Quintilianus – Institutiones L. I – II

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

XI. Quod si datur, erit etiam oratori necessaria, si quidem, ut diximus, haec quoque pars, quae ab oratoribus relicta a philosophis est occupata, nostri operis fuit ac sine omnium talium scientia non potest esse perfecta eloquentia. XII. Atqui claros nomine sapientiae viros nemo dubitaverit studiosos musices fuisse, cum Pythagoras atque eum secuti acceptam sine dubio antiquitus opinionem vulgaverint mundum ipsum ratione esse compositum, quam postea sit lyra imitata, nec illa modo contenti dissimilium concordia, quam vocant harmonian, sonum quoque his motibus dederint. XIII. Nam Plato cum in aliis quibusdam tum praecipue in Timaeo ne intellegi quidem nisi ab iis qui hanc quoque partem disciplinae diligenter perceperint potest. De philosophis loquor, quorum fons ipse Socrates iam senex institui lyra non erubescebat? XIV. duces maximos et fidibus et tibiis cecinisse traditum, exercitus Lacedaemoniorum musicis accensos modis. Quid autem aliud in nostris legionibus cornua ac tubae faciunt? Quorum concentus quanto est vehementior, tantum Romana in bellis gloria ceteris praestat. XV. Non igitur frustra Plato civili viro, quem politikon vocat, necessariam musicen credidit, et eius sectae, quae aliis severissima, aliis asperrima videtur, principes in hac fuere sententia, ut existimarent sapientium aliquos nonnullam operam his studiis accommodaturos, et Lycurgus, durissimarum Lacedaemoniis legum auctor, musices disciplinam probavit. XVI. Atque eam natura ipsa videtur ad tolerandos facilius labores velut muneri nobis dedisse, si quidem et remigem cantus hortatur; nec solum in iis operibus in quibus plurium conatus praeeunte aliqua iucunda voce conspirat, sed etiam singulorum fatigatio quamlibet se rudi modulatione solatur. XVII. Laudem adhuc dicere artis pulcherrimae videor, nondum eam tamen oratori coniungere. Transeamus igitur id quoque, quod grammatice quondam ac musice iunctae fuerunt: si quidem Archytas atque Evenus etiam subiectam grammaticen musicae putaverunt, et eosdem utriusque rei praeceptores fuisse cum Sophron ostendit, mimorum quidem scriptor, sed quem Plato adeo probavit ut suppositos capiti libros eius cum moreretur habuisse credatur, XVIII. tum Eupolis, apud quem Prodamus et musicen et litteras docet et Maricas, qui est Hyperbolus, nihil se ex musice scire nisi litteras confitetur. Aristophanes quoque non uno libro sic institui pueros antiquitus solitos esse demonstrat, et apud Menandrum in Hypobolimaeo senex, qui reposcenti filium patri velut rationem inpendiorum quae in educationem contulerit exponens psaltis se et geometris multa dicit dedisse. XIX. Vnde etiam ille mos, ut in conviviis post cenam circumferretur lyra, cuius cum se imperitum Themistocles confessus esset, ut verbis Ciceronis utar, “est habitus indoctior”. XX. Sed veterum quoque Romanorum epulis fides ac tibias adhibere moris fuit: versus quoque Saliorum habent carmen. Quae cum omnia sint a Numa rege instituta, faciunt manifestum ne illis quidem qui rudes ac bellicosi videntur curam musices, quantam illa recipiebat aetas, defuisse. XXI. Denique in proverbium usque Graecorum celebratum est indoctos a Musis atque a Gratiis abesse.

XXII. Verum quid ex ea proprie petat futurus orator disseramus. Numeros musice duplices habet, in vocibus et in corpore: utriusque enim rei aptus quidam modus desideratur. Vocis rationem Aristoxenus musicus dividit in rhythmon et melos, quorum alterum modulatione, alterum canore ac sonis constat. Num igitur non haec omnia oratori necessaria? Quorum unum ad gestum, alterum ad conlocationem verborum, tertium ad flexus vocis, qui sunt in agendo quoque plurimi, pertinet: XXIII. nisi forte in carminibus tantum et in canticis exigitur structura quaedam et inoffensa copulatio vocum, in agendo supervacua est, aut non compositio et sonus in oratione quoque varie pro rerum modo adhibetur sicut in musice. XXIV. Namque et voce et modulatione grandia elate, iucunda dulciter, moderata leniter canit totaque arte consentit cum eorum quae dicuntur adfectibus. XXV. Atqui in orando quoque intentio vocis, remissio, flexus pertinet ad movendos audientium adfectus, aliaque et conlocationis et vocis, ut eodem utar verbo, modulatione concitationem iudicis, alia misericordiam petimus, cum etiam organis, quibus sermo exprimi non potest, adfici animos in diversum habitum sentiamus. XXVI. Corporis quoque aptus et decens motus, qui dicitur eurythmia, et est necessarius nec aliunde peti potest: in quo pars actionis non minima consistit, qua de re sepositus nobis est locus. XXVII. Age, non habebit in primis curam vocis orator? Quid tam musices proprium? Sed ne haec quidem praesumenda pars est: uno interim contenti simus exemplo C. Gracchi, praecipui suorum temporum oratoris, cui contionanti consistens post eum musicus fistula, quam tonarion vocant, modos quibus deberet intendi ministrabat. XXVIII. haec ei cura inter turbidissimas actiones vel terrenti optimates vel iam timenti fuit. Libet propter quosdam imperitiores, etiam “crassiore”, ut vocant, “Musa”, dubitationem huius utilitatis eximere. XXIX. Nam poetas certe legendos oratori futuro concesserint: num igitur hi sine musice? Ac si quis tam caecus animi est ut de aliis dubitet, illos certe qui cannina ad lyram composuerunt. Haec diutius forent dicenda si hoc studium velut novum praeciperem. XXX. cum vero antiquitus usque a Chirone atque Achille ad nostra tempora apud omnis, qui modo legitimam disciplinam non sint perosi, duraverit, non est committendum ut illa dubia faciam defensionis sollicitudine. XXXI. Quamvis autem satis iam ex ipsis quibus sum modo usus exemplis credam esse manifestum quae mihi et quatenus musice placeat, apertius tamen profitendum puto non hanc a me praecipi quae nunc in scaenis effeminata et inpudicis modis fracta non ex parte minima si quid in nobis virilis roboris manebat excidit, sed qua laudes fortium canebantur quaque ipsi fortes canebant: nec psalteria et spadicas, etiam virginibus probis recusanda, sed cognitionem rationis, quae ad movendos leniendosque adfectus plurimum valet. XXXII. Nam et Pythagoran accepimus concitatos ad vim pudicae domui adferendam iuvenes iussa mutare in spondium modos tibicina composuisse, et Chrysippus etiam nutricum illi quae adhibetur infantibus adlectationi suum quoddam carmen adsignat. Est etiam non inerudite ad declamandum ficta materia, in qua ponitur tibicen, qui sacrificanti Phrygium cecinerat, XXXIII. acto illo in insaniam et per praecipitia delato accusari quod causa mortis extiterit: quae si dici debet ab oratore nec dici citra scientiam musices potest, quomodo non hanc quoque artem necessariam esse operi nostro vel iniqui consentient?

XXXIV. In geometria partem fatentur esse utilem teneris aetatibus: agitari namque animos et acui ingenia et celeritatem percipiendi venire inde concedunt, sed prodesse eam non, ut ceteras artis, cum perceptae sint sed cum discatur existimant. XXXV. Id vulgaris opinio est: nec sine causa summi viri etiam inpensam huic scientiae operam dederunt. Nam cum sit geometria divisa in numeros atque formas, numerorum quidem notitia non oratori modo sed cuicumque primis saltem litteris erudito necessaria est. In causis vero vel frequentissime versari solet: in quibus actor, non dico si circa summas trepidat, sed si digitorum saltem incerto aut indecoro gestu a computatione dissentit, iudicatur indoctus. XXXVI. Illa vero linearis ratio et ipsa quidem cadit frequenter in causas (nam de terminis mensurisque sunt lites), sed habet maiorem quandam aliam cum arte oratoria cognationem. XXXVII. Iam primum ordo est geometriae necessarius: nonne et eloquentiae? Ex prioribus geometria probat insequentia et certis incerta: nonne id in dicendo facimus? Quid? illa propositarum quaestionum conclusio non fere tota constat syllogismis? Propter quod pluris invenias qui dialecticae similem quam qui rhetoricae fateantur hanc artem. Verum et orator, etiamsi raro, non tamen numquam probabit dialectice. XXXVIII. Nam et syllogismis si res poscet utetur, et certe enthymemate, qui rhetoricus est syllogismus. Denique probationum quae sunt potentissimae grammicae apodixis vulgo dicuntur: quid autem magis oratio quam probationem petit? XXXIX. Falsa quoque veris similia geometria ratione deprendit. Fit hoc et in numeris per quasdam quas pseudographias vocant, quibus pueri ludere solebamus. Sed alia maiora sunt. Nam quis non ita proponenti credat: “quorum locorum extremae lineae eandem mensuram colligunt, eorum spatium quoque quod iis lineis continetur par sit necesse est”. XL. At id falsum est: nam plurimum refert cuius sit formae ille circumitus, reprehensique a geometris sunt historici qui magnitudinem insularum satis significari navigationis ambitu crediderunt. Nam ut quaeque forma perfectissima, ita capacissima est. XLI. Ideoque illa circumcurrens linea, si efficiet orbem, quae forma est in planis maxime perfecta, amplius spatium complectetur quam si quadratum paribus oris efficiat, rursus quadrata triangulis, triangula ipsa plus aequis lateribus quam inaequalibus. XLII. Sed alia forsitan obscuriora: nos facillimum etiam imperitis sequamur experimentum. Iugeri mensuram ducentos et quadraginta longitudinis pedes esse dimidioque in latitudinem patere non fere quisquam est qui ignoret, et qui sit circumitus et quantum campi cludat colligere expeditum. XLIII. At centeni et octogeni in quamque partem pedes idem spatium extremitatis sed multo amplius clusae quattuor lineis areae faciunt. Id si computare quem piget, brevioribus numeris idem discat. Nam deni in quadram pedes quadraginta per oram, intra centum erunt. At si quini deni per latera, quini in fronte sint, ex illo quod amplectuntur quartam deducent eodem circumductu. XLIV. Si vero porrecti utrimque undeviceni singulis distent, non plures intus quadratos habebunt quam per quot longitudo ducetur: quae circumibit autem linea eiusdem spatii erit cuius ea quae centum continet. Ita quidquid formae quadrati detraxeris, amplitudini quoque peribit. XLV. Ergo etiam id fieri potest, ut maiore circumitu minor loci amplitudo cludatur. Haec in planis; nam in collibus vallibusque etiam imperito patet plus soli esse quam caeli. XLVI. Quid quod se eadem geometria tollit ad rationem usque mundi? In qua, cum siderum certos constitutosque cursus numeris docet, discimus nihil esse inordinatum atque fortuitum: quod ipsum nonnumquam pertinere ad oratorem potest. XLVII. An vero, cum Pericles Athenienses solis obscuratione territos redditis eius rei causis metu liberavit, aut cum Sulpicius ille Gallus in exercitu L. Pauli de lunae defectione disseruit, ne velut prodigio divinitus facto militum animi terrerentur, non videtur esse usus oratoris officio? XLVIII. Quod si Nicias in Sicilia scisset, non eodem confusus metu pulcherrimum Atheniensium exercitum perdidisset: sicut Dion, cum ad destruendam Dionysi tyrannidem venit, non est tali casu deterritus. Sint extra licet usus bellici transeamusque quod Archimedes unus obsidionem Syracusarum in longius traxit, XLIX. illud utique iam proprium ad efficiendum quod intendimus, plurimas quaestiones, quibus difficilior alia ratione explicatio est, ut de ratione videndi, de sectione in infinitum, de celeritate augenda, linearibus illis probationibus solvi solere: ut, si est oratori, quod proximus demonstrabit liber, de omnibus rebus dicendum, nullo modo sine geometria esse possit orator.

11. I. Dandum aliquid comoedo quoque, dum eatenus qua pronuntiandi scientiam futurus orator desiderat. Non enim puerum quem in hoc instituimus aut femineae vocis exilitate frangi volo aut seniliter tremere. II. Nec vitia ebrietatis effingat nec servili vernilitate inbuatur nec amoris avaritiae metus discat adfectum: quae neque oratori sunt necessaria et mentem praecipue in aetate prima teneram adhuc et rudem inficiunt; nam frequens imitatio transit in mores. III. Ne gestus quidem omnis ac motus a comoedis petendus est. Quamquam enim utrumque eorum ad quendam modum praestare debet orator, plurimum tamen aberit a scaenico, nec vultu nec manu nec excursionibus nimius. Nam si qua in his ars est dicentium, ea prima est ne ars esse videatur. IV. Quod est igitur huius doctoris officium? In primis vitia si qua sunt oris emendet, ut expressa sint verba, ut suis quaeque litterae sonis enuntientur. Quarundam enim vel exilitate vel pinguitudine nimia laboramus, quasdam velut acriores parum efficimus et aliis non dissimilibus sed quasi hebetioribus permutamus. V. Quippe et rho litterae, qua Demosthenes quoque laboravit, labda succedit, quarum vis est apud nos quoque, et cum c ac similiter g non evaluerunt, in t ac d molliuntur. VI. Ne illas quidem circa s litteram delicias hic magister feret, nec verba in faucibus patietur audiri nec oris inanitate resonare nec, quod minime sermoni puro conveniat, simplicem vocis naturam pleniore quodam sono circumliniri, quod Graeci catapeplasmenon dicunt VII. (sic appellatur cantus tibiarum quae, praeclusis quibus clarescunt foraminibus, recto modo exitu graviorem spiritum reddunt). VIII. curabit etiam ne extremae syllabae intercidant, ut par sibi sermo sit, ut quotiens exclamandum erit lateris conatus sit ille, non capitis,ut gestus ad vocem, vultus ad gestum accommodetur. IX. Observandum erit etiam ut recta sit facies dicentis, ne labra detorqueantur, ne inmodicus hiatus rictum distendat, ne supinus vultus, ne deiecti in terram oculi, ne inclinata utrolibet cervix. X. Nam frons pluribus generibus peccat. Vidi multos quorum supercilia ad singulos vocis conatus adlevarentur, aliorum constricta, aliorum etiam dissidentia, cum alterum in verticem tenderent, altero paene oculus ipse premeretur. XI. Infinitum autem, ut mox dicemus, in his quoque rebus momentum est, et nihil potest placere quod non decet.