Quintilianus – Institutiones L. I – II

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

10. Non excidit mihi scripsisse me in libro priore, cum potiorem in scholis eruditionem esse quam domi dicerem, libentius se prima studia tenerosque profectus ad imitationem condiscipulorum, quae facilior esset, erigere: quod a quibusdam sic accipi potest tamquam haec quam nunc tueor sententia 11. priori diuersa sit. Id a me procul aberit; namque ea causa uel maxima est cur optimo cuique praeceptori sit tradendus puer, quod apud eum discipuli quoque melius instituti aut dicent quod inutile non sit imitari, aut, si quid errauerint, statim corrigentur: at indoctus ille etiam probabit fortasse 12. uitiosa et placere audientibus iudicio suo coget. Sit ergo tam eloquentia quam moribus praestantissimus qui ad Phoenicis Homerici exemplum dicere ac facere doceat.

IV. De primis apud rhetorem exercitationibus.

1. Hinc iam quas primas in docendo partis rhetorum putem tradere incipiam, dilata parumper illa quae sola uulgo uocatur arte rhetorica: ac mihi oportunus maxime uidetur ingressus ab eo cuius aliquid simile apud grammaticos puer didicerit. 2. Et quia narrationum, excepta qua in causis utimur, tris accepimus species, fabulam, quae uersatur in tragoediis atque carminibus non a ueritate modo sed etiam a forma ueritatis remota, argumentum, quod falsum sed uero simile comoediae fingunt, historiam, in qua est gestae rei expositio, grammaticis autem poeticas dedimus: apud rhetorem 3. initium sit historica, tanto robustior quanto uerior. Sed narrandi quidem quae nobis optima ratio uideatur tum demonstrabimus cum de iudiciali parte dicemus: interim admonere illud sat est, ut sit ea neque arida prorsus atque ieiuna (nam quid opus erat tantum studiis laboris inpendere si res nudas atque inornatas indicare satis uideretur?), neque rursus sinuosa et arcessitis descriptionibus, in quas plerique 4. imitatione poeticae licentiae ducuntur, lasciuiat. Vitium utrumque, peius tamen illud quod ex inopia quam quod ex copia uenit. Nam in pueris oratio perfecta nec exigi nec sperari potest: melior autem indoles laeta generosique conatus et 5. uel plura iusto concipiens interim spiritus. Nec umquam me in his discentis annis offendat si quid superfuerit. Quin ipsis doctoribus hoc esse curae uelim, ut teneras adhuc mentes more nutricum mollius alant, et satiari uelut quodam iucundioris disciplinae lacte patiantur. Erit illud plenius interim 6. corpus, quod mox adulta aetas adstringat. Hinc spes roboris: maciem namque et infirmitatem in posterum minari solet protinus omnibus membris expressus infans. Audeat haec aetas plura et inueniat et inuentis gaudeat, sint licet illa non satis sicca interim ac seuera. Facile remedium est ubertatis, 7. sterilia nullo labore uincuntur. Illa mihi in pueris natura minimum spei dederit in qua ingenium iudicio praesumitur. Materiam esse primum uolo uel abundantiorem atque ultra quam oporteat fusam. Multum inde decoquent anni, multum ratio limabit, aliquid uelut usu ipso deteretur, sit modo unde excidi possit et quod exculpi; erit autem, si non ab initio tenuem nimium laminam duxerimus et quam caelatura 8. altior rumpat. Quod me de his aetatibus sentire minus mirabitur qui apud Ciceronem legerit: ‘uolo enim se efferat in adulescente fecunditas’.

Quapropter in primis euitandus, et in pueris praecipue, magister aridus, non minus quam teneris adhuc plantis siccum 9. et sine umore ullo solum. Inde fiunt humiles statim et uelut terram spectantes, qui nihil supra cotidianum sermonem attollere audeant. Macies illis pro sanitate et iudicii loco infirmitas est, et, dum satis putant uitio carere, in id ipsum incidunt uitium, quod uirtutibus carent. Quare mihi ne maturitas quidem ipsa festinet nec musta in lacu statim austera sint: sic et annos ferent et uetustate proficient.

10. Ne illud quidem quod admoneamus indignum est, ingenia puerorum nimia interim emendationis seueritate deficere; nam et desperant et dolent et nouissime oderunt et, quod 11. maxime nocet, dum omnia timent nihil conantur. Quod etiam rusticis notum est, qui frondibus teneris non putant adhibendam esse falcem, quia reformidare ferrum uidentur 12. et nondum cicatricem pati posse. Iucundus ergo tum maxime debet esse praeceptor, ut remedia, quae alioqui natura sunt aspera, molli manu leniantur: laudare aliqua, ferre quaedam, mutare etiam reddita cur id fiat ratione, inluminare interponendo aliquid sui. Nonnumquam hoc quoque erit utile, totas ipsum dictare materias, quas et imitetur puer et interim 13. tamquam suas amet: at si tam neglegens ei stilus fuerit ut emendationem non recipiat, expertus sum prodesse quotiens eandem materiam rursus a me retractatam scribere de integro iuberem: posse enim eum adhuc melius: 14. quatenus nullo magis studia quam spe gaudent. Aliter autem alia aetas emendanda est, et pro modo uirium et exigendum et corrigendum opus. Solebam ego dicere pueris aliquid ausis licentius aut laetius laudare illud me adhuc, uenturum tempus quo idem non permitterem: ita et ingenio gaudebant et iudicio non fallebantur.

15. Sed ut eo reuertar unde sum egressus: narrationes stilo componi quanta maxima possit adhibita diligentia uolo. Nam ut primo, cum sermo instituitur, dicere quae audierint utile est pueris ad loquendi facultatem, ideoque et retro agere expositionem et a media in utramque partem discurrere sane merito cogantur, sed ad gremium praeceptoris et dum non possunt et dum res ac uerba conectere incipiunt, ut protinus memoriam firment: ita cum iam formam rectae atque emendatae orationis accipient, extemporalis garrulitas nec expectata cogitatio et uix surgendi 16. mora circulatoriae uere iactationis est. Hinc parentium imperitorum inane gaudium, ipsis uero contemptus operis et inuerecunda frons et consuetudo pessime dicendi et malorum exercitatio et, quae magnos quoque profectus frequenter 17. perdidit, adrogans de se persuasio innascitur. Erit suum parandae facilitati tempus, nec a nobis neglegenter locus iste transibitur. Interim satis est si puer omni cura et summo, quantum illa aetas capit, labore aliquid probabile scripserit: in hoc adsuescat, huius sibi rei naturam faciat. Ille demum in id quod quaerimus aut ei proximum poterit euadere qui ante discet recte dicere quam cito.

18. Narrationibus non inutiliter subiungitur opus destruendi confirmandique eas, quod anaskeye et kataskeye uocatur. Id porro non tantum in fabulosis et carmine traditis fieri potest, uerum etiam in ipsis annalium monumentis: ut, si quaeratur ‘an sit credibile super caput Valeri pugnantis sedisse coruum, qui os oculosque hostis Galli rostro atque alis euerberaret’, sit in utramque partem ingens ad dicendum 19. materia: aut de serpente, quo Scipio traditur genitus, et lupa Romuli et Egeria Numae; nam Graecis historiis plerumque poeticae similis licentia est. Saepe etiam quaeri solet de tempore, de loco, quo gesta res dicitur, nonnumquam de persona quoque, sicut Liuius frequentissime dubitat et alii ab aliis historici dissentiunt.

20. Inde paulatim ad maiora tendere incipiet, laudare claros uiros et uituperare improbos: quod non simplicis utilitatis opus est. Namque et ingenium exercetur multiplici uariaque materia et animus contemplatione recti prauique formatur, et multa inde cognitio rerum uenit exemplisque, quae sunt in omni genere causarum potentissima, iam tum 21. instruit cum res poscet usurum. Hinc illa quoque exercitatio subit comparationis, uter melior uterue deterior: quae quamquam uersatur in ratione simili, tamen et duplicat materiam et uirtutum uitiorumque non tantum naturam sed etiam modum tractat. Verum de ordine laudis contraque, quoniam tertia haec rhetorices pars est, praecipiemus suo tempore.

22. Communes loci (de iis loquor quibus citra personas in ipsa uitia moris est perorare, ut in adulterum, aleatorem, petulantem) ex mediis sunt iudiciis et, si reum adicias, accusapetutiones: quamquam hi quoque ab illo generali tractatu ad quasdam deduci species solent, ut si ponatur adulter caecus, aleator pauper, petulans senex. Habent autem nonnumquam 23. etiam defensionem; nam et pro luxuria et pro amore dicimus, et leno interim parasitusque defenditur sic ut non homini patrocinemur sed crimini.

24. Thesis autem quae sumuntur ex rerum comparatione (ut ‘rusticane uita an urbana potior’, ‘iuris periti an militaris uiri laus maior’) mire sunt ad exercitationem dicendi speciosae atque uberes, quae uel ad suadendi officium uel etiam ad iudiciorum disceptationem iuuant plurimum: nam posterior ex praedictis locus in causa Murenae copiosissime a 25. Cicerone tractatur. Sunt et illae paene totae ad deliberatiuum pertinentes genus: ‘ducendane uxor’, ‘petendine sint magistratus’; namque et hae personis modo adiectis suasoriae erunt.

26. Solebant praeceptores mei neque inutili et nobis etiam iucundo genere exercitationis praeparare nos coniecturalibus causis cum quaerere atque exequi iuberent ‘cur armata apud Lacedaemonios Venus’ et ‘quid ita crederetur Cupido puer atque uolucer et sagittis ac face armatus’ et similia, in quibus scrutabamur uoluntatem, cuius in controuersiis frequens quaestio est: quod genus chriae uideri potest.

27. Nam locos quidem, quales sunt de testibus ‘semperne his credendum’ et de argumentis ‘an habenda etiam paruis fides’, adeo manifestum est ad forensis actiones pertinere ut quidam neque ignobiles in officiis ciuilibus scriptos eos memoriquiaeque diligentissime mandatos in promptu habuerint, ut, quotiens esset occasio, extemporales eorum dictiones his 28. uelut emblematis exornarentur: quo quidem (neque enim eius rei iudicium differre sustineo) summam uidebantur mihi infirmitatem de se confiteri. Nam quid hi possint in causis, quarum uaria et noua semper est facies, proprium inuenire, quo modo propositis ex parte aduersa respondere, altercationibus uelociter occurrere, testem rogare, qui etiam in iis quae sunt communia et in plurimis causis tractantur uulgatissimos sensus uerbis nisi tanto ante praeparatis prosequi 29. nequeant? Nec uero his, cum eadem iudiciis pluribus dicunt, aut fastidium moueant uelut frigidi et repositi cibi aut pudorem deprensa totiens audientium memoria infelix supellex, quae sicut apud pauperes ambitiosos pluribus et 30. diuersis officiis conteratur: cum eo quidem, quod uix ullus est tam communis locus qui possit cohaerere cum causa nisi aliquo propriae quaestionis uinculo copulatus, appareatque 31. eum non tam insertum quam adplicitum, uel quod dissimilis est ceteris, uel quod plerumque adsumi etiam parum apte solet, non quia desideratur, sed quia paratus est, ut quidam sententiarum gratia uerbosissimos locos arcessunt, cum ex 32. locis debeat nasci sententia: ita sunt autem speciosa haec et utilia si oriuntur ex causa; ceterum quamlibet pulchra elocutio, nisi ad uictoriam tendit, utique superuacua, sed interim etiam contraria est. Verum hactenus euagari satis fuerit.

33. Legum laus ac uituperatio iam maiores ac prope summis operibus suffecturas uires desiderant: quae quidem suasoriis an controuersiis magis accommodata sit exercitatio consuetudine et iure ciuitatium differt. Apud Graecos enim lator earum ad iudicem uocabatur, Romanis pro contione suadere ac dissuadere moris fuit; utroque autem modo pauca de his et fere certa dicuntur: nam et genera sunt tria sacri, 34. publici, priuati iuris. Quae diuisio ad laudem magis spectat, si quis eam per gradus augeat, quod lex, quod publica, quod ad religionem deum comparata sit. Ea quidem de quibus 35. quaeri solet communia omnibus. Aut enim de iure dubitari potest eius qui rogat, ut de P. Clodi, qui non rite creatus tribunus arguebatur: aut de ipsius rogationis, quod est uarium, siue non trino forte nundino promulgata siue non idoneo die siue contra intercessionem uel auspicia aliudue quid quod legitimis obstet dicitur lata esse uel ferri, siue alicui manentium 36. legum repugnare. Sed haec ad illas primas exercitamanentiones non pertinent: nam sunt eae citra complexum personarum temporum causarum. Reliqua eadem fere uero 37. fictoque certamine huius modi tractantur: nam uitium aut in uerbis aut in rebus est. In uerbis quaeritur satis significent an sit in iis aliquid ambiguum: in rebus, an lex sibi ipsa consentiat, an in praeteritum ferri debeat, an in singulos homines. Maxime uero commune est quaerere an sit honesta, 38. an utilis. Nec ignoro plures fieri a plerisque partes, sed nos iustum pium religiosum ceteraque his similia honesto complectimur. Iusti tamen species non simpliciter excuti solet. Aut enim de re ipsa quaeritur, ut dignane poena uel praemio sit, aut de modo praemii poenaeue, qui tam maior quam 39. minor culpari potest. Vtilitas quoque interim natura discernitur, interim tempore. Quaedam an optineri possint ambigi solet. Ne illud quidem ignorare oportet, leges aliquando totas, aliquando ex parte reprendi solere, cum exaliemplum rei utriusque nobis claris orationibus praebeatur. 40. Nec me fallit eas quoque leges esse quae non in perpetuum rogentur, sed de honoribus aut imperiis, qualis Manilia fuit, de qua Ciceronis oratio est. Sed de his nihil hoc loco praecipi potest: constant enim propria rerum de quibus agitur, non communi, qualitate.