TL_Livius – Ab Urbe Condita L. XXXV-XXXVI

XXXV

1. Principio anni quo haec gesta sunt, Sex. Digitius praetor in Hispania citeriore cum ciuitatibus iis quae post profectionem M. Catonis permultae rebellauerant crebra magis quam digna dictu proelia fecit et adeo pleraque aduersa ut uix dimidium militum quam quod acceperat successori tradiderit. nec dubium est quin omnis Hispania sublatura animos fuerit, ni alter praetor P. Cornelius Cn. f. Scipio trans Hiberum multa secunda proelia fecisset, quo terrore non minus quinquaginta oppida ad eum defecerunt. praetor haec gesserat Scipio: idem pro praetore Lusitanos peruastata ulteriore prouincia cum ingenti praeda domum redeuntes in ipso itinere adgressus ab hora tertia diei ad octauam incerto euentu pugnauit, numero militum impar, superior aliis; nam et acie frequenti armatis aduersus longum et impeditum turba pecorum agmen et recenti milite aduersus fessos longo itinere concurrerat. tertia namque uigilia exierant hostes; huic nocturno itineri tres diurnae horae accesserant, nec ulla quiete data laborem uiae proelium exceperat. itaque principio pugnae uigoris aliquid in corporibus animisque fuit, et turbauerant primo Romanos; deinde aequata paulisper pugna est. in hoc discrimine ludos Ioui, si fudisset cecidissetque hostes, praetor uouit. tandem gradum acrius intulere Romani cessitque Lusitanus, deinde prorsus terga dedit; et cum institissent fugientibus uictores, ad duodecim milia hostium sunt caesa, capti quingenti quadraginta, omnes ferme equites, et signa militaria capta centum triginta quattuor; de exercitu Romano septuaginta et tres amissi. pugnatum haud procul Ilipa urbe est: eo uictorem opulentum praeda exercitum P. Cornelius reduxit. ea omnis ante urbem exposita est potestasque dominis suas res cognoscendi facta est; cetera uendenda quaestori data; quod inde refectum est, militi diuisum.

2. Nondum ab Roma profectus erat C. Flaminius praetor cum haec in Hispania gerebantur. itaque aduersae quam secundae res per ipsum amicosque eius magis sermonibus celebrabantur; et temptauerat, quoniam bellum ingens in prouincia exarsisset et exiguas reliquias exercitus ab Sex. Digitio atque eas ipsas plenas pauoris ac fugae accepturus esset, ut sibi unam ex urbanis legionibus decernerent, ad quam cum militem ab se ipso scriptum ex senatus consulto adiecisset, eligeret ex omni numero sex milia et ducentos pedites, equites trecentos: ea se legione—nam in Sex. Digiti exercitu haud multum spei esse—rem gesturum. seniores negare ad rumores a priuatis temere in gratiam magistratuum confictos senatus consulta facienda esse: nisi quod aut praetores ex prouinciis scriberent aut legati renuntiarent, nihil ratum haberi debere; si tumultus in Hispania esset, placere tumultuarios milites extra Italiam scribi a praetore. mens ea senatus fuit ut in Hispania tumultuarii milites legerentur. Ualerius Antias et in Siciliam nauigasse dilectus causa C. Flaminium scribit et, ex Sicilia Hispaniam petentem, tempestate in Africam delatum uagos milites de exercitu P. Africani sacramento rogasse; his duarum prouinciarum dilectibus tertium in Hispania adiecisse.

3. Nec in Italia segnius Ligurum bellum crescebat. Pisas iam quadraginta milibus hominum, adfluente cotidie multitudine ad famam belli spemque praedae, circumsedebant. Minucius consul Arretium die quam edixerat ad conueniendum militibus uenit. inde quadrato agmine ad Pisas duxit, et cum hostes non plus mille passuum ab oppido trans fluuium mouissent castra, consul urbem haud dubie seruatam aduentu suo est ingressus. postero die et ipse trans fluuium quingentos ferme passus ab hoste posuit castra. inde leuibus proeliis a populationibus agrum sociorum tutabatur: in aciem exire non audebat nouo milite et ex multis generibus hominum conlecto necdum noto satis inter se ut fidere alii aliis possent. Ligures multitudine freti et in aciem exibant, parati de summa rerum decernere, et abundantes militum numero passim multas manus per extrema finium ad praedandum mittebant, et cum coacta uis magna pecorum praedaeque esset, paratum erat praesidium per quod in castella eorum uicosque ageretur.

4. Cum bellum Ligustinum ad Pisas constitisset, consul alter, L. Cornelius Merula, per extremos Ligurum fines exercitum in agrum Boiorum induxit, ubi longe alia belli ratio quam cum Liguribus erat. consul in aciem exibat, hostes pugnam detractabant; praedatumque ubi nemo obuiam exiret discurrebant Romani, Boi diripi sua impune quam tuendo ea conserere certamen malebant. postquam omnia ferro ignique satis euastata erant, consul agro hostium excessit et ad Mutinam agmine incauto, ut inter pacatos, ducebat. Boi ut egressum finibus suis hostem sensere, sequebantur silenti agmine, locum insidiis quaerentes. nocte praetergressi castra Romana saltum qua transeundum erat Romanis insederunt. id cum parum occulte fecissent, consul, qui multa nocte solitus erat mouere castra, ne nox terrorem in tumultuario proelio augeret lucem expectauit et, cum luce moueret, tamen turmam equitum exploratum misit. postquam relatum est quantae copiae et in quo loco essent, totius agminis sarcinas in medium coici iussit et triarios uallum circumicere, cetero exercitu instructo ad hostem accessit. idem et Galli fecerunt, postquam apertas esse insidias et recto ac iusto proelio, ubi uera uinceret uirtus, dimicandum uiderunt.

5. Hora secunda ferme concursum est. sinistra sociorum equitum. ala et extraordinarii prima in acie pugnabant; praeerant duo consulares legati, M. Marcellus et Ti. Sempronius prioris anni consul. nouus consul nunc ad prima signa erat, nunc legiones continebat in subsidiis, ne certaminis studio prius procurrerent quam datum signum esset. equites earum extra aciem in locum patentem Q. et P. Minucios tribunos militum educere iussit, unde cum signum dedisset impetum ex aperto facerent. haec agenti nuntius uenit a Ti. Sempronio Longo non sustinere extraordinarios impetum Gallorum: et caesos permultos esse et qui supersint partim labore, partim metu remisisse ardorem pugnae; legionem alteram ex duabus, si uideretur, submitteret, priusquam ignominia acciperetur. secunda missa est legio et extraordinarii recepti. tum redintegrata est pugna, cum et recens miles et frequens ordinibus legio successisset; et sinistra ala ex proelio subducta est, dextra in primam aciem subiit. sol ingenti ardore torrebat minime patientia aestus corpora Gallorum; densis tamen ordinibus nunc alii in alios, nunc in scuta incumbentes sustinebant impetus Romanorum. quod ubi animaduertit consul, ad perturbandos ordines eorum C. Liuium Salinatorem, qui praeerat alariis equitibus, quam concitatissimos equos immittere iubet et legionarios equites in subsidiis esse. haec procella equestris primo confudit et turbauit, deinde dissipauit aciem Gallorum, non tamen ut terga darent. obstabant duces, hastilibus caedentes terga trepidantium et redire in ordines cogentes; sed interequitantes alarii non patiebantur. consul obtestabatur milites ut paululum adniterentur: uictoriam in manibus esse; dum turbatos et trepidantes uiderent, instarent; si restitui ordines sissent, integro rursus eos proelio et dubio dimicaturos. inferre uexillarios iussit signa. omnes conisi tandem auerterunt hostem. postquam terga dabant et in fugam passim effundebantur, tum ad persequendos eos legionarii equites immissi. quattuordecim milia Boiorum eo die sunt caesa; uiui capti mille nonaginta duo, equites septingenti uiginti unus, tres duces eorum, signa militaria ducenta duodecim, carpenta sexaginta tria. nec Romanis incruenta uictoria fuit: supra quinque milia militum, ipsorum aut sociorum, amissa, centuriones tres et uiginti, praefecti socium quattuor et M. Genucius et Q. et M. Marcii tribuni militum secundae legionis.