Quintilianus – Institutiones L. I – II

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

XII. Quare ineruditi ingeniosiores vulgo habebantur.

1. Ne hoc quidem negauerim, sequi plerumque hanc opinionem, ut fortius dicere uideantur indocti, primum uitio male iudicantium, qui maiorem habere uim credunt ea quae non habent artem, ut effringere quam aperire, rumpere quam 2. soluere, trahere quam ducere putant robustius. Nam et gladiator qui armorum inscius in rixam ruit et luctator qui totius corporis nisu in id quod semel inuasit incumbit fortior ab his uocatur, cum interim et hic frequenter suis uiribus ipse prosternitur et illum uehementis impetus excipit aduersarii 3. mollis articulus. Sed sunt in hac parte quae imperitos etiam naturaliter fallant; nam et diuisio, cum plurimum ualeat in causis, speciem uirium minuit, et rudia politis 4. maiora et sparsa compositis numerosiora creduntur. Est praeterea quaedam uirtutum uitiorumque uicinia, qua maledicus pro libero, temerarius pro forti, effusus pro copioso accipitur. Maledicit autem ineruditus apertius et saepius uel cum periculo suscepti litigatoris, frequenter etiam suo. 5. Adfert et ista res opinionem, quia libentissime homines audiunt ea quae dicere ipsi noluissent. Illud quoque alterum quod est in elocutione ipsa periculum minus uitat, conaturque perdite, unde euenit nonnumquam ut aliquid grande inueniat qui semper quaerit quod nimium est: uerum id et raro prouenit et cetera uitia non pensat.

6. Propter hoc quoque interdum uidentur indocti copiam habere maiorem, quod dicunt omnia, doctis est et electio et modus. His accedit quod a cura docendi quod intenderint recedunt: itaque illud quaestionum et argumentorum apud corrupta iudicia frigus euitant, nihilque aliud quam quod uel prauis uoluptatibus aures adsistentium permulceat 7. quaerunt. Sententiae quoque ipsae, quas solas petunt, magis eminent cum omnia circa illas sordida et abiecta sunt, ut lumina non inter umbras, quem ad modum Cicero dicit, sed plane in tenebris clariora sunt. Itaque ingeniosi uocentur, ut libet, dum tamen constet contumeliose sic laudari disertum. 8. Nihilo minus confitendum est etiam detrahere doctrinam aliquid, ut limam rudibus et cotes hebetibus et uino uetustatem, sed uitia detrahit, atque eo solo minus est quod litterae perpolierunt quo melius.

9. Verum hi pronuntiatione quoque famam dicendi fortius quaerunt; nam et clamant ubique et omnia leuata, ut ipsi uocant, manu emugiunt, multo discursu anhelitu, iactatione 10. gestus, motu capitis furentes. Iam collidere manus, terrae pedem incutere, femur pectus frontem caedere, mire ad pullatum circulum facit: cum ille eruditus, ut in oratione multa summittere uariare disponere, ita etiam in pronuntiando suum cuique eorum quae dicet colori accommodare actum sciat, et, si quid sit perpetua obseruatione dignum, modestus 11. et esse et uideri malit. At illi hanc uim appellant quae est potius uiolentia: cum interim non actores modo aliquos inuenias sed, quod est turpius, praeceptores etiam qui, breuem dicendi exercitationem consecuti, omissa ratione ut tulit impetus passim tumultuentur, eosque qui plus honoris litteris tribuerunt ineptos et ieiunos et tepidos et infirmos, ut quodque 12. uerbum contumeliosissimum occurrit, appellent. Verum illis quidem gratulemur sine labore, sine ratione, sine disciplina disertis: nos, quando et praecipiendi munus iam pridem deprecati sumus et in foro quoque dicendi, quia honestissimum finem putabamus desinere dum desideraremur, inquirendo scribendoque talia consolemur otium nostrum quae futura usui bonae mentis iuuenibus arbitramur, nobis certe sunt uoluptati.

XIII. Quis modus in arte.

1. Nemo autem a me exigat id praeceptorum genus quod est a plerisque scriptoribus artium traditum, ut quasi quasdam leges inmutabili necessitate constrictas studiosis dicendi feram: utique prohoemium et id quale, proxima huic narratio, quae lex deinde narrandi, propositio post hanc uel, ut quibusdam placuit, excursio, tum certus ordo quaestionum, ceteraque quae, uelut si aliter facere fas non sit, quidam 2. tamquam iussi secuntur. Erat enim rhetorice res prorsus facilis ac parua si uno et breui praescripto contineretur: sed mutantur pleraque causis temporibus occasione necessitate. Atque ideo res in oratore praecipua consilium est, quia uarie 3. et ad rerum momenta conuertitur. Quid si enim praecipias imperatori, quotiens aciem instruet derigat frontem, cornua utrimque promoueat, equites pro cornibus locet? Erit haec quidem rectissima fortasse ratio quotiens licebit, sed mutabitur natura loci, si mons occurret, si flumen obstabit, collimutabus 4. siluis asperitate alia prohibebitur. Mutabit hostium genus, mutabit praesentis condicio discriminis: nunc acie derecta, nunc cuneis, nunc auxiliis, nunc legione pugnabitur, nonnumquam terga etiam dedisse simulata fuga proderit. 5. Ita prohoemium necessarium an superuacuum, breue an longius, ad iudicem omni sermone derecto an aliquando auerso per aliquam figuram dicendum sit, constricta an latius fusa narratio, continua an diuisa, recta an ordine permutato, 6. causae docebunt, itemque de quaestionum ordine, cum in eadem controuersia aliud alii parti prius quaeri frequenter expediat. Neque enim rogationibus plebisue scitis sancta sunt ista praecepta, sed hoc quidquid est utilitas excogitauit. 7. Non negabo autem sic utile esse plerumque, alioqui nec scriberem. Verum si eadem illa nobis aliud suadebit utilitas, 8. hanc relictis magistrorum auctoritatibus sequemur. Equidem id maxime praecipiam ac ‘repetens iterumque iterumque monebo’: res duas in omni actu spectet orator, quid deceat, quid expediat. Expedit autem saepe mutare ex illo constituto traditoque ordine aliqua, et interim decet, ut in statuis 9. atque picturis uidemus uariari habitus uultus status; nam recti quidem corporis uel minima gratia est: nempe enim aduersa sit facies et demissa bracchia et iuncti pedes et a summis ad ima rigens opus. Flexus ille et, ut sic dixerim, motus dat actum quendam et adfectum: ideo nec ad unum 10. modum formatae manus et in uultu mille species; cursum habent quaedam et impetum, sedent alia uel incumbunt, nuda haec, illa uelata sunt, quaedam mixta ex utroque. Quid tam distortum et elaboratum quam est ille discobolos Myronis? Si quis tamen ut parum rectum improbet opus, nonne ab intellectu artis afuerit, in qua uel praecipue laudabilis 11. est ipsa illa nouitas ac difficultas? Quam quidem gralaudatiam et delectationem adferunt figurae, quaeque in sensibus quaeque in uerbis sunt. Mutant enim aliquid a recto, atque hanc prae se uirtutem ferunt, quod a consuetudine uulgari 12. recesserunt. Habet in pictura speciem tota facies: Apelles tamen imaginem Antigoni latere tantum altero ostendit, ut amissi oculi deformitas lateret. Quid? non in oratione operienda sunt quaedam, siue ostendi non debent siue exprimi 13. pro dignitate non possunt? Vt fecit Timanthes, opinor, Cythnius in ea tabula qua Coloten Teium uicit. Nam cum in Iphigeniae immolatione pinxisset tristem Calchantem, tristiorem Vlixem, addidisset Menelao quem summum poterat ars efficere maerorem: consumptis adfectibus non reperiens quo digne modo patris uultum posset exprimere, uelauit eius caput et suo cuique animo dedit aestimandum. 14. Nonne huic simile est illud Sallustianum: ‘nam de Carthagine tacere satius puto quam parum dicere’? Propter quae mihi semper moris fuit quam minime alligare me ad praecepta quae katholika uocitant, id est, ut dicamus quo modo possumus, uniuersalia uel perpetualia; raro enim reperitur hoc genus, ut non labefactari parte aliqua et subrui possit. 15. Sed de his plenius suo quidque loco tractabimus: interim nolo se iuuenes satis instructos si quem ex iis qui breues plerumque circumferuntur artis libellum edidicerint et uelut decretis technicorum tutos putent. Multo labore, adsiduo studio, uaria exercitatione, plurimis experimentis, altissima 16. prudentia, praesentissimo consilio constat ars dicendi. Sed adiuuatur his quoque, si tamen rectam uiam, non unam orbitam monstrent: qua declinare qui crediderit nefas, patiatur necesse est illam per funes ingredientium tarditatem. Itaque et stratum militari labore iter saepe deserimus compendio ducti, et si rectum limitem rupti torrentibus pontes inciderint circumire cogemur, et si ianua tenebitur incendio 17. per parietem exibimus. Late fusum opus est et multiplex et prope cotidie nouum et de quo numquam dicta erunt omnia. Quae sint tamen tradita, quid ex his optimum, et si qua mutari adici detrahi melius uidebitur, dicere experiar.

XIV. Divisio totius operis.

1. Rhetoricen in Latinum transferentes tum oratoriam, tum oratricem nominauerunt. Quos equidem non fraudauerim debita laude quod copiam Romani sermonis augere temptarint: sed non omnia nos ducentes ex Graeco secuntur, sicut ne illos quidem quotiens utique suis uerbis signare 2. nostra uoluerunt. Et haec interpretatio non minus dura est quam illa Plauti ‘essentia’ et ‘queentia’, sed ne propria quidem; nam oratoria sic effertur ut elocutoria, oratrix ut elocutrix, illa autem de qua loquimur rhetorice talis est qualis eloquentia. Nec dubie apud Graecos quoque duplicem 3. intellectum habet; namque uno modo fit adpositum ars rhetorica, ut nauis piratica, altero nomen rei, qualis est philosophia, amicitia. Nos ipsam nunc uolumus significare subphilostantiam, ut grammatice litteratura est, non litteratrix quem ad modum oratrix, nec litteratoria quem ad modum oratoria: 4. uerum id in rhetorice non fit. Ne pugnemus igitur, cum praesertim plurimis alioqui Graecis sit utendum; nam certe et philosophos et musicos et geometras dicam nec uim adferam nominibus his indecora in Latinum sermonem mutatione: denique cum M. Tullius etiam ipsis librorum quos hac de re primum scripserat titulis Graeco nomine utatur, profecto non est uerendum ne temere uideamur oratori maximo de nomine artis suae credidisse.

5. Igitur rhetorice (iam enim sine metu cauillationis utemur hac appellatione) sic, ut opinor, optime diuidetur ut de arte, de artifice, de opere dicamus. Ars erit quae disciplina percipi debet: ea est bene dicendi scientia. Artifex est qui percepit hanc artem: id est orator, cuius est summa bene dicere. Opus, quod efficitur ab artifice: id est bona oratio. Haec omnia rursus diducuntur in species: sed illa sequentia suo loco, nunc quae de prima parte tractanda sunt ordiar.

XV. Quid sit rhetorice et quis eius finis.

1. Ante omnia, quid sit rhetorice. Quae finitur quidem uarie, sed quaestionem habet duplicem: aut enim de qualitate ipsius rei aut de comprensione uerborum dissensio est. Prima atque praecipua opinionum circa hoc differentia, quod alii malos quoque uiros posse oratores dici putant, alii, quorum nos sententiae accedimus, nomen hoc artemque de 2. qua loquimur bonis demum tribui uolunt. Eorum autem qui dicendi facultatem a maiore ac magis expetenda uitae laude secernunt, quidam rhetoricen uim tantum, quidam scientiam sed non uirtutem, quidam usum, quidam artem quidem sed a scientia et uirtute diiunctam, quidam etiam prauitatem 3. quandam artis, id est kakotekhnian, nominauerunt. Hi fere aut in persuadendo aut in dicendo apte ad persuadendum positum orandi munus sunt arbitrati: id enim fieri potest ab eo quoque qui uir bonus non sit. Est igitur frequentissimus finis: ‘rhetoricen esse uim persuadendi’. Quod ego uim appello, plerique potestatem, nonnulli facultatem uocant: quae res ne quid adferat ambiguitatis, uim dico 4. dynamin. Haec opinio originem ab Isocrate, si tamen re uera ars quae circumfertur eius est, duxit. Qui cum longe sit a uoluntate infamantium oratoris officia, finem artis temere comprendit dicens esse rhetoricen persuadendi opificem, id est peithois demiourgon: neque enim mihi permiserim eadem uti declinatione qua Ennius M. Cethegum ‘suadae 5. medullam’ uocat. Apud Platonem quoque Gorgias in libro qui nomine eius inscriptus est idem fere dicit, sed hanc Plato illius opinionem uult accipi, non suam. Cicero pluribus locis scripsit officium oratoris esse dicere adposite ad persuadendum, 6. in rhetoricis etiam, quos sine dubio ipse non probat, finem facit persuadere. Verum et pecunia persuadet et gratia et auctoritas dicentis et dignitas, postremo aspectus etiam ipse sine uoce, quo uel recordatio meritorum cuiusque uel facies aliqua miserabilis uel formae pulchritudo sententiam 7. dictat. Nam et Manium Aquilium defendens Antonius, cum scissa ueste cicatrices quas is pro patria pectore aduerso suscepisset ostendit, non orationis habuit fiduciam, sed oculis populi Romani uim attulit: quem illo ipso aspectu maxime motum in hoc, ut absolueret reum, creditum est. 8. Seruium quidem Galbam miseratione sola, qua non suos modo liberos paruolos in contione produxerat, sed Galli etiam Sulpici filium suis ipse manibus circumtulerat, elapsum esse cum aliorum monumentis, tum Catonis oratione 9. testatum est. Et Phrynen non Hyperidis actione quamquam admirabili, sed conspectu corporis, quod illa speciosissimum alioqui diducta nudauerat tunica, putant periculo liberatam. Quae si omnia persuadent, non est hic de quo locuti 10. sumus idoneus finis. Ideoque diligentiores sunt uisi sibi qui, cum de rhetorice idem sentirent, existimarunt eam uim dicendo persuadendi. Quem finem Gorgias in eodem de quo supra diximus libro uelut coactus a Socrate facit; a quo non dissentit Theodectes, siue ipsius id opus est quod de rhetorice nomine eius inscribitur, siue, ut creditum est, Aristorhetelis: in quo est finem esse rhetorices: ‘ducere homines 11. dicendo in id quod actor uelit’. Sed ne hoc quidem satis est comprehensum: persuadent enim dicendo uel ducunt in id quod uolunt alii quoque, ut meretrices adulatores corruptores. At contra non persuadet semper orator, ut interim non sit proprius hic finis eius, interim sit communis cum iis 12. qui ab oratore procul absunt. Atqui non multum ab hoc fine abest Apollodorus dicens iudicialis orationis primum et super omnia esse persuadere iudici et sententiam eius ducere in id quod uelit. Nam et ipse oratorem fortunae subicit, ut, si non 13. persuaserit, nomen suum retinere non possit. Quidam recesserunt ab euentu, sicut Aristoteles dicit: ‘rhetorice est uis inueniendi omnia in oratione persuasibilia’. Qui finis et illud uitium de quo supra diximus habet, et insuper quod nihil nisi inuentionem complectitur, quae sine elocutione non est 14. oratio. Hermagorae, qui finem eius esse ait persuasibiliter dicere, et aliis qui eandem sententiam, non isdem tantum uerbis explicant ac finem esse demonstrant dicere quae oporteat omnia ad persuadendum, satis responsum est cum 15. persuadere non tantum oratoris esse conuicimus. Addita sunt his alia uarie. Quidam enim circa res omnes, quidam circa ciuiles modo uersari rhetoricen putauerunt: quorum uerius utrum sit, in eo loco qui huius quaestionis proprius est dicam. 16. Omnia subiecisse oratori uidetur Aristoteles cum dixit uim esse uidendi quid in quaque re possit esse persuasibile, et Iatrocles, qui non quidem adicit ‘in quaque re’, sed nihil excipiendo idem ostendit: uim enim uocat inueniendi quod sit in oratione persuasibile. Qui fines et ipsi solam complectuntur inuentionem. Quod uitium fugiens Eudorus uim putat inueniendi et eloquendi cum ornatu credibilia in omni 17. oratione. Sed cum eodem modo credibilia quo persuasibilia etiam non orator inueniat, adiciendo ‘in omni oratione’ magis quam superiores concedit scelera quoque suadentibus pulcherrimae 18. rei nomen. Gorgias apud Platonem suadendi se artificem in iudiciis et aliis coetibus esse ait, de iustis quoque et iniustis tractare: cui Socrates persuadendi, non docendi 19. concedit facultatem. Qui uero non omnia subiciebant oratori, sollicitius ac uerbosius, ut necesse erat, adhibuerunt discrimina, quorum fuit Ariston, Critolai Peripatetici discipulus, cuius hic finis est: ‘scientia uidendi et agendi in quaediscistionibus 20. ciuilibus per orationem popularis persuasionis’. Hic scientiam, quia Peripateticus est, non ut Stoici uirtutis loco ponit: popularem autem comprendendo persuasionem etiam contumeliosus est aduersus artem orandi, quam nihil putat doctis persuasuram. Illud de omnibus qui circa ciuiles demum quaestiones oratorem iudicant uersari dictum sit, excludi ab iis plurima oratoris officia, illam certe laudatiuam 21. totam, quae est rhetorices pars tertia. Cautius Theodorus Gadareus, ut iam ad eos ueniamus qui artem quidem esse eam, sed non uirtutem putauerunt. Ita enim dicit, ut ipsis eorum uerbis utar qui haec ex Graeco transtulerunt: ‘ars inuentrix et iudicatrix et enuntiatrix, decente ornatu secundum mensionem, eius quod in quoque potest sumi persuasisecunbile, 22. in materia ciuili’. Itemque Cornelius Celsus, qui finem rhetorices ait ‘dicere persuasibiliter in dubia ciuili materia’. Quibus sunt non dissimiles qui ab aliis traduntur, qualis est ille: ‘uis uidendi et eloquendi de rebus ciuilibus subiectis sibi cum quadam persuasione et quodam corporis habitu et 23. eorum quae dicet pronuntiatione’. Mille alia, sed aut eadem aut ex isdem composita, quibus item cum de materia rhetorices dicendum erit respondebimus. Quidam eam neque uim neque scientiam neque artem putauerunt, sed Critolaus usum dicendi (nam hoc tribe significat), Athenaeus fallendi 24. artem.

Plerique autem, dum pauca ex Gorgia Platonis a prioribus imperite excerpta legere contenti neque hoc totum neque alia eius uolumina euoluunt, in maximum errorem inciderunt, creduntque eum in hac esse opinione, ut rhetoricen non artem sed ‘peritiam quandam gratiae ac uoluptatis’ 25. existimet, et alio loco ‘ciuilitatis particulae simulacrum et quartam partem adulationis’, quod duas partes ciuilitatis corpori adsignet, medicinam et quam interpretantur exercitatricem, duas animo, legalem atque iustitiam, adulationem autem medicinae uocet cocorum artificium, exercitaadulatricis mangonum, qui colorem fuco et uerum robur inani sagina mentiantur, legalis cauillatricem, iustitiae rhetoricen. 26. Quae omnia sunt quidem scripta in hoc libro dictaque a Socrate, cuius persona uidetur Plato significare quid sentiat: sed alii sunt eius sermones ad coarguendos qui contra disputant compositi, quos elegktikous uocant, alii ad praecipiendum, 27. qui dogmatikoi appellantur. Socrates autem seu Plato eam quidem quae tum exercebatur rhetoricen talem putat (nam et dicit his uerbis touton ton tropon, on hymeis politeyesthe), ueram autem et honestam intellegit; itaque disputatio illa contra Gorgian ita cluditur: oukoun anagke ton rhetotikon dikaion einai, ton de 28. dikaion boulesthai dikaia pratiein. Ad quod ille quidem conticescit, sed sermonem suscipit Polus iuuenili calore inconsideratior, contra quem illa de simulacro et adulatione dicuntur. Tum Callicles adhuc concitatior, qui tamen ad hanc perducitur clausulam: ton mellonta orthos rhetorikon esethai, dikaion ara dei einai kai epistemona ton dikaion, ut appareat Platoni non rhetoricen uideri malum, 29. sed eam ueram nisi iusto ac bono non contingere. Adhuc autem in Phaedro manifestius facit hanc artem consummari citra iustitiae quoque scientiam non posse: cui opinioni nos quoque accedimus. An aliter defensionem Socratis et eorum qui pro patria ceciderant laudem scripsisset? Quae certe 30. sunt oratoris opera. Sed in illud hominum genus quod facilitate dicendi male utebatur inuectus est. Nam et Socrates inhonestam sibi credidit orationem quam ei Lysias reo composuerat, et tum maxime scribere litigatoribus quae illi pro se ipsi dicerent erat moris, atque ita iuri quo non licebat pro 31. altero agere fraus adhibebatur. Doctores quoque eius artis parum idonei Platoni uidebantur, qui rhetoricen a iustitia separarent et ueris credibilia praeferrent; nam id quoque 32. dicit in Phaedro. Consensisse autem illis superioribus uideri potest etiam Cornelius Celsus, cuius haec uerba sunt: ‘orator simile tantum ueri petit’, deinde paulo post: ‘non enim bona conscientia sed uictoria litigantis est praemium’: quae si uera essent, pessimorum hominum foret haec tam perniciosa nocentissimis moribus dare instrumenta et nequitiam praeceptis adiuuare. Sed illi rationem opinionis suae uiderint.

33. Nos autem ingressi formare perfectum oratorem, quem in primis esse uirum bonum uolumus, ad eos qui de hoc opere melius sentiunt reuertamur. Rhetoricen autem quidam eandem ciuilitatem esse iudicauerunt, Cicero scientiae ciuilis partem uocat (ciuilis autem scientia idem quod sapientia est), quidam eandem philosophiam, quorum est Isocrates. 34. Huic eius substantiae maxime conueniet finitio rhetoricen esse bene dicendi scientiam. Nam et orationis omnes uirtutes semel complectitur et protinus etiam mores oratoris, cum bene dicere non possit nisi bonus. Idem ualet Chrysippi finis 35. ille ductus a Cleanthe, ‘scientia recte dicendi’. Sunt plures eiusdem, sed ad alias quaestiones magis pertinent. Idem sentiret finis hoc modo comprensus: ‘persuadere quod oporteat’, 36. nisi quod artem ad exitum alligat. Bene Areus: ‘dicere secundum uirtutem orationis’. Excludunt a rhetorice malos et illi qui scientiam ciuilium officiorum eam putauerunt, si scientiam uirtutem iudicant, sed anguste intra ciuiles quaestiones coercent. Albucius non obscurus professor atque aucquaestor scientiam bene dicendi esse consentit, sed exceptionibus peccat adiciendo ‘circa ciuiles quaestiones et credibiliter’: 37. quarum iam utrique responsum est. Probabilis et illi uoluntatis qui recte sentire et dicere rhetorices putauerunt.

Hi sunt fere fines maxime inlustres et de quibus praecipue disputatur. Nam omnis quidem persequi neque attinet neque possum, cum prauum quoddam, ut arbitror, studium circa scriptores artium extiterit nihil isdem uerbis quae prior aliquis occupasset finiendi: quae ambitio procul aberit a me. 38. Dicam enim non utique quae inuenero, sed quae placebunt, sicut hoc: rhetoricen esse bene dicendi scientiam, cum, reperto quod est optimum, qui quaerit aliud peius uelit. His adprobatis simul manifestum est illud quoque, quem finem uel quid summum et ultimum habeat rhetorice, quod telos dicitur, ad quod omnis ars tendit: nam si est ipsa bene dicendi scientia, finis eius et summum est bene dicere.

XVI. An utilis.

1. Sequitur quaestio an utilis rhetorice. Nam quidam uehementer in eam inuehi solent, et, quod sit indignissimum, 2. in accusationem orationis utuntur orandi uiribus: eloquentiam esse quae poenis eripiat scelestos, cuius fraude damneneloquentur interim boni, consilia ducantur in peius, nec seditiones modo turbaeque populares sed bella etiam inexpiabilia excitentur, cuius denique tum maximus sit usus cum pro falsis 3. contra ueritatem ualet. Nam et Socrati obiciunt comici docere eum quo modo peiorem causam meliorem faciat, et 4. contra Tisian et Gorgian similia dicit polliceri Plato. Et his adiciunt exempla Graecorum Romanorumque, et enumerant qui perniciosa non singulis tantum sed rebus etiam publicis usi eloquentia turbauerint ciuitatium status uel euerterint, eoque et Lacedaemoniorum ciuitate expulsam et Athenis quoque, ubi actor mouere adfectus uetabatur, uelut recisam 5. orandi potestatem. Quo quidem modo nec duces erunt utiles nec magistratus nec medicina nec denique ipsa sapientia: nam et dux Flaminius et Gracchi Saturnini Glauciae magistratus, et in medicis uenena, et in iis qui philosophorum nomine male utuntur grauissima nonnumquam flagitia deprehensa 6. sunt. Cibos aspernemur: attulerunt saepe ualetudedinis causas; numquam tecta subeamus: super habitantes aliquando procumbunt; non fabricetur militi gladius: potest uti eodem ferro latro. Quis nescit ignes aquas, sine quibus nulla sit uita, et, ne terrenis inmorer, solem lunamque praecipua siderum aliquando et nocere?

7. Num igitur negabitur deformem Pyrrhi pacem Caecus ille Appius dicendi uiribus diremisse? Aut non diuina M. Tulli eloquentia et contra leges agrarias popularis fuit et Catilinae fregit audaciam et supplicationes, qui maximus 8. honor uictoribus bello ducibus datur, in toga meruit? Non perterritos militum animos frequenter a metu reuocat oratio et tot pugnandi pericula ineuntibus laudem uita potiorem esse persuadet? Neque uero me Lacedaemonii atque Athenienses magis mouerint quam populus Romanus, apud quem 9. summa semper oratoribus dignitas fuit. Equidem nec urbium conditores reor aliter effecturos fuisse ut uaga illa multitudo coiret in populos nisi docta uoce commota, nec legum repertores sine summa ui orandi consecutos ut se ipsi homines 10. ad seruitutem iuris adstringerent. Quin ipsa uitae praecepta, etiam si natura sunt honesta, plus tamen ad formandas mentes ualent quotiens pulchritudinem rerum claritas orationis inluminat. Quare, etiam si in utramque partem ualent arma facundiae, non est tamen aecum id haberi malum quo bene uti licet.

11. Verum haec apud eos forsitan quaerantur qui summam rhetorices ad persuadendi uim rettulerunt. Si uero est bene dicendi scientia, quem nos finem sequimur, ut sit orator in 12. primis uir bonus, utilem certe esse eam confitendum est. Et hercule deus ille princeps, parens rerum fabricatorque mundi, nullo magis hominem separauit a ceteris, quae quidem 13. mortalia essent, animalibus quam dicendi facultate. Nam corpora quidem magnitudine uiribus firmitate patientia uelocitate praestantiora in illis mutis uidemus, eadem minus egere adquisitae extrinsecus opis; nam et ingredi citius et 14. pasci et tranare aquas citra docentem natura ipsa sciunt, et pleraque contra frigus ex suo corpore uestiuntur et arma iis ingenita quaedam et ex obuio fere uictus, circa quae omnia multus hominibus labor est. Rationem igitur nobis praecipuam dedit eiusque nos socios esse cum dis inmortalibus 15. uoluit. Sed ipsa ratio neque tam nos iuuaret neque tam esset in nobis manifesta nisi quae concepissemus mente promere etiam loquendo possemus: quod magis deesse ceteris animalibus quam intellectum et cogitationem quandam uideanimus. 16. Nam et mollire cubilia et nidos texere et educare fetus et excludere, quin etiam reponere in hiemem alimenta, opera quaedam nobis inimitabilia, qualia sunt cerarum ac mellis, efficere nonnullius fortasse rationis est; sed, quia carent sermone quae id faciunt, muta atque inrationalia uocantur. 17. Denique homines quibus negata uox est quantulum adiuuat animus ille caelestis? Quare si nihil a dis oratione melius accepimus, quid tam dignum cultu ac labore ducamus aut in quo malimus praestare hominibus quam quo ipsi homines 18. ceteris animalibus praestant: eo quidem magis quod nulla in parte plenius labor gratiam refert? Id adeo manifestum erit si cogitauerimus unde et quo usque iam prouecta sit orandi 19. facultas: et adhuc augeri potest. Nam ut omittam defendere amicos, regere consiliis senatum, populum exercitum in quae uelit ducere, quam sit utile conueniatque bono uiro: nonne pulchrum uel hoc ipsum est, ex communi intellectu uerbisque quibus utuntur omnes tantum adsequi laudis et gloriae ut non loqui et orare, sed, quod Pericli contigit, fulgere ac tonare uidearis? XVII. An ars.

1. Finis non erit si expatiari parte in hac et indulgere uoluptati uelim. Transeamus igitur ad eam quaestionem 2. quae sequitur, an rhetorice ars sit. Quod quidem adeo ex iis qui praecepta dicendi tradiderunt nemo dubitauit ut etiam ipsis librorum titulis testatum sit scriptos eos de arte rhetorica, Cicero uero etiam quae rhetorice uocetur esse artificiosam eloquentiam dicat. Quod non oratores tantum uindicarunt, ut studiis aliquid suis praestitisse uideantur, sed cum iis philosophi et Stoici et Peripatetici plerique consentiunt. 3. Ac me dubitasse confiteor an hanc partem quaestionis tractandam putarem; nam quis est adeo non ab eruditione modo sed a sensu remotus hominis ut fabricandi quidem et texendi et luto uasa ducendi artem putet, rhetoricen autem maximum ac pulcherrimum, ut supra diximus, opus in tam 4. sublime fastigium existimet sine arte uenisse? Equidem illos qui contra disputauerunt non tam id sensisse quod dicerent quam exercere ingenia materiae difficultate credo uoluisse, sicut Polycraten, cum Busirim laudaret et Clytaemestram: quamquam is, quod his dissimile non esset, composuisse orationem quae est habita contra Socraten dicitur.

5. Quidam naturalem esse rhetoricen uolunt et tamen adiuuari exercitatione non diffitentur, ut in libris Ciceronis de Oratore dicit Antonius obseruationem quandam esse, non artem. 6. Quod non ideo ut pro uero accipiamus est positum, sed ut Antoni persona seruetur, qui dissimulator artis fuit: hanc autem opinionem habuisse Lysias uidetur. Cuius sententiae talis defensio est, quod indocti et barbari et serui, pro se cum locuntur, aliquid dicant simile principio, narrent, probent, refutent et, quod uim habeat epilogi, deprecentur. 7. Deinde adiciunt illas uerborum cauillationes, nihil quod ex arte fiat ante artem fuisse: atqui dixisse homines pro se et in alios semper: doctores artis sero et circa Tisian et Coraca primum repertos: orationem igitur ante artem fuisse eoque 8. artem non esse. Nos porro quando coeperit huius rei doctrina non laboramus, quamquam apud Homerum et praeceptorem Phoenicem cum agendi tum etiam loquendi, et oratores plures, et omne in tribus ducibus orationis genus, et certamina quoque proposita eloquentiae inter iuuenes inuenimus, 9. quin in caelatura clipei Achillis et lites sunt et actores. Illud enim admonere satis est, omnia quae ars consummauerit a natura initia duxisse: aut tollatur medicina, quae ex obseruatione salubrium atque his contrariorum reperta est et, ut quibusdam placet, tota constat experimentis (nam et uulnus deligauit aliquis antequam haec ars esset, et febrem quiete et abstinentia, non quia rationem uidebat, sed quia id ualetudo 10. ipsa coegerat, mitigauit), nec fabrica sit ars (casas enim primi illi sine arte fecerunt), nec musica (cantatur ac saltatur per omnis gentes aliquo modo). Ita, si rhetorice uocari debet sermo quicumque, fuisse eam antequam esset ars confitebor: 11. si uero non quisquis loquitur orator est, et tum non tamquam oratores loquebantur, necesse est oratorem factum arte nec ante artem fuisse fateantur. Quo illud quoque excluditur quod dicunt, non esse artis id quod faciat qui non didicerit: 12. dicere autem homines et qui non didicerint. Ad cuius rei confirmationem adferunt Demaden remigem et Aeschinen hypocriten oratores fuisse. Falso: nam neque orator esse qui non didicit potest, et hos sero potius quam numquam didicisse quis dixerit, quamquam Aeschines ab initio sit uersatus in litteris, quas pater eius etiam docebat, Demaden neque non didicisse certum sit et continua dicendi exercitatio potuerit tantum quantuscumque postea fuit fecisse; nam id 13. potentissimum discendi genus est. Sed et praestantiorem si didicisset futurum fuisse dicere licet: neque enim orationes scribere est ausus, ut eum multum ualuisse in dicendo sciamus.

14. Aristoteles, ut solet, quaerendi gratia quaedam subtilitatis suae argumenta excogitauit in Grylo: sed idem et de arte rhetorica tris libros scripsit, et in eorum primo non artem solum eam fatetur, sed ei particulam ciuilitatis sicut dialectices 15. adsignat. Multa Critolaus contra, multa Rhodius Athenodorus. Agnon quidem detraxit sibi inscriptione ipsa fidem, qua rhetorices accusationem professus est. Nam de 16. Epicuro, qui disciplinas omnes fugit, nihil miror. Hi complura dicunt, sed ex paucis locis ducta: itaque potentissimis eorum breuiter occurram, ne in infinitum quaestio euadat. 17. Prima iis argumentatio ex materia est. Omnis enim artes aiunt habere materiam, quod est uerum: rhetorices nullam esse propriam, quod esse falsum in sequentibus probabo. 18. Altera est calumnia nullam artem falsis adsentiri opinionibus, quia constitui sine perceptione non possit, quae semper uera sit: rhetoricen adsentiri falsis: non esse igitur artem. 19. Ego rhetoricen nonnumquam dicere falsa pro ueris confitebor, sed non ideo in falsa quoque esse opinione concedam, quia longe diuersum est ipsi quid uideri et ut alii uideatur efficere. Nam et imperator falsis utitur saepe: ut Hannibal, cum inclusus a Fabio, sarmentis circum cornua boum deligatis incensisque, per noctem in aduersos montes agens armenta speciem hosti abeuntis exercitus dedit: sed illum 20. fefellit, ipse quid uerum esset non ignorauit. Nec uero Theopompus Lacedaemonius, cum permutato cum uxore habitu e custodia ut mulier euasit, falsam de se opinionem habuit, sed custodibus praebuit. Item orator, cum falso utitur pro uero, scit esse falsum eoque se pro uero uti: non ergo falsam 21. habet ipse opinionem, sed fallit alium. Nec Cicero, cum se tenebras offudisse iudicibus in causa Cluenti gloriatus est, nihil ipse uidit. Et pictor, cum ui artis suae efficit ut quaedam eminere in opere, quaedam recessisse credamus, ipse ea 22. plana esse non nescit. Aiunt etiam omnes artes habere finem aliquem propositum ad quem tendant: hunc modo nullum esse in rhetorice, modo non praestari eum qui promittatur. Mentiuntur: nos enim esse finem iam ostendimus et quis 23. esset diximus; et praestabit hunc semper orator: semper enim bene dicet. Firmum autem hoc quod opponitur aduersus eos fortasse sit qui persuadere finem putauerunt: noster orator arsque a nobis finita non sunt posita in euentu; tendit quidem ad uictoriam qui dicit, sed cum bene dixit, etiam si 24. non uincat, id quod arte continetur effecit. Nam et gubernator uult salua naue in portum peruenire: si tamen tempestate fuerit abreptus, non ideo minus erit gubernator dicetque 25. notum illud: ‘dum clauum rectum teneam’; et medicus sanitatem aegri petit: si tamen aut ualetudinis ui aut intemperantia aegri alioue quo casu summa non contingit, dum ipse omnia secundum rationem fecerit, medicinae fine non excidet. Ita oratori bene dixisse finis est. Nam est ars ea, ut post paulum clarius ostendemus, in actu posita, non in 26. effectu. Ita falsum erit illud quoque quod dicitur, artes scire quando sint finem consecutae, rhetoricen nescire: nam se quisque bene dicere intelleget. Vti etiam uitiis rhetoricen, quod ars nulla faciat, criminantur, quia et falsum dicat et 27. adfectus moueat. Quorum neutrum est turpe, cum ex bona ratione proficiscitur, ideoque nec uitium; nam et mendacium dicere etiam sapienti aliquando concessum est, et adfectus, si aliter ad aequitatem perduci iudex non poterit, necessario mouebit orator: imperiti enim iudicant et qui frequenter in 28. hoc ipsum fallendi sint, ne errent. Nam si mihi sapientes iudices dentur, sapientium contiones atque omne consilium, nihil inuidia ualeat, nihil gratia, nihil opinio praesumpta falsique testes, perquam sit exiguus eloquentiae locus et 29. prope in sola delectatione ponatur. Sin et audientium mobiles animi et tot malis obnoxia ueritas, arte pugnandum est et adhibenda quae prosunt: neque enim qui recta uia depulsus est reduci ad eam nisi alio flexu potest.

30. Plurima uero ex hoc contra rhetoricen cauillatio est, quod ex utraque causae parte dicatur. Inde haec: nullam esse artem contrariam sibi, rhetoricen esse contrariam sibi; nullam artem destruere quod effecerit, accidere hoc rhetorices operi. Item aut dicenda eam docere aut non dicenda: ita uel per hoc non esse artem, quod non dicenda praecipiat, uel per hoc, quod, cum dicenda praeceperit, etiam contraria his 31. doceat. Quae omnia apparet de ea rhetorice dici quae sit a bono uiro atque ab ipsa uirtute seiuncta: alioqui ubi iniusta causa est, ibi rhetorice non est, adeo ut uix admirabili quodam casu possit accidere ut ex utraque parte orator, id est 32. uir bonus, dicat. Tamen quoniam hoc quoque in rerum naturam cadit, ut duos sapientes aliquando iustae causae in diuersum trahant, quando etiam pugnaturos eos inter se, si ratio ita duxerit, credunt, respondebo propositis, atque ita quidem ut appareat haec aduersus eos quoque frustra excogitata 33. qui malis moribus nomen oratoris indulgent. Nam rhetorice non est contraria sibi: causa enim cum causa, non illa secum ipsa componitur. Nec, si pugnent inter se qui idem didicerunt, idcirco ars, quae utrique tradita est, non erit: alioqui nec armorum quia saepe gladiatores sub eodem 34. magistro eruditi inter se componuntur, nec gubernandi quia naualibus proeliis gubernator est gubernatori aduersus, nec imperatoria quia imperator cum imperatore contendit. Item non euertit opus rhetorice quod efficit: neque enim positum a se argumentum soluit orator; sed ne rhetorice quidem, quia apud eos qui in persuadendo finem putant, aut si quis, ut dixi, casus duos inter se bonos uiros composuerit, ueri similia quaerentur: non autem, si quid est altero credibilius, 35. id ei contrarium est quod fuit credibile. Nam ut candido candidius et dulci dulcius non est aduersum, ita nec probabili probabilius. Neque praecipit umquam non dicenda nec dicendis 36. contraria, sed quae in quaque causa dicenda sunt. Non semdicenper autem ei, etiamsi frequentissime, tuenda ueritas erit, sed aliquando exigit communis utilitas ut etiam falsa defendat.

Ponuntur hae quoque in secundo Ciceronis de Oratore libro contradictiones: artem earum rerum esse quae sciantur: oratoris omnem actionem opinione, non scientia contineri, quia et apud eos dicat qui nesciant, et ipse dicat aliquando 37. quod nesciat. Ex his alterum, id est an sciat iudex de quo dicatur, nihil ad oratoris artem; alteri respondendum. ‘Ars earum rerum est quae sciuntur’. Rhetorice ars est bene 38. dicendi, bene autem dicere scit orator. ‘Sed nescit an uerum sit quod dicit.’ Ne ii quidem qui ignem aut aquam aut quattuor elementa aut corpora insecabilia esse ex quibus res omnes initium duxerint tradunt, nec qui interualla siderum et mensuras solis ac terrae colligunt: disciplinam tamen suam artem uocant. Quodsi ratio efficit ut haec non opinari sed propter uim probationum scire uideantur, eadem ratio 39. idem praestare oratori potest. ‘Sed an causa uera sit nescit.’ Ne medicus quidem an dolorem capitis habeat qui hoc se pati dicet: curabit tamen tamquam id uerum sit, et erit ars medicina. Quid quod rhetorice non utique propositum habet semper uera dicendi, sed semper ueri similia? Scit autem 40. esse ueri similia quae dicit. Adiciunt his qui contra sentiunt quod saepe, quae in aliis litibus inpugnarunt actores causarum, eadem in aliis defendant. Quod non artis sed hominis est uitium. Haec sunt praecipua quae contra rhetoricen dicantur, alia et minora et tamen ex his fontibus deriuata.

41. Confirmatur autem esse artem eam breuiter. Nam siue, ut Cleanthes uoluit, ars est potestas uia, id est ordine, efficiens, esse certe uiam atque ordinem in bene dicendo nemo dubitauerit, siue ille ab omnibus fere probatus finis obseruatur, artem constare ex perceptionibus consentientibus et coexercitatis ad finem utilem uitae, iam ostendimus nihil non 42. horum in rhetorice inesse. Quid quod et inspectione et exercitatione, ut artes ceterae, constat? Nec potest ars non esse si est ars dialectice (quod fere constat), cum ab ea specie magis quam genere differat. Sed nec illa omittenda sunt: qua in re alius se inartificialiter, alius artificialiter gerat, in ea esse artem, et in eo quod qui didicerit melius faciat quam 43. qui non didicerit esse artem. Atqui non solum doctus indoctum sed etiam doctior doctum in rhetorices opere superabit, neque essent eius aliter tam multa praecepta tamque magni qui docerent. Idque cum omnibus confitendum est, tum nobis praecipue, qui rationem dicendi a bono uiro non separamus.

XVIII. Ex quibus artibus.

1. Cum sint autem artium aliae positae in inspectione, id est cognitione et aestimatione rerum, qualis est astrologia nullum exigens actum, sed ipso rei cuius studium habet intellectu contenta, quae theoretice uocatur, aliae in agendo, quarum in hoc finis est et ipso actu perficitur nihilque post actum operis relinquit, quae praktike dicitur, qualis saltatio 2. est, aliae in effectu, quae operis quod oculis subicitur consummatione finem accipiunt, quam poietiken appellamus, qualis est pictura: fere iudicandum est rhetoricen in actu consistere: hoc enim quod est officii sui perficit; atque ita ab 3. omnibus dictum est. Mihi autem uidetur etiam ex illis ceteris artibus multum adsumere. Nam et potest aliquando ipsa per se inspectione esse contenta. Erit enim rhetorice in oratore etiam tacente, et si desierit agere uel proposito uel aliquo casu impeditus, non magis desinet esse orator quam 4. medicus qui curandi fecerit finem. Nam est aliquis ac nescio an maximus etiam ex secretis studiis fructus, ac tum pura uoluptas litterarum cum ab actu, id est opera, recesserunt 5. et contemplatione sui fruuntur. Sed effectiuae quoque aliquid simile scriptis orationibus uel historiis, quod ipsum opus in parte oratoria merito ponimus, consequetur. Si tamen una ex tribus artibus habenda sit, quia maximus eius usus actu continetur atque est in eo frequentissima, dicatur actiua uel administratiua; nam et hoc eiusdem rei nomen est.

XIX. Natura an doctrina plus ei conferat.

1. Scio quaeri etiam naturane plus ad eloquentiam conferat an doctrina. Quod ad propositum quidem operis nostri nihil pertinet (neque enim consummatus orator nisi ex utroque fieri potest), plurimum tamen referre arbitror quam 2. esse in hoc loco quaestionem uelimus. Nam si parti utrilibet omnino alteram detrahas, natura etiam sine doctrina multum ualebit, doctrina nulla esse sine natura poterit. Sin ex pari coeant, in mediocribus quidem utrisque maius adhuc naturae credam esse momentum, consummatos autem plus doctrinae debere quam naturae putabo; sicut terrae nullam fertilitatem habenti nihil optimus agricola profuerit: e terra uberi utile aliquid etiam nullo colente nascetur: at in solo 3. fecundo plus cultor quam ipsa per se bonitas soli efficiet. Et si Praxiteles signum aliquod ex molari lapide conatus esset exculpere, Parium marmor mallem rude: at si illud idem artifex expolisset, plus in manibus fuisset quam in marmore. Denique natura materia doctrinae est: haec fingit, illa fingitur. Nihil ars sine materia, materiae etiam sine arte pretium est; ars summa materia optima melior.

XX. An virtus rhetorice.

1. Illa quaestio est maior, ex mediis artibus, quae neque laudari per se nec uituperari possunt, sed utiles aut secus secundum mores utentium fiunt, habenda sit rhetorice, an sit, ut compluribus etiam philosophorum placet, uirtus. 2. Equidem illud quod in studiis dicendi plerique exercuerunt et exercent aut nullam artem, quae atekhnia nominatur, puto (multos enim uideo sine ratione, sine litteris, qua uel impudentia uel fames duxit ruentes), aut malam quasi artem, quam kakotekhnian dicimus: nam et fuisse multos et esse nonnullos existimo qui facultatem dicendi ad hominum perniciem 3. conuerterint. Mataiotekhnia quoque est quaedam, id est superuacua artis imitatio, quae nihil sane neque boni neque mali habeat, sed uanum laborem, qualis illius fuit qui grana ciceris ex spatio distante missa in acum continuo et sine frustratione inserebat; quem cum spectasset Alexander, donasse dicitur eiusdem leguminis modio, quod quidem 4. praemium fuit illo opere dignissimum. His ego comparandos existimo qui in declamationibus, quas esse ueritati dissimillimas uolunt, aetatem multo studio ac labore consumunt. Verum haec quam instituere conamur et cuius imaginem animo concepimus, quae bono uiro conuenit quaeque est 5. uere rhetorice, uirtus erit. Quod philosophi quidem multis et acutis conclusionibus colligunt, mihi uero etiam planiore hac proprieque nostra probatione uidetur esse perspicuum.

Ab illis haec dicuntur. Si consonare sibi in faciendis ac non faciendis uirtutis est (quae pars eius prudentia uocatur), 6. eadem in dicendis ac non dicendis erit. Et si uirtutes sunt ad quas nobis, etiam ante quam doceremur, initia quaedam ac semina sunt concessa natura, ut ad iustitiam, cuius rusticis quoque ac barbaris apparet aliqua imago, nos certe sic esse ab initio formatos ut possemus orare pro nobis, etiamsi non perfecte tamen ut inessent quaedam, ut dixi, semina eius 7. facultatis, manifestum est. Non eadem autem iis natura artibus est quae a uirtute sunt remotae. Itaque cum duo sint genera orationis, altera perpetua, quae rhetorice dicitur, altera concisa, quae dialectice, quas quidem Zenon adeo coniunxit ut hanc compressae in pugnum manus, illam explicatae diceret similem, etiam disputatrix uirtus erit: adeo de hac, quae speciosior atque apertior tanto est, nihil dubitabitur.

8. Sed plenius hoc idem atque apertius intueri ex ipsis operibus uolo. Nam quid orator in laudando faciet nisi honestorum et turpium peritus? aut in suadendo nisi utilitate perspecta? aut in iudiciis si iustitiae sit ignarus? Quid? non fortitudinem postulat res eadem, cum saepe contra turbulentas populi minas, saepe cum periculosa potentium offensa, nonnumquam, ut iudicio Miloniano, inter circumfusa militum arma dicendum sit: ut, si uirtus non est, ne perfecta quidem 9. esse possit oratio? Quod si ea in quoque animalium est uirtus qua praestat cetera uel pleraque, ut in leone impetus, in equo uelocitas, hominem porro ratione atque oratione excellere ceteris certum est: cur non tam in eloquentia quam in ratione uirtutem eius esse credamus, recteque hoc apud Ciceronem dixerit Crassus: ‘est enim eloquentia una quaedam de summis uirtutibus’, et ipse Cicero sua persona cum ad Brutum in epistulis tum aliis etiam locis uirtutem eam 10. appellet? At prohoemium aliquando ac narrationem dicet malus homo et argumenta sic ut nihil sit in iis requirendum. Nam et latro pugnabit acriter, uirtus tamen erit fortitudo, et tormenta sine gemitu feret malus seruus, tolerantia tamen doloris laude sua non carebit. Multa fiunt eadem, sed aliter. Sufficiant igitur haec, quia de utilitate supra tractauimus.

XXI. Quae materia eius.

21. Materiam rhetorices quidam dixerunt esse orationem: qua in sententia ponitur apud Platonem Gorgias. Quae si ita accipitur ut sermo quacumque de re compositus dicatur oratio, non materia sed opus est, ut statuarii statua; nam et oratio efficitur arte sicut statua. Sin hac appellatione uerba ipsa significari putamus, nihil haec sine rerum substantia faciunt. Quidam argumenta persuasibilia: quae et ipsa in parte sunt operis et arte fiunt et materia egent. 2. Quidam ciuiles quaestiones: quorum opinio non qualitate sed modo errauit; est enim haec materia rhetorices, sed non 3. sola. Quidam, quia uirtus sit rhetorice, materiam eius totam uitam uocant. Alii, quia non omnium uirtutum materia sit tota uita, sed pleraeque earum uersentur in partibus, sicut iustitia fortitudo continentia propriis officiis et suo fine intelleguntur, rhetoricen quoque dicunt in una aliqua parte ponendam, eique locum in ethike negotialem adsignant, id est pragmatikon.

4. Ego (neque id sine auctoribus) materiam esse rhetorices iudico omnes res quaecumque ei ad dicendum subiectae erunt. Nam Socrates apud Platonem dicere Gorgiae uidetur non in uerbis esse materiam sed in rebus, et in Phaedro palam non in iudiciis modo et contionibus sed in rebus etiam priuatis ac domesticis rhetoricen esse demonstrat: quo manifestum 5. est hanc opinionem ipsius Platonis fuisse. Et Cicero quodam loco materiam rhetorices uocat res quae subiectae sint ei, sed certas demum putat esse subiectas: alio uero de omnibus rebus oratori dicendum arbitratur his quidem uerbis: ‘quamquam uis oratoris professioque ipsa bene dicendi hoc suscipere ac polliceri uidetur, ut omni de re quaecumque 6. sit proposita ornate ab eo copioseque dicatur’. Atque adhuc alibi: ‘uero enim oratori quae sunt in hominum uita, quandoquidem in ea uersatur orator atque ea est ei subiecta materies, omnia quaesita audita lecta disputata tracsubtata agitata esse debent’.

7. Hanc autem quam nos materiam uocamus, id est res subiectas, quidam modo infinitam, modo non propriam rhetorices esse dixerunt, eamque artem circumcurrentem uocarheuerunt, 8. quod in omni materia diceret. Cum quibus mihi minima pugna est; nam de omni materia dicere eam fatentur, propriam habere materiam quia multiplicem habeat negant. Sed neque infinita est, etiamsi est multiplex, et aliae quoque artes minores habent multiplicem materiam, uelut architectonice (namque ea in omnibus quae sunt aedificio 9. utilia uersatur) et caelatura, quae auro argento aere ferro opera efficit. Nam scalptura etiam lignum ebur marmor uitrum gemmas praeter ea quae supra dixi complectitur. 10. Neque protinus non est materia rhetorices si in eadem uersatur et alius. Nam si quaeram quae sit materia statuarii, dicetur aes: si quaeram quae sit excusoris, id est fabricae eius quam Graeci khalkeutiken uocant, similiter aes esse 11. respondeant: atqui plurimum statuis differunt uasa. Nec medicina ideo non erit ars quia unctio et exercitatio cum palaestrica, ciborum uero qualitas etiam cum cocorum ei sit arte communis.

12. Quod uero de bono utili iusto disserere philosophiae officium esse dicunt, non obstat; nam cum philosophum dicunt, hoc accipi uolunt uirum bonum. Quare igitur oratorem, quem a bono uiro non separo, in eadem materia uersari 13. mirer; cum praesertim primo libro iam ostenderim philosophos omissam hanc ab oratoribus partem occupasse, quae rhetorices propria semper fuisset, ut illi potius in nostra materia uersentur. Denique cum sit dialectices materia de rebus subiectis disputare, sit autem dialectice oratio concisa, cur non eadem perpetuae quoque materia uideatur?

14. Solet a quibusdam et illud opponi: omnium igitur artium peritus erit orator si de omnibus ei dicendum est. Possem hic Ciceronis respondere uerbis, apud quem hoc inuenio: ‘mea quidem sententia nemo esse poterit omni laude cumulatus orator nisi erit omnium rerum magnarum atque artium scientiam consecutus’: sed mihi satis est eius esse oratorem 15. rei de qua dicet non inscium. Neque enim omnis causas nouit, et debet posse de omnibus dicere. De quibus ergo dicet? De quibus didicit. Similiter de artibus quoque de quibus dicendum erit interim discet, et de quibus didicerit dicet.

16. Quid ergo? non faber de fabrica melius aut de musice musicus? Si nesciat orator quid sit de quo quaeratur, plane melius; nam et litigator rusticus inlitteratusque de causa sua melius quam orator qui nesciet quid in lite sit: sed accepta a musico, a fabro, sicut a litigatore, melius orator 17. quam ipse qui docuerit. Verum et faber, cum de fabrica, et musicus, cum de musica, si quid confirmationem desiderauerit, dicet: non erit quidem orator, sed faciet illud quasi orator, sicut, cum uulnus imperitus deligabit, non erit medicus, 18. sed faciet ut medicus. An huius modi res neque in laudem neque in deliberationem neque in iudicium ueniunt? Ergo cum de faciendo portu Ostiensi deliberatum est, non debuit dicere sententiam orator? Atqui opus erat ratione 19. architectorum. Liuores et tumores in corpore cruditatis an ueneni signa sint non tractat orator? At est id ex ratione medicinae. Circa mensuras et numeros non uersabitur? Dicamus has geometriae esse partes. Equidem omnia fere posse credo casu aliquo uenire in officium oratoris: quod si non accidet, non erunt ei subiecta.

20. Ita sic quoque recte diximus materiam rhetorices esse omnis res ad dicendum ei subiectas: quod quidem probat etiam sermo communis; nam cum aliquid de quo dicamus accepimus, positam nobis esse materiam frequenter etiam 21. praefatione testamur. Gorgias quidem adeo rhetori de omnibus putauit esse dicendum ut se in auditoriis interrogari pateretur qua quisque de re uellet. Hermagoras quoque dicendo materiam esse in causa et in quaestionibus omnes 22. res subiectas erat complexus: sed quaestiones si negat ad rhetoricen pertinere, dissentit a nobis; si autem ad rhetoricen pertinent, ab hoc quoque adiuuamur: nihil est enim 23. quod non in causam aut quaestionem cadat. Aristoteles tris faciendo partes orationis, iudicialem deliberatiuam demonstratiuam, paene et ipse oratori subiecit omnia: nihil enim non in haec cadit.

24. Quaesitum a paucissimis et de instrumento est. Instrumentum uoco sine quo formari materia in id quod uelimus effici opus non possit. Verum hoc ego non artem credo egere, sed artificem. Neque enim scientia desiderat instrumentum, quae potest esse consummata etiam si nihil faciat, sed ille opifex, ut caelator caelum et pictor penicilla. Itaque haec in eum locum quo de oratore dicturi sumus differamus.