Quintilianus – Institutiones L. I – II

(… Testi Latini – felicemassaro.it)
LIX. Ac si reperias grammaticum veterum amatorem, neget quicquam ex Latina ratione mutandum, quia, cum sit apud nos casus ablativus, quem illi non habent, parum conveniat uno casu nostro, quinque Graecis uti: LX. quin etiam laudet virtutem eorum qui potentiorem facere linguam Latinam studebant nec alienis egere institutis fatebantur: inde “Castorem” media syllaba producta pronuntiarunt, quia hoc omnibus nostris nominibus accidebat quorum prima positio in easdem quas “Castor” litteras exit, et ut “Palaemo” ac “Telamo” et “Plato” (nam sic eum Cicero quoque appellat) dicerentur retinuerunt, quia Latinum quod o et n litteris finiretur non reperiebant. LXI. Ne in a quidem atque s litteras exire temere masculina Graeca nomina recto casu patiebantur, ideoque et apud Caelium legimus “Pelia cincinnatus” et apud Messalam “bene fecit Euthia” et apud Ciceronem “Hermagora”, ne miremur quod ab antiquorum plerisque “Aenea” ut “Anchisa” sit dictus. LXII. Nam si ut “Maecenas” “Sufenas” “Asprenas” dicerentur, genetivo casu non e littera sed tis syllaba terminarentur. Inde Olympo et tyranno acutam syllabam mediam dederunt, quia duabus longis sequentibus. primam brevem acui noster sermo non patitur. LXIII. Sic genetivus “Vlixi” et “Achilli” fecit, sic alia plurima. Nunc recentiores instituerunt Graecis nominibus Graecas declinationes potius dare, quod tamen ipsum non semper fieri potest. Mihi autem placet rationem Latinam sequi, quousque patitur decor. Neque enim iam “Calypsonem” dixerim ut “Iunonem”, quamquam secutus antiquos C. Caesar utitur hac ratione declinandi; sed auctoritatem consuetudo superavit. LXIV. In ceteris quae poterunt utroque modo non indecenter efferri, qui Graecam figuram sequi malet non Latine quidem sed tamen citra reprehensionem loquetur. LXV. Simplices voces prima positione, id est natura sua, constant, compositae aut praepositionibus subiunguntur, ut “innocens” (dum ne pugnantibus inter se duabus, quale est “inperterritus”: alioqui possunt aliquando continuari duae, ut “incompositus” “reconditus” et quo Cicero utitur “subabsurdum”), aut e duobus quasi corporibus coalescunt, ut “maleficus”. LXVI. Nam ex tribus nostrae utique linguae non concesserim, quamvis “capsis” Cicero dicat compositum esse ex “cape si vis”, et inveniantur qui “Lupercalia” aeque tris partes orationis esse contendant quasi “luere per caprum”: LXVII. nam “Solitaurilia” iam persuasum est esse “Suovetaurilia”, et sane ita se habet sacrum, quale apud Homerum quoque est. Sed haec non tam ex tribus quam ex particulis trium coeunt. Ceterum etiam ex praepositione et duobus vocabulis dure videtur struxisse Pacuvius: “Nerei repandirostrum incurvicervicum pecus.” LXVIII. Iunguntur autem aut ex duobus Latinis integris, ut “superfui” “supterfugi”, quamquam ex integris an composita sint quaeritur, aut ex integro et corrupto, ut “malevolus”, aut ex corrupto et integro, ut “noctivagus”, aut duobus corruptis, ut “pedisecus”, aut ex nostro et peregrino, ut “biclinium”, aut contra, ut “epitogium” et “Anticato”, aliquando et ex duobus peregrinis, ut “epiraedium”; nam cum sit “epi” praepositio Graeca, “raeda” Gallicum (neque Graecus tamen neque Gallus utitur composito), Romani suum ex alieno utroque fecerunt. LXIX. Frequenter autem praepositiones quoque copulatio ista corrumpit: inde “abstulit” “aufugit” “amisit”, cum praepositio sit “ab” sola, et “coit”, cum sit praepositio “con”. Sic “ignavi” et “erepublica” et similia. LXX. Sed res tota magis Graecos decet, nobis minus succedit: nec id fieri natura puto, sed alienis favemus, ideoque cum kyrtaykena mirati simus, “incurvicervicum” vix a risu defendimus. LXXI. Propria sunt verba cum id significant in quod primo denominata sunt, tralata cum alium natura intellectum, alium loco praebent. Vsitatis tutius utimur, nova non sine quodam periculo fingimus. Nam si recepta sunt, modicam laudem adferunt orationi, repudiata etiam in iocos exeunt. LXXII. Audendum tamen: namque, ut Cicero ait, etiam quae primo dura visa sunt, usu molliuntur. Sed minime nobis concessa est onomatopoiia. Quis enim ferat si quid simile illis merito laudatis ligxe bios et si’ophthalmos fingere audeamus? Iam ne “balare” quidem aut “hinnire” fortiter diceremus nisi iudicio vetustatis niterentur.

6. I. Est etiam sua loquentibus observatio, sua scribentibus. Sermo constat ratione vetustate auctoritate consuetudine. Rationem praestat praecipue analogia, nonnumquam etymologia. Vetera maiestas quaedam et, ut sic dixerim, religio commendat. II. Auctoritas ab oratoribus vel historicis peti solet (nam poetas metri necessitas excusat, nisi si quando nihil impediente in utroque modulatione pedum alterum malunt, qualia sunt “imo de stirpe recisum” et “aeriae quo congessere palumbes” et “silice in nuda” et similia): cum summorum in eloquentia virorum iudicium pro ratione, et vel error honestus est magnos duces sequentibus. III. Consuetudo vero certissima loquendi magistra, utendumque plane sermone, ut nummo, cui publica forma est. Omnia tamen haec exigunt acre iudicium, analogia praecipue: IV. quam proxime ex Graeco transferentes in Latinum proportionem vocaverunt. Eius haec vis est, ut id quod dubium est ad aliquid simile de quo non quaeritur referat, et incerta certis probet. Quod efficitur duplici via: comparatione similium in extremis maxime syllabis, propter quod ea quae sunt e singulis negantur debere rationem, et deminutione. V. Comparatio in nominibus aut genus deprendit aut declinationem: genus, ut, si quaeratur “funis” masculinum sit an femininum, simile illi sit “panis”: declinationem, ut, si veniat in dubium “hac domu” dicendum sit an “hac domo”, et “domuum” an “domorum”, similia sint “domus” “anus” “manus”. VI. Deminutio genus modo detegit, ut, ne ab eodem exemplo recedam, “funem” masculinum esse “funiculus” ostendit. VII. Eadem in verbis quoque ratio comparationis, ut, si quis antiquos secutus “fervere” brevi media syllaba dicat, deprendatur vitiose loqui, quod omnia quae e et o litteris fatendi modo terminantur, eadem, si in infinitis e litteram media syllaba acceperunt, utique productam habent: “prandeo” pendeo “spondeo”, “prandere” pendere “spondere”, at quae o solam habent, VIII. dummodo per eandem litteram in infinito exeant, brevia fiunt: “lego” “dico” “curro”, “legere” “dicere” “currere”: etiamsi est apud Lucilium: “fervit aqua et fervet: fervit nunc, fervet ad annum”.

IX. Sed pace dicere hominis eruditissimi liceat: si “fervit” putat illi simile “currit” et “legit”, “fervo” dicet ut “lego” et “curro”, quod nobis inauditum est. Sed non est haec vera comparatio: nam “fervit” est illi simile “servit”. Quam proportionem sequenti dicere necesse est “fervire” ut “servire”. X. Prima quoque aliquando positio ex obliquis invenitur, ut memoria repeto convictos a me qui reprenderant quod hoc verbo usus essem: “pepigi”; nam id quidem dixisse summos auctores confitebantur, rationem tamen negabant permittere, quia prima positio “paciscor”, cum haberet naturam patiendi, faceret tempore praeterito “pactus sum”. XI. Nos praeter auctoritatem oratorum atque historicorum analogia quoque dictum tuebamur. Nam cum legeremus in XII tabulis “ni ita pagunt”, inveniebamus simile huic “cadunt”: inde prima positio, etiamsi vetustate exoleverat, apparebat “pago” ut “cado”, unde non erat dubium sic “pepigi” nos dicere ut “cecidi”. XII. Sed meminerimus non per omnia duci analogiae posse rationem, cum et sibi ipsa plurimis in locis repugnet. Quaedam sine dubio conantur eruditi defendere, ut, cum deprensum est “lepus” et “lupus” similia positione quantum casibus numerisque dissentiant, ita respondent non esse paria quia “lepus” epicoenon sit, “lupus” masculinum, quamquam Varro in eo libro quo initia Romanae urbis enarrat lupum feminam dicit Ennium Pictoremque Fabium secutus. XIII. Illi autem idem, cum interrogantur cur “aper” “apri” et “pater” “patris” faciat, illud nomen positum, hoc ad aliquid esse contendunt. Praeterea quoniam utrumque a Graeco ductum sit, ad eam rationem recurrunt, ut patros “patris”, kaprou “apri” faciat. XIV. Illa tamen quomodo effugient, ut non, quamvis feminina singulari nominativo us litteris finita numquam genetivo casu ris syllaba terminentur, faciat tamen “Venus” “Veneris”? Item, cum es litteris finita per varios exeant genetivos, numquam tamen eadem ris syllaba terminatos, “Ceres” cogat dici “Cereris”? XV. Quid vero quae tota positionis eiusdem in diversos flexus eunt, cum “Alba” faciat “Albanos” et “Albensis”, “volo” “volui” et “volavi”? Nam praeterito quidem tempore varie formari verba prima persona o littera terminata ipsa analogia confitetur, si quidem facit “cado” “cecidi”, “spondeo” spopondi”, “pingo” “pinxi”,”lego” “legi”, “pono” “posui”, “frango” “fregi”, “laudo laudavi”. XVI. Non enim, cum primum fingerentur homines, Analogia demissa caelo formam loquendi dedit, sed inventa est postquam loquebantur, et notatum in sermone quid quoque modo caderet. Itaque non ratione nititur sed exemplo, nec lex est loquendi sed observatio, ut ipsam analogian nulla res alia fecerit quam consuetudo. XVII. Inhaerent tamen ei quidam molestissima diligentiae perversitate, ut “audaciter” potius dicant quam “audacter”, licet omnes oratores aliud sequantur, et “emicavit”, non “emicuit”, et “conire”, non “coire”. His permittamus et “audivisse” et “scivisse” et “tribunale” et “faciliter” dicere; “frugalis” quoque sit apud illos, non “frugi”: nam quo alio modo fiet “frugalitas”? XVIII. Idem “centum milia nummum” et “fidem deum” ostendant duplices quoque soloecismos esse, quando et casum mutant et numerum: nesciebamus enim ac non consuetudini et decori serviebamus, sicut in plurimis quae M. tullius in Oratore divine ut omnia exsequitur. XIX. Sed Augustus quoque in epistulis ad C. Caesarem scriptis emendat quod is “calidum” dicere quam “caldum” malit, non quia id non sit Latinum, sed quia sit odiosum et, ut ipse Graeco verbo significavit, periergon. XX. Atqui hanc quidam orthoepeian solam putant, quam ego minime excludo. Quid enim tam necessarium quam recta locutio? Immo inhaerendum ei iudico, quoad licet, diu etiam mutantibus repugnandum: sed abolita atque abrogata retinere insolentiae cuiusdam est et frivolae in parvis iactantiae. XXI. Multum enim litteratus qui sine adspiratione et producta secunda syllaba salutarit (“avere” est enim), et “calefacere” dixerit potius quam quod dicimus et “conservavisse”, his adiciat “face” et “dice” et similia. XXII. Recta est haec via: quis negat? Sed adiacet et mollior et magis trita. Ego tamen non alio magis angor quam quod obliquis casibus ducti etiam primas sibi positiones non invenire sed mutare permittunt, ut cum “ebur” et “robur”, ita dicta ac scripta summis auctoribus, in o litteram secundae syllabae transferunt, quia sit “roboris” et “eboris”, “sulpur” autem et “guttur” u litteram in genetivo servent: ideoque “iecur” etiam et “femur” controversiam fecerunt. XXIII. Quod non minus est licentiosum quam si “sulpuri” et “gutturi” subicerent in genetivo litteram o mediam quia esset “eboris” et “roboris”: sicut Antonius Gnipho, qui “robur” quidem et “ebur” atque etiam “marmur” fatetur esse, verum fieri vult ex his “ebura” “robura” “marmura”. XXIV. Quodsi animadverterent litterarum adfinitatem, scirent sic ab eo quod est “robur” “roboris” fieri quo modo ab eo quod est “miles limes” “militis limitis”, “iudex vindex” “iudicis vindicis”, et quae supra iam attigi. XXV. Quid vero quod, ut dicebam, similes positiones in longe diversas figuras per obliquos casus exeunt, ut “virgo Iuno,” “fusus lusus”, “cuspis puppis” et mille alia: cum illud etiam accidat, ut quaedam pluraliter non dicantur, quaedam contra singulari numero, quaedam casibus careant, quaedam a primis statim positionibus tota mutentur, ut “Iuppiter”? XXVI. Quod verbis etiam accidit, ut illi “fero”, cuius praeteritum perfectum et ulterius non invenitur. Nec plurimum refert nulla haec an praedura sint. Nam quid “progenies” genetivo singulari, quid plurali “spes” faciet? Quo modo autem “quire” et “urgere” vel in praeterita patiendi modo vel in participia transibunt? XXVII. Quid de aliis dicam, cum “senatus senatui” “senati” an “senatus” faciat incertum sit? Quare mihi non invenuste dici videtur aliud esse Latine, aliud grammatice loqui. Ac de analogia nimium.