(… Testi Latini – felicemassaro.it)

XXXIII. Redit autem illa cogitatio, quosdam fore qui haec quae diximus parva nimium et impedimenta quoque maius aliquid agentibus putent: nec ipse ad extremam usque anxietatem et ineptas cavillationes descendendum atque his ingenia concidi et comminui credo. XXXIV. Sed nihil ex grammatice nocuerit nisi quod supervacuum est. An ideo minor est M. tullius orator quod idem artis huius diligentissimus fuit et in filio, ut epistulis apparet, recte loquendi asper quoque exactor? XXXV. Aut vim C. Caesaris fregerunt editi de analogia libri? Aut ideo minus Messala nitidus quia quosdam totos libellos non verbis modo singulis sed etiam litteris dedit? Non obstant hae disciplinae per illas euntibus, sed circa illas haerentibus.

8. I. superest lectio: in qua puer ut sciat ubi suspendere spiritum debeat, quo loco versum distinguere, ubi cludatur sensus, unde incipiat, quando attollenda vel summittenda sit vox, quid quoque flexu, quid lentius celerius concitatius lenius dicendum, demonstrari nisi in opere ipso non potest. II. Vnum est igitur quod in hac parte praecipiam, ut omnia ista facere possit: intellegat. Sit autem in primis lectio virilis et cum sanctitate quadam gravis, et non quidem prorsae similis, quia et carmen est et se poetae canere testantur, non tamen in canticum dissoluta nec plasmate, ut nunc a plerisque fit, effeminata: de quo genere optime C. Caesarem praetextatum adhuc accepimus dixisse: “si cantas, male cantas: Si legis, cantas”. III. Nec prosopopoeias, ut quibusdam placet, ad comicum morem pronuntiari velim, esse tamen flexum quendam quo distinguantur ab iis in quibus poeta persona sua utetur. IV. Cetera admonitione magna egent, in primis ut tenerae mentes tracturaeque altius quidquid rudibus et omnium ignaris insederit non modo quae diserta sed vel magis quae honesta sunt discant. V. Ideoque optime institutum est ut ab Homero atque Vergilio lectio inciperet, quamquam ad intellegendas eorum virtutes firmiore iudicio opus est: sed huic rei superest tempus, neque enim semel legentur. Interim et sublimitate heroi carminis animus adsurgat et ex magnitudine rerum spiritum ducat et optimis inbuatur. VI. Vtiles tragoediae: alunt et lyrici, si tamen in iis non auctores modo sed etiam partes operis elegeris: nam et Graeci licenter multa et Horatium nolim in quibusdam interpretari. Elegia vero, utique qua amat, et hendecasyllabi, qui sunt commata sotadeorum (nam de sotadeis ne praecipiendum quidem est), amoveantur si fieri potest, si minus, certe ad firmius aetatis robur reserventur. VII. Comoediae, quae plurimum conferre ad eloquentiam potest, cum per omnis et personas et adfectus eat, quem usum in pueris putem paulo post suo loco dicam: nam cum mores in tuto fuerint, inter praecipua legenda erit. VIII. De Menandro loquor, nec tamen excluserim alios: nam Latini quoque auctores adferent utilitatis aliquid; sed pueris quae maxime ingenium alant atque animum augeant praelegenda: ceteris, quae ad eruditionem modo pertinent, longa aetas spatium dabit. Multum autem veteres etiam Latini conferunt, quamquam plerique plus ingenio quam arte valuerunt, in primis copiam verborum: quorum in tragoediis gravitas, in comoediis elegantia et quidam velut atticismos inveniri potest. IX. Oeconomia quoque in iis diligentior quam in plerisque novorum erit, qui omnium operum solam virtutem sententias putaverunt. Sanctitas certe et, ut sic dicam, virilitas ab iis petenda est, quando nos in omnia deliciarum vitia dicendi quoque ratione defluximus. X. Denique credamus summis oratoribus, qui veterum poemata vel ad fidem causarum vel ad ornamentum eloquentiae adsumunt. XI. Nam praecipue quidem apud Ciceronem, frequenter tamen apud Asinium etiam et ceteros qui sunt proximi, videmus Enni Acci Pacuvi Lucili Terenti Caecili et aliorum inseri versus, summa non eruditionis modo gratia sed etiam iucunditatis, cum poeticis voluptatibus aures a forensi asperitate respirant. XII. Quibus accedit non mediocris utilitas, cum sententiis eorum velut quibusdam testimoniis quae proposuere confirment. Verum priora illa ad pueros magis, haec sequentia ad robustiores pertinebunt, cum grammatices amor et usus lectionis non scholarum temporibus sed vitae spatio terminentur.

XIII. In praelegendo grammaticus et illa quidem minora praestare debebit, ut partes orationis reddi sibi soluto versu desideret et pedum proprietates, quae adeo debent esse notae in carminibus ut etiam in oratoria compositione desiderentur. XIV. Deprendat quae barbara, quae inpropria, quae contra legem loquendi sint posita, non ut ex his utique improbentur poetae (quibus, quia plerumque servire metro coguntur, adeo ignoscitur ut vitia ipsa aliis in carmine appellationibus nominentur: metaplasmus enim et schematismus et schemata, ut dixi, vocamus et laudem virtutis necessitati damus), sed ut commoneat artificialium et memoriam agitet. XV. Id quoque inter prima rudimenta non inutile demonstrare, quot quaeque verba modis intellegenda sint. Circa glossemata etiam, id est voces minus usitatas, non ultima eius professionis diligentia est. XVI. Enimvero iam maiore cura doceat tropos omnes, quibus praecipue non poema modo sed etiam oratio ornatur, schemata utraque, id est figuras, quaeque lexeos quaeque dianoeas vocantur: quorum ego sicut troporum tractatum in eum locum differo quo mihi de ornatu orationis dicendum erit. XVII. Praecipue vero illa infigat animis, quae in oeconomia virtus, quae in decore rerum, quid personae cuique convenerit, quid in sensibus laudandum, quid in verbis, ubi copia probabilis, ubi modus.

XVIII. His accedet enarratio historiarum, diligens quidem illa, non tamen usque ad supervacuum laborem occupata: nam receptas aut certe claris auctoribus memoratas exposuisse satis est. Persequi quidem quid quis umquam vel contemptissimorum hominum dixerit aut nimiae miseriae aut inanis iactantiae est, et detinet atque obruit ingenia melius aliis vacatura. XIX. Nam qui omnis etiam indignas lectione scidas excutit, anilibus quoque fabulis accommodare operam potest: atqui pleni sunt eius modi impedimentis grammaticorum commentarii, vix ipsis qui composuerunt satis noti. XX. Nam Didymo, quo nemo plura scripsit, accidisse compertum est ut, cum historiae cuidam tamquam vanae repugnaret, ipsius proferretur liber qui eam continebat. XXI. Quod evenit praecipue in fabulosis usque ad deridicula quaedam, quaedam etiam pudenda, unde improbissimo cuique pleraque fingendi licentia est, adeo ut de libris totis et auctoribus, ut succurrit, mentiantur tuto, quia inveniri qui numquam fuere non possunt: nam in notioribus frequentissime deprenduntur a curiosis. Ex quo mihi inter virtutes grammatici habebitur aliqua nescire.

9. I. Et finitae quidem sunt partes duae quas haec professio pollicetur, id est ratio loquendi et enarratio auctorum, quarum illam methodicen, hanc historicen vocant. Adiciamus tamen eorum curae quaedam dicendi primordia quibus aetatis nondum rhetorem capientis instituant. II. Igitur Aesopi fabellas, quae fabulis nutricularum proxime succedunt, narrare sermone puro et nihil se supra modum extollente, deinde eandem gracilitatem stilo exigere condiscant: versus primo solvere, mox mutatis verbis interpretari, tum paraphrasi audacius vertere, qua et breviare quaedam et exornare salvo modo poetae sensu permittitur. III. Quod opus, etiam consummatis professoribus difficile, qui commode tractaverit cuicumque discendo sufficiet. Sententiae quoque et chriae et aetiologiae subiectis dictorum rationibus apud grammaticos scribantur, quia initium ex lectione ducunt: quorum omnium similis est ratio, forma diversa, quia sententia universalis est vox, aetiologia personis continetur. IV. Chriarum plura genera traduntur: unum simile sententiae, quod est positum in voce simplici: “dixit ille” aut “dicere solebat”; alterum quod est in respondendo: “interrogatus ille”, vel “cum hoc ei dictum esset, respondit”; tertium huic non dissimile: “cum quis dixisset aliquid” vel “fecisset”. V. Etiam in ipsorum factis esse chrian putant, ut: “Crates, cum indoctum puerum vidisset, paedagogum eius percussit”, et aliud paene par ei, quod tamen eodem nomine appellare non audent, sed dicunt chreiodes, ut: “Milo, quem vitulum adsueverat ferre, taurum ferebat”. In his omnibus et declinatio per eosdem ducitur casus et tam factorum quam dictorum ratio est. VI. Narratiunculas a poetis celebratas notitiae causa, non eloquentiae tractandas puto. Cetera maioris operis ac spiritus Latini rhetores relinquendo necessaria grammaticis fecerunt: Graeci magis operum suorum et onera et modum norunt.

10. I. Haec de grammatice, quam brevissime potui, non ut omnia dicerem sectatus, quod infinitum erat, sed ut maxime necessaria. Nunc de ceteris artibus quibus instituendos priusquam rhetori tradantur pueros existimo strictim subiungam, ut efficiatur orbis ille doctrinae, quem Graeci encyclion paedian vocant. II. Nam isdem fere annis aliarum quoque disciplinarum studia ingredienda sunt: quae quia et ipsae artes sunt et esse perfectae sine orandi scientia possunt nec rursus ad efficiendum oratorem satis valent solae, an sint huic operi necessariae quaeritur. III. Nam quid, inquiunt, ad agendam causam dicendamve sententiam pertinet scire quem ad modum in data linea constitui triangula aequis lateribus possint? Aut quo melius vel defendet reum vel reget consilia qui citharae sonos nominibus et spatiis distinxerit? IV. Enumerent etiam fortasse multos quamlibet utiles foro qui neque geometren audierint nec musicos nisi hac communi voluptate aurium intellegant. Quibus ego primum hoc respondeo, quod M. Cicero scripto ad Brutum libro frequentius testatur: non eum a nobis institui oratorem qui sit aut fuerit, sed imaginem quandam concepisse nos animo perfecti illius et nulla parte cessantis. V. Nam et sapientem formantes eum qui sit futurus consummatus undique et, ut dicunt, mortalis quidam deus non modo cognitione caelestium vel mortalium putant instruendum, sed per quaedam parva sane, si ipsa demum aestimes, ducunt, sicut exquisitas interim ambiguitates: non quia keratinai aut krokodilinai possint facere sapientem, sed quia illum ne in minimis quidem oporteat falli. VI. Similiter oratorem, qui debet esse sapiens, non geometres faciet aut musicus quaeque his alia subiungam, sed hae quoque artes ut sit consummatus iuvabunt: nisi forte antidotus quidem atque alia quae oculis aut vulneribus medentur ex multis atque interim contrariis quoque inter se effectibus componi videmus, quorum ex diversis fit una illa mixtura quae nulli earum similis est ex quibus constat, sed proprias vires ex omnibus sumit, VII. et muta animalia mellis illum inimitabilem humanae rationi saporem vario florum ac sucorum genere perficiunt: nos mirabimur si oratio, qua nihil praestantius homini dedit providentia, pluribus artibus egeat, quae, etiam cum se non ostendunt in dicendo nec proferunt, vim tamen occultam suggerunt et tacitae quoque sentiuntur. VIII. “Fuit aliquis sine iis disertus”. Sed ego oratorem volo. “Non multum adiciunt”. Sed aeque non erit totum cui vel parva deerunt; et optimum quidem hoc esse conveniet: cuius etiamsi in arduo spes est, nos tamen praecipiamus omnia, ut saltem plura fiant. Sed cur deficiat animus? Natura enim perfectum oratorem esse non prohibet, turpiterque desperatur quidquid fieri potest. IX. Atque ego vel iudicio veterum poteram esse contentus. Nam quis ignorat musicen, ut de hac primum loquar, tantum iam illis antiquis temporibus non studii modo verum etiam venerationis habuisse ut idem musici et vates et sapientes iudicarentur, mittam alios, Orpheus et Linus: quorum utrumque dis genitum, alterum vero, quia rudes quoque atque agrestes animos admiratione mulceret, non feras modo sed saxa etiam silvasque duxisse posteritatis memoriae traditum est. X. Itaque et Timagenes auctor est omnium in litteris studiorum antiquissimam musicen extitisse, et testimonio sunt clarissimi poetae, apud quos inter regalia convivia laudes heroum ac deorum ad citharam canebantur. Iopas vero ille Vergili nonne canit “errantem lunam solisque labores” et cetera? Quibus certe palam confirmat auctor eminentissimus musicen cum divinarum etiam rerum cognitione esse coniunctam.

Pagine: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14