod eum qui eloquentia ceteris praestet illa quoque per quae ad eloquentiam peruenitur diligentissime percepisse credibile est, 6. deinde quia plurimum in praecipiendo ualet ratio, quae doctissimo cuique plenissima est, postremo quia nemo sic in maioribus eminet ut eum minora deficiant: nisi forte Iouem quidem Phidias optime fecit, illa autem quae in ornamentum operis eius accedunt alius melius elaborasset, aut orator loqui nesciet aut leuiores morbos curare non poterit praestantissimus medicus.
7. Quid ergo? non est quaedam eloquentia maior quam ut eam intellectu consequi puerilis infirmitas possit? Ego uero confiteor: sed hunc disertum praeceptorem prudentem quoque et non ignarum docendi esse oportebit, summittentem se ad mensuram discentis, ut uelocissimus quoque, si forte iter cum paruolo faciat, det manum et gradum suum 8. minuat nec procedat ultra quam comes possit. Quid si plerumque accidit ut faciliora sint ad intellegendum et lucidiora multo quae a doctissimo quoque dicuntur? Nam et prima est eloquentiae uirtus perspicuitas, et, quo quis ingenio minus ualet, hoc se magis attollere et dilatare conatur, ut statura 9. breues in digitos eriguntur et plura infirmi minantur. Nam tumidos et corruptos et tinnulos et quocumque alio cacozeliae genere peccantes certum habeo non uirium sed infirmitatis uitio laborare, ut corpora non robore sed ualetudine inflantur, et recto itinere lassi plerumque deuertunt. Erit ergo etiam obscurior quo quisque deterior.