Quintilianus – Institutiones L. I – II

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

5. I. Iam cum oratio tris habeat virtutes, ut emendata, ut dilucida, ut ornata sit (quia dicere apte, quod est praecipuum, plerique ornatui subiciunt), totidem vitia, quae sunt supra dictis contraria: emendate loquendi regulam, quae grammatices prior pars est, examine. II. Haec exigitur verbis aut singulis aut pluribus. Verba nunc generaliter accipi volo: nam duplex eorum intellectus est, alter qui omnia per quae sermo nectitur significat, ut apud Horatium: “verbaque provisam rem non invita sequentur”; alter in quo est una pars orationis: “lego” “scribo”; quam vitantes ambiguitatem quidam dicere maluerunt voces, locutiones, dictiones. III. Singula sunt aut nostra aut peregrina, aut simplicia aut composita, aut propria aut tralata, aut usitata aut ficta. Vni verbo vitium saepius quam virtus inest. Licet enim dicamus aliquod proprium, speciosum, sublime, nihil tamen horum nisi in complexu loquendi serieque contingit: laudamus enim verba rebus bene accommodata. IV. Sola est quae notari possit velut vocalitas, quae euphonia dicitur: cuius in eo dilectus est ut inter duo quae idem significant ac tantundem valent quod melius sonet malis. V. Prima barbarismi ac soloecismi foeditas absit. Sed quia interim excusantur haec vitia aut consuetudine aut auctoritate aut vetustate aut denique vicinitate virtutum (nam saepe a figuris ea separare difficile est): ne qua tam lubrica observatio fallat, acriter se in illud tenue discrimen grammaticus intendat, de quo nos latius ibi loquemur ubi de figuris orationis tractandum erit. VI. Interim vitium quod fit in singulis verbis sit barbarismus. Occurrat mihi forsan aliquis: quid hic promisso tanti operis dignum? aut quis hoc nescit, alios barbarismos scribendo fieri, alios loquendo (quia quod male scribitur male etiam dici necesse est, quae vitiose dixeris non utique et scripto peccant), illud prius adiectione detractione inmutatione transmutatione, hoc secundum divisione complexione adspiratione sono contineri? VII. Sed ut parva sint haec, pueri docentur adhuc et grammaticos officii sui commonemus. Ex quibus si quis erit plane inpolitus et vestibulum modo artis huius ingressus, intra haec, quae profitentium commentariolis vulgata sunt, consistet; doctiores multa adicient: vel hoc primum, quod barbarum pluribus modis accipimus. VIII. Vnum gente, quale sit si quis Afrum vel Hispanum Latinae orationi nomen inserat: ut ferrum quo rotae vinciuntur dici solet “cantus”, quamquam eo tamquam recepto utitur Persius, sicut Catullus “ploxenum” circa Padum invenit, et in oratione Labieni (sive illa Corneli Galli est) in Pollionem “casamo” +adsectator+ e Gallia ductum est: nam “mastrucam”, quod est Sardum, inridens Cicero ex industria dixit. IX. Alterum genus barbari accipimus quod fit animi natura, ut is a quo insolenter quid aut minaciter aut crudeliter dictum sit barbare locutus existimatur. X. Tertium est illud vitium barbarismi, cuius exempla vulgo sunt plurima, sibi etiam quisque fingere potest, ut verbo cui libebit adiciat litteram syllabamve vel detrahat aut aliam pro alia aut eandem alio quam rectum est loco ponat. XI. Sed quidam fere in iactationem eruditionis sumere illa ex poetis solent, et auctores quos praelegunt criminantur. Scire autem debet puer haec apud scriptores carminum aut venia digna aut etiam laude duci, potiusque illa docendi erunt minus vulgata. XII. Nam duos in uno nomine faciebat barbarismos Tinga Placentinus, si reprehendenti Hortensio credimus, “preculam” pro “pergula” dicens , et inmutatione, cum c pro g uteretur, et transmutatione, cum r praeponeret antecedenti. At in eadem vitii geminatione “Mettoeo fufetioeo” dicens Ennius poetico iure defenditur. XIII. Sed in prorsa quoque est quaedam iam recepta inmutatio (nam Cicero “Canopitarum exercitum” dicit, ipsi Canobon vocant), et “Trasumennum” pro “Tarsumenno” multi auctores, etiamsi est in eo transmutatio, vindicaverunt. similiter alia: nam sive est “adsentior”, Sisenna dixit “adsentio” multique et hunc et analogian secuti, sive illud verum est, haec quoque pars consensu defenditur: XIV. at ille pexus pinguisque doctor aut illic detractionem aut hic adiectionem putabit. Quid quod quaedam, quae singula procul dubio vitiosa sunt, iuncta sine reprehensione dicuntur? XV. Nam et “dua” et “tre” pondo. diversorum generum sunt barbarismi, at “dua pondo” et “tre pondo” usque ad nostram aetatem ab omnibus dictum est, et recte dici Messala confirmat. XVI. Absurdum forsitan videatur dicere barbarismum, quod est unius verbi vitium, fieri per numeros aut genera sicut soloecismum: “scala” tamen et “scopa” contraque “hordea” et “mulsa”, licet litterarum mutationem detractionem adiectionem habeant, non alio vitiosa sunt quam quod pluralia singulariter et singularia pluraliter efferuntur: et “gladia” qui dixerunt genere exciderunt. XVII. Sed hoc quoque notare contentus sum, ne arti culpa quorundam pervicacium perplexae videar et ipse quaestionem addidisse. Plus exigunt subtilitatis quae accidunt in dicendo vitia, quia exempla eorum tradi scripto non possunt, nisi cum in versus inciderunt, ut divisio “Europai” “Asiai”, et ei contrarium vitium, XVIII. quod synairesis et episynaliphen Graeci vocant, nos complexionem dicimus, qualis est apud P. Varronem: “tum te flagranti deiectum fulmine Phaethon.” Nam si esset prorsa oratio, easdem litteras enuntiare veris syllabis licebat. Praeterea quae fiunt spatio, sive cum syllaba correpta producitur, ut “Italiam fato profugus”, seu longa corripitur, ut “unius ob noxam et furias”, extra carmen non deprendas, sed nec in carmine vitia dicenda sunt. XIX. Illa vero non nisi aure exiguntur quae fiunt per sonos: quamquam per adspirationem, sive adicitur vitiose sive detrahitur, apud nos potest quaeri an in scripto sit vitium, si h littera est, non nota. cuius quidem ratio mutata cum temporibus est saepius. XX. Parcissime ea veteres usi etiam in vocalibus, cum “aedos” “ircos”que dicebant. Diu deinde servatum ne consonantibus adspirarent, ut in “Graccis” et “triumpis”. Erupit brevi tempore nimius usus, ut “choronae” “chenturiones” “praechones” adhuc quibusdam inscriptionibus maneant, qua de re Catulli nobile epigramma est. XXI. Inde durat ad nos usque “vehementer” et “comprehendere” et “mihi”: nam “mehe” quoque pro “me” apud antiquos tragoediarum praecipue scriptores in veteribus libris invenimus. XXII. Adhuc difficilior observatio est per tenores (quos quidem ab antiquis dictos tonores comperi, videlicet declinato a Graecis verbo, qui tonons dicunt) vel adcentus, quas Graeci prosoidias vocant, cum acuta et gravis alia pro alia ponuntur, ut in hoc “Camillus”, si acuitur prima, aut gravis pro flexa, ut “Cethegus” XXIII. (et hic prima acuta; nam sic media mutatur), aut flexa pro gravi, ut +apice+ circumducta sequenti, quam ex duabus syllabis in unam cogentes et deinde flectentes dupliciter peccant. XXIV. Sed id saepius in Graecis nominibus accidit, ut “Atreus”, quem nobis iuvenibus doctissimi senes acuta prima dicere solebant, ut necessario secunda gravis esset, item “Nerei” “Terei”que. XXV. Haec de accentibus tradita. Ceterum scio iam quosdam eruditos, nonnullos etiam grammaticos sic docere ac loqui ut propter quaedam vocum discrimina verbum interim acuto sono finiant, ut in illis “quae circum litora, circum piscosos scopulos”, ne, si gravem posuerint secundam, XXVI. “circus” dici videatur, non “circumitus”: itemque cum “quale” interrogantes gravi, comparantes acuto tenore concludunt; quod tamen in adverbiis fere solis ac pronominibus vindicant, in ceteris veterem legem secuntur. XXVII. Mihi videtur condicionem mutare quod his locis verba coniungimus. Nam cum dico “circum litora”, tamquam unum enuntio dissimulata distinctione, itaque tamquam in una voce una est acuta: quod idem accidit in illo “Troiae qui primus ab oris”. XXVIII. Evenit ut metri quoque condicio mutet accentum: “pecudes pictaeque volucres”. Nam “volucres” media acuta legam, quia, etsi natura brevis, tamen positione longa est, ne faciat iambum, quem non recipit versus herous. XXIX. Separata vero haec a praecepto nostro non recedent, aut si consuetudo vicerit vetus lex sermonis abolebitur. cuius difficilior apud Graecos observatio est, quia plura illis loquendi genera, quas dialectus vocant, et quod alias vitiosum, interim alias rectum est. Apud nos vero brevissima ratio: XXX. namque in omni voce acuta intra numerum trium syllabarum continetur, sive eae sunt in verbo solae sive ultimae, et in iis aut proxima extremae aut ab ea tertia. Trium porro de quibus loquor media longa aut acuta aut flexa erit, eodem loco brevis utique gravem habebit sonum ideoque positam ante se, id est ab ultima tertiam, acuet. XXXI. Est autem in omni voce utique acuta, sed numquam plus una nec umquam ultima, ideoque in disyllabis prior. Praeterea numquam in eadem flexa et acuta, +qui in eadem flexa et acuta+; itaque neutra cludet vocem Latinam. Ea vero quae sunt syllabae unius erunt acuta aut flexa, ne sit aliqua vox sine acuta. XXXII. Et illa per sonos accidunt, quae demonstrari scripto non possunt, vitia oris et linguae: iotacismus et labdacismus et ischnotetas et plateasmus feliciores fingendis nominibus Graeci vocant, sicut coelostomian, cum vox quasi in recessu oris auditur. XXXIII. sunt etiam proprii quidam et inenarrabiles soni, quibus nonnumquam nationes deprehendimus. Remotis igitur omnibus de quibus supra diximus vitiis erit illa quae vocatur orthoepeia, id est emendata cum suavitate vocum explanatio: nam sic accipi potest recta. XXXIV. Cetera vitia omnia ex pluribus vocibus sunt, quorum est soloecismus. Quamquam circa hoc quoque disputatum est; nam etiam qui complexu orationis accidere eum confitentur, quia tamen unius emendatione verbi corrigi possit, in verbo esse vitium, XXXV. non in sermone contendunt, cum, sive “amarae corticis” seu “medio cortice” per genus facit soloecismum (quorum neutrum quidem reprehendo, cum sit utriusque Vergilius auctor: sed fingamus utrumlibet non recte dictum), mutatio vocis alterius, in qua vitium erat, rectam loquendi rationem sit redditura, ut “amari corticis” fiat vel “media cortice”. Quod manifestae calumniae est: neutrum enim vitiosum est separatum, sed compositione peccatur, quae iam sermonis est. XXXVI. Illud eruditius quaeritur, an in singulis quoque verbis possit fieri soloecismus, ut si unum quis ad se vocans dicat “venite”, aut si pluris a se dimittens ita loquatur: “abi” aut “discede”. Nec non cum responsum ab interrogante dissentit, ut si dicenti “quem video?” ita occurras: “ego”. In gestu etiam nonnulli putant idem vitium inesse, cum aliud voce, aliud nutu vel manu demonstratur. XXXVII. huic opinioni neque omnino accedo neque plane dissentio; nam id fateor accidere voce una, non tamen aliter quam si sit aliquid, quod vim alterius vocis optineat, ad quod vox illa referatur: ut soloecismus ex complexu fiat eorum quibus res significantur et voluntas ostenditur. XXXVIII. Atque ut omnem effugiam cavillationem, sit aliquando in uno verbo, numquam in solo verbo. Per quot autem et quas accidat species, non satis convenit. Qui plenissime, quadripertitam volunt esse rationem nec aliam quam barbarismi, ut fiat adiectione “nam enim”, “de susum”, “in Alexandriam”, detractione “ambulo viam”, XXXIX. “Aegypto venio”, “ne hoc fecit”, transmutatione, qua ordo turbatur, “quoque ego”, “enim hoc voluit”, “autem non habuit”: ex quo genere an sit “igitur” initio sermonis positum dubitari potest, quia maximos auctores in diversa fuisse opinione video, cum apud alios sit etiam frequens, apud alios numquam reperiatur. XL. Haec tria genera quidam diducunt a soloecismo, et adiectionis vitium pleonasmon, detractionis elleipsin, inversionis anastrophes vocant: quae si in speciem soloecismi cadat, hyperbaton quoque eodem appellari modo posse. XLI. Inmutatio sine controversia est, cum aliud pro alio ponitur. Id per omnis orationis partis deprendimus, frequentissime in verbo, quia plurima huic accidunt, ideoque in eo fiunt soloecismi per genera tempora personas modos (sive cui “status” eos dici seu “qualitates” placet) vel sex vel ut alii volunt octo (nam totidem vitiorum erunt formae in quot species eorum quidque de quibus supra dictum est diviseris): praeterea numeros, XLII. in quibus nos singularem ac pluralem habemus, Graeci et dyikon. Quamquam fuerunt qui nobis quoque adicerent dualem “scripsere” “legere” (quod evitandae asperitatis gratia mollitum est, ut apud veteres pro “male mereris” “male merere”), ideoque quod vocant duale in illo solo genere consistit, cum apud Graecos et verbi tota fere ratione et in nominibus deprendatur (et sic quoque rarissimus sit eius usus), XLIII. apud nostrorum vero neminem haec observatio reperiatur, quin e contrario “devenere locos” et “conticuere omnes” et “consedere duces” aperte nos doceant nil horum ad duos pertinere, “dixere” quoque, quamquam id Antonius Rufus ex diverso ponit exemplum, de pluribus patronis praeco pronuntiet. XLIV. Quid? non Livius circa initia statim primi libri “tenuere” inquit “arcem Sabini” et mox: “in adversum Romani subiere”? Sed quem potius ego quam M. tullium sequar? Qui in Oratore “non reprendo” inquit “scripsere: scripserunt esse verius sentio”. XLV. Similiter in vocabulis et nominibus fit soloecismus genere, numero, proprie autem casibus, quidquid horum alteri succedet. Huic parti subiungantur licet per comparationes et superlationes, itemque in quibus patrium pro possessivo dicitur vel contra. XLVI. Nam vitium quod fit per quantitatem, ut “magnum peculiolum”, erunt qui soloecismum putent, quia pro nomine integro positum sit deminutum: ego dubito an id inproprium potius appellem; significatione enim deerrat: soloecismi porro vitium non est in sensu, sed in complexu. XLVII. In participio per genus et casum ut in vocabulo, per tempora ut in verbo, per numerum ut in utroque peccatur. Pronomen quoque genus numerum casus habet, quae omnia recipiunt huius modi errorem. XLVIII. Fiunt soloecismi et quidem plurimi per partis orationis: sed id tradere satis non est, ne ita demum vitium esse credat puer si pro alia ponatur alia, ut verbum ubi nomen esse debuerit, vel adverbium ubi pronomen, ac similia. XLIX. Nam sunt quaedam cognata, ut dicunt, id est eiusdem generis, in quibus qui alia specie quam oportet utetur, non minus quam ipso genere permutato deliquerit. L. Nam et “an” et “aut” coniunctiones sunt, male tamen interroges “hic aut ille sit”; et “ne” ac “non” adverbia: qui tamen dicat pro illo “ne feceris” “non feceris”, in idem incidat vitium, quia alterum negandi est, alterum vetandi. Hoc amplius “intro” et “intus” loci adverbia, “eo” tamen “intus” et “intro sum” soloecismi sunt. LI. Eadem in diversitate pronominum interiectionum praepositionum accident. Est enim soloecismus in oratione comprensionis unius sequentium ac priorum inter se inconveniens positio. LII. Quaedam tamen et faciem soloecismi habent et dici vitiosa non possunt, ut “tragoedia Thyestes”, ut “ludi Floralia ac Megalesia” – quamquam haec sequentia tempore interciderunt numquam aliter a veteribus dicta. Schemata igitur nominabuntur frequentiora quidem apud poetas, sed oratoribus quoque permissa. LIII. Verum schema fere habebit aliquam rationem, ut docebimus eo quem paulo ante promisimus loco, sed hic quoque quod schema vocatur, si ab aliquo per inprudentiam factum erit, soloecismi vitio non carebit. LIV. In eadem specie sunt, sed schemate carent, ut supra dixi, nomina feminina quibus mares utuntur, et neutralia quibus feminae. Hactenus de soloecismo: neque enim artem grammaticam componere adgressi sumus, sed cum in ordinem incurreret, inhonoratam transire noluimus. LV. Hoc amplius, ut institutum ordinem sequar, verba aut Latina aut peregrina sunt. Peregrina porro ex omnibus prope dixerim gentibus ut homines, ut instituta etiam multa venerunt. LVI. Taceo de tuscis et Sabinis et Praenestinis quoque (nam ut eorum sermone utentem Vettium Lucilius insectatur, quem ad modum Pollio reprendit in Livio Patavinitatem): licet omnia Italica pro Romanis habeam. LVII. Plurima Gallica evaluerunt, ut “raeda” ac “petorritum”, quorum altero tamen Cicero, altero Horatius utitur. Et “mappam” circo quoque usitatum nomen Poeni sibi vindicant, et “gurdos”, quos pro stolidis accipit vulgus, ex Hispania duxisse originem audivi. LVIII. Sed haec divisio mea ad Graecum sermonem praecipue pertinet; nam et maxima ex parte Romanus inde conversus est, et confessis quoque Graecis utimur verbis ubi nostra desunt, sicut illi a nobis nonnumquam mutuantur. Inde illa quaestio exoritur, an eadem ratione per casus duci externa qua nostra conveniat.