Livius – Ab Urbe Condita L. XXXV-XXXVI

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

25. Eodem tempore, quo Romani Heracleam, Philippus Lamiam ex composito oppugnabat, circa Thermopylas cum consule redeunte ex Boeotia, ut uictoriam ipsi populoque Romano gratularetur excusaretque, quod morbo impeditus bello non interfuisset, congressus. inde diuersi ad duas simul oppugnandas urbes profecti. intersunt septem ferme milia passuum; et quia Lamia cum posita est in tumulo, tum regionem maxime Oetae spectat, oppido quam breue interuallum uidetur, et omnia in conspectu sunt. cum enixe, uelut proposito certamine, Romani diem ac noctem aut in operibus aut in proeliis essent, hoc maior difficultas Macedonibus erat, quod Romani aggere et uineis et omnibus supra terram operibus, subter Macedones cuniculis oppugnabant, et in asperis locis silex paene inpenetrabilis ferro occurrebat. et cum parum procederet inceptum, per colloquia principum oppidanos temptabat rex, ut urbem dederent, haud dubius, quin, si prius Heraclea capta foret, Romanis se potius quam sibi dedituri essent, suamque gratiam consul in obsidione liberanda facturus esset. nec eum opinio est frustrata; confestim enim ab Heraclea capta nuntius uenit, ut oppugnatione absisteret: aequius esse Romanos milites, qui acie dimicassent cum Aetolis, praemia uictoriae habere. ita recessum ab Lamia est, et propinquae clade urbis ipsi, ne quid simile paterentur, effugerunt.

26. Paucis priusquam Heraclea caperetur diebus Aetoli concilio Hypatam coacto legatos ad Antiochum miserunt, inter quos et Thoas idem, qui et antea, missus est. mandata erant, ut ab rege peterent, primum ut ipse coactis rursus terrestribus naualibusque copiis in Graeciam traiceret, deinde, si qua ipsum teneret res, ut pecuniam et auxilia mitteret; id cum ad dignitatem eius fidemque pertinere, non prodi socios, tum etiam ad incolumitatem regni, ne sineret Romanos uacuos omni cura, cum Aetolorum gentem sustulissent, omnibus copiis in Asiam traicere. uera erant, quae dicebantur; eo magis regem mouerunt. itaque in praesentia pecuniam, quae ad usus belli necessaria erat, legatis dedit; auxilia terrestria naualiaque adfirmauit missurum. Thoantem unum ex legatis retinuit, et ipsum haud inuitum morantem, ut exactor praesens promissorum adesset.

27. Ceterum Heraclea capta fregit tandem animos Aetolorum, et paucos post dies, quam ad bellum renouandum acciendumque regem in Asiam miserant legatos, abiectis belli consiliis pacis petendae oratores ad consulem miserunt. quos dicere exorsos consul interfatus, cum alia sibi praeuertenda esse dixisset, redire Hypatam eos datis dierum decem indutiis et L. Ualerio Flacco cum iis misso iussit eique, quae secum acturi fuissent, exponere, et si qua uellent alia. Hypatam ut est uentum, principes Aetolorum apud Flaccum concilium habuerunt consultantes, quonam agendum modo apud consulem foret. parantibus iis antiqua iura foederum ordiri meritaque in populum Romanum absistere iis Flaccus iussit, quae ipsi uiolassent ac rupissent; confessionem iis culpae magis profuturam et totam in preces orationem uersam; nec enim in causa ipsorum, sed in populi Romani clementia spem salutis positam esse; et se suppliciter agentibus iis adfuturum et apud consulem et Romae in senatu; eo quoque enim mittendos fore legatos. haec una uia omnibus ad salutem uisa est, ut in fidem se permitterent Romanorum; ita enim et illis uiolandi supplices uerecundiam se imposituros, et ipsos nihilo minus suae potestatis fore, si quid melius fortuna ostendisset.

28. Postquam ad consulem uentum est, Phaeneas legationis princeps longam orationem et uarie ad mitigandam iram uictoris compositam ita ad extremum finiuit, ut diceret Aetolos se suaque omnia fidei populi Romani permittere. id consul ubi audiuit, ‘etiam atque etiam uidete’ inquit, ‘Aetoli, ut ita permittatis.’ tum decretum Phaeneas, in quo id diserte scriptum erat, ostendit. ‘quando ergo’ inquit ‘ita permittitis, postulo, ut mihi Dicaearchum ciuem uestrum et Menestam Epirotam’—Naupactum is cum praesidio ingressus ad defectionem compulerat— ‘et Amynandrum cum principibus Athamanum, quorum consilio ab nobis defecistis, sine mora dedatis.’ prope dicentem interfatus Romanum ‘non in seruitutem’ inquit, ‘sed in fidem tuam nos tradidimus, et certum habeo te imprudentia labi, qui nobis imperes, quae moris Graecorum non sint.’ ad ea consul ‘nec hercule’ inquit ‘magnopere nunc curo, quid Aetoli satis ex more Graecorum factum esse censeant, dum ego more Romano imperium inhibeam in deditos modo decreto suo, ante armis uictos; itaque, ni propere fit, quod impero, uinciri uos iam iubebo.’ adferri catenas et circumsistere lictores iussit. tum fracta Phaeneae ferocia Aetolisque aliis est, et tandem cuius condicionis essent senserunt, et Phaeneas se quidem et qui adsint Aetolorum scire facienda esse, quae imperentur, dixit, sed ad decernenda ea concilio Aetolorum opus esse; ad id petere ut decem dierum indutias daret. petente Flacco pro Aetolis indutiae datae, et Hypatam reditum est. ubi cum in consilio delectorum, quos apocletos uocant, Phaeneas, et quae imperarentur et quae ipsis prope accidissent, exposuisset, ingemuerunt quidem principes condicioni suae, parendum tamen uictori censebant et ex omnibus oppidis conuocandos Aetolos ad concilium.

29. Postquam uero coacta omnis multitudo eadem illa audiuit, adeo saeuitia imperii atque indignitate animi exasperati sunt, ut, si in pace fuissent, illo impetu irae concitari potuerint ad bellum. ad iram accedebat et difficultas eorum, quae imperarentur—quonam modo enim utique regem Amynandrum se tradere posse?—et spes forte oblata, quod Nicander eo ipso tempore ab rege Antiocho ueniens impleuit expectatione uana multitudinem, terra marique ingens parari bellum. duodecumo is die, quam conscenderat nauem, in Aetoliam perfecta legatione rediens Phalara in sinu Maliaco tenuit. inde Lamiam pecuniam cum deuexisset, ipse cum expeditis prima uespera inter Macedonum Romanaque castra medio agro, dum Hypatam notis callibus petit, in stationem incidit Macedonum deductusque ad regem est nondum conuiuio dimisso. quod ubi nuntiatum est, uelut hospitis, non hostis aduentu motus Philippus accumbere eum epularique iussit, atque inde dimissis aliis, solum retentum, ipsum quidem de se timere quicquam uetuit, Aetolorum praua consilia atque in ipsorum caput semper recidentia accusauit, qui primum Romanos, deinde Antiochum in Graeciam adduxissent. sed praeteritorum, quae magis reprehendi quam corrigi possint, oblitum se non facturum, ut insultet aduersis rebus eorum; Aetolos quoque finire tandem aduersus se odia debere, et Nicandrum priuatim eius diei, quo seruatus a se foret, meminisse. ita datis, qui in tutum eum prosequerentur, Hypatam Nicander consultantibus de pace Romana superuenit.

30. M’. Acilius uendita aut concessa militi circa Heracleam praeda, postquam nec Hypatae pacata consilia esse, et Naupactum concurrisse Aetolos, ut inde totum impetum belli sustinerent, audiuit, praemisso Ap. Claudio cum quattuor milibus militum ad occupanda iuga, qua difficiles transitus montium erant, ipse Oetam escendit Herculique sacrificium fecit in eo loco, quem Pyram, quod ibi mortale corpus eius dei sit crematum, appellant. inde toto exercitu profectus reliquum iter satis expedito agmine fecit; ut ad Coracem uentum est—mons est altissimus inter Callipolim et Naupactum—, ibi et iumenta multa ex agmine praecipitata cum ipsis oneribus sunt et homines uexati; et facile apparebat, quam cum inerti hoste res esset, qui tam impeditum saltum nullo praesidio, ut clauderet transitum, insedisset. tum quoque uexato exercitu ad Naupactum descendit, et uno castello aduersus arcem posito ceteras partes urbis diuisis copiis pro situ moenium circumsedit. nec minus operis laborisque ea oppugnatio quam Heracleae habuit.

31. Eodem tempore et Messene in Peloponneso ab Achaeis, quod concilii eorum recusaret esse, oppugnari coepta est. duae ciuitates, Messene et Elis, extra concilium Achaicum erant; cum Aetolis sentiebant. Elei tamen post fugatum ex Graecia Antiochum legatis Achaeorum lenius responderant: dimisso praesidio regio cogitaturos se, quid sibi faciendum esset: Messenii sine responso dimissis legatis mouerant bellum, trepidique rerum suarum, cum iam ager effuso exercitu passim ureretur castraque prope urbem poni uiderent, legatos Chalcidem ad T. Quinctium, auctorem libertatis, miserunt, qui nuntiarent Messenios Romanis, non Achaeis et aperire portas et dedere urbem paratos esse. auditis legatis extemplo profectus Quinctius a Megalopoli ad Diophanen praetorem Achaeorum misit, qui extemplo reducere eum a Messene exercitum et uenire ad se iuberet. dicto paruit Diophanes et soluta obsidione expeditus ipse praegressus agmen circa Andaniam, paruum oppidum inter Megalopolim Messenenque positum, Quinctio occurrit; et cum causas oppugnationis exponeret, castigatum leniter, quod tantam rem sine auctoritate sua conatus esset, dimittere exercitum iussit nec pacem omnium bono partam turbare. Messeniis imperauit, ut exules reducerent et Achaeorum concilii essent; si qua haberent, de quibus aut recusare aut in posterum caueri sibi uellent, Corinthum ad se uenirent; Diophanen concilium Achaeorum extemplo sibi praebere iussit. ibi de Zacyntho intercepta per fraudem insula questus postulauit, ut restitueretur Romanis. Philippi Macedonum regis Zacynthus fuerat; eam mercedem Amynandro dederat, ut per Athamaniam ducere exercitum in superiorem partem Aetoliae liceret, qua expeditione fractis animis Aetolos compulit ad petendam pacem. Amynander Philippum Megalopolitanum insulae praefecit; postea per bellum, quo se Antiocho aduersus Romanos coniunxit, Philippo ad munera belli reuocato Hieroclen Agrigentinum successorem misit.

32. Is post fugam ab Thermopylis Antiochi Amynandrumque a Philippo Athamania pulsum missis ultro ad Diophanen praetorem Achaeorum nuntiis pecunia pactus insulam Achaeis tradidit. id praemium belli suum esse aequum censebant Romani: non enim M’. Acilium consulem legionesque Romanas Diophani et Achaeis ad Thermopylas pugnasse. Diophanes aduersus haec purgare interdum sese gentemque, interdum de iure facti disserere. quidam Achaeorum et initio eam se rem aspernatos testabantur et tunc pertinaciam increpitabant praetoris; auctoribusque iis decretum est, ut T. Quinctio ea res permitteretur. erat Quinctius sicut aduersantibus asper, ita, si cederes, idem placabilis. omissa contentione uocis uultusque ‘si utilem’ inquit, ‘possessionem eius insulae censerem Achaeis esse, auctor essem senatui populoque Romano, ut eam uos habere sinerent; ceterum sicut testudinem, ubi collecta in suum tegumen est, tutam ad omnis ictus uideo esse, ubi exserit partis aliquas, quodcumque nudauit, obnoxium atque infirmum habere, haud dissimiliter uos, Achaei, clausos undique mari, quae intra Peloponnesi sunt terminos, ea et iungere uobis et iuncta tueri facile, simul auiditate plura amplectendi hinc excedatis, nuda uobis omnia, quae extra sint, et exposita ad omnes ictus esse.’ adsentienti omni concilio nec Diophane ultra tendere auso Zacynthus Romanis traditur.

33. Per idem tempus Philippus rex proficiscentem consulem ad Naupactum percunctatus, si se interim, quae defecissent ab societate Romana, urbes recipere uellet, permittente eo ad Demetriadem copias admouit haud ignarus, quanta ibi tum turbatio esset. destituti enim ab omni spe, cum desertos se ab Antiocho, spem nullam in Aetolis esse cernerent, dies noctesque aut Philippi hostis aduentum aut infestiorem etiam, quo iustius irati erant, Romanorum expectabant. turba erat ibi incondita regiorum, qui primo pauci in praesidio relicti, postea plures, plerique inermes, ex proelio aduerso fuga delati, nec uirium nec animi satis ad obsidionem tolerandam habebant; itaque praemissis a Philippo, qui spem impetrabilis ueniae ostendebant, responderunt patere portas regi. ad primum eius ingressum principum quidam urbe excesserunt, Eurylochus mortem sibi consciuit. Antiochi milites —sic enim pacti erant—per Macedoniam Thraeciamque prosequentibus Macedonibus, ne quis eos uiolaret, Lysimachiam deducti sunt. erant et paucae naues Demetriade, quibus praeerat Isidorus; eae quoque cum praefecto suo dimissae sunt. inde Dolopiam et Aperantiam et Perrhaebiae quasdam ciuitates recipit.

34. Dum haec a Philippo geruntur, T. Quinctius recepta Zacyntho ab Achaico concilio Naupactum traiecit, quae iam per duos menses—et iam prope excidium erat—oppugnabatur, et si capta ui foret, omne nomen ibi Aetolorum ad internecionem uidebatur uenturum. ceterum quamquam merito iratus erat Aetolis, quod solos obtrectasse gloriae suae, cum liberaret Graeciam, meminerat, et nihil auctoritate sua motos esse, cum, quae tum maxime accidebant, casura praemonens a furioso incepto eos deterreret, tamen sui maxime operis esse credens nullam gentem liberatae ab se Graeciae funditus euerti, obambulare muris, ut facile nosceretur ab Aetolis, coepit. confestim a primis stationibus cognitus est, uulgatumque per omnes ordines, Quinctium esse. itaque concursu facto undique in muros manus pro se quisque tendentes consonante clamore nominatim Quinctium orare, ut opem ferret ac seruaret. et tum quidem, quamquam moueretur his uocibus, manu tamen abnuit quicquam opis in se esse; ceterum postquam ad consulem uenit, ‘utrum fefellit’ inquit ‘te, M’. Acili, quid agatur, an, cum satis peruideas, nihil id magnopere ad summam rem pertinere censes?’ erexerat expectatione consulem; et ‘quin expromis’ inquit, ‘quid rei sit?’ tum Quinctius ‘ecquid uides te deuicto Antiocho in duabus urbibus oppugnandis tempus terere, cum iam prope annus circumactus sit imperii tui, Philippum autem, qui non aciem, non signa hostium uidit, non solum urbes sed tot iam gentes, Athamaniam Perrhaebiam Aperantiam Dolopiam, sibi adiunxisse, et uictoriae tuae praemium te militesque tuos nondum duas urbes, Philippum tot gentes Graeciae habere? atqui non tantum interest nostra Aetolorum opes ac uires minui, quantum non supra modum Philippum crescere.’

35. Adsentiebatur his consul; sed pudor, si irrito incepto abscederet obsidione, occurrebat. tota inde Quinctio res permissa est. is rursus ad eam partem muri, qua paulo ante uociferati Aetoli fuerant, rediit. ibi cum impensius orarent, ut misereretur gentis Aetolorum, exire aliquos ad se iussit. Phaeneas ipse principesque alii extemplo egressi sunt. quibus prouolutis ad pedes ‘fortuna’ inquit ‘uestra facit, ut et irae meae et orationi temperem. euenerunt quae praedixi euentura, et ne hoc quidem reliqui uobis est, ut indignis accidisse ea uideantur; ego tamen sorte quadam nutriendae Graeciae datus ne ingratis quidem benefacere absistam. mittite oratores ad consulem, qui indutias tanti temporis petant, ut mittere legatos Romam possitis, per quos senatui de uobis permittatis; ego apud consulem deprecator defensorque uobis adero.’ ita, ut censuerat Quinctius, fecerunt, nec aspernatus est consul legationem; indutiisque in diem certam datis, qua legatio renuntiari ab Roma posset, soluta obsidio est et exercitus in Phocidem missus.

Consul cum T. Quinctio ad Achaicum concilium Aegium traiecit. ibi de Eleis et de exulibus Lacedaemoniorum restituendis actum est; neutra perfecta res, quia suae gratiae reseruari <exulum causam> Achaei, Elei per se ipsi quam per Romanos maluerunt Achaico contribui concilio. Epirotarum legati ad consulem uenerunt, quos non sincera fide in amicitia fuisse satis constabat; militem tamen nullum Antiocho dederant; pecunia iuuisse eum insimulabantur; legatos ad regem ne ipsi quidem misisse infitiabantur. iis petentibus, ut in amicitia pristina esse liceret, respondit consul se, utrum hostium an pacatorum eos numero haberet, nondum scire; senatum eius rei iudicem fore; integram se causam eorum Romam reicere; indutias ad id dierum nonaginta dare. Epirotae Romam missi senatum adierunt. iis magis, quae non fecissent hostilia, referentibus quam purgantibus ea, de quibus arguebantur, responsum datum est, quo ueniam impetrasse, non causam probasse uideri possent. et Philippi regis legati sub idem tempus in senatum introducti, gratulantes de uictoria. iis petentibus, ut sibi sacrificare in Capitolio donumque ex auro liceret ponere in aede Iouis optimi maximi, permissum ab senatu. centum pondo coronam auream posuerunt. non responsum solum benigne regis legatis est, sed filius quoque Philippi Demetrius, qui obses Romae erat, ad patrem reducendus legatis datus est. bellum, quod cum Antiocho rege in Graecia gestum est a M’. Acilio consule, hunc finem habuit.

36. Alter consul P. Cornelius Scipio, Galliam prouinciam sortitus, priusquam ad bellum, quod cum Bois gerendum erat, proficisceretur, postulauit ab senatu, ut pecunia sibi decerneretur ad ludos, quos praetor in Hispania inter ipsum discrimen pugnae uouisset. nouum atque iniquum postulare est uisus; censuerunt ergo, quos ludos inconsulto senatu ex sua unius sententia uouisset, eos uel de manubiis, si quam pecuniam ad id reseruasset, uel sua ipse impensa faceret. eos ludos per dies decem P. Cornelius fecit. per idem fere tempus aedes Matris Magnae Idaeae. dedicata est, quam deam is P. Cornelius aduectam ex Asia P. Cornelio Scipione, cui postea Africano fuit cognomen, P. Licinio consulibus in Palatium a mari detulerat. locauerant aedem faciendam ex senatus consulto M. Liuius C. Claudius censores M. Cornelio P. Sempronio consulibus; tredecim annis postquam locata erat, dedicauit eam M. Iunius Brutus, ludique ob dedicationem eius facti, quos primos scenicos fuisse Antias Ualerius est auctor, Megalesia appellatos. item Iuuentatis aedem in circo maximo C. Licinius Lucullus duumuir dedicauit. uouerat eam sexdecim annis ante M. Liuius consul, quo die Hasdrubalem exercitumque eius cecidit; idem censor eam faciendam locauit M. Cornelio P. Sempronio consulibus. huius quoque dedicandae causa ludi facti, et eo omnia cum maiore religione facta, quod nouum cum Antiocho instabat bellum.

37. Principio eius anni, quo haec iam profecto ad bellum M’. Acilio, manente adhuc Romae P. Cornelio consule agebantur, boues duos domitos in Carinis per scalas peruenisse in tegulas aedificii proditum memoriae est. eos uiuos comburi cineremque eorum deici in Tiberim haruspices iusserunt. Tarracinae et Amiterni nuntiatum est aliquotiens lapidibus pluuisse, Menturnis aedem Iouis et tabernas circa forum de caelo tactas esse, Uolturni in ostio fluminis duas naues fulmine ictas conflagrasse. eorum prodigiorum causa libros Sibyllinos ex senatus consulto decemuiri cum adissent, renuntiauerunt, ieiunium instituendum Cereri esse, et id quinto quoque anno seruandum; et ut nouemdiale sacrum fieret et unum diem supplicatio esset; coronati supplicarent; et consul P. Cornelius, quibus diis quibusque hostiis edidissent decemuiri, sacrificaret. placatis diis nunc uotis rite soluendis nunc prodigiis expiandis, in prouinciam proficiscitur consul, atque inde Cn. Domitium proconsulem dimisso exercitu Romam decedere iussit; ipse in agrum Boiorum legiones induxit.

38. Sub idem fere tempus Ligures lege sacrata coacto exercitu nocte improuiso castra Q. Minucii proconsulis adgressi sunt. Minucius usque ad lucem intra uallum militem instructum tenuit intentus, ne qua transcenderet hostis munimenta. prima luce duabus simul portis eruptionem fecit. nec primo impetu, quod sperauerat, Ligures pulsi sunt; duas amplius horas dubium certamen sustinuere; postremo, cum alia atque alia agmina erumperent, et integri fessis succederent ad pugnam, tandem Ligures, inter cetera etiam uigiliis confecti, terga dederunt. caesa supra quattuor milia hostium; ex Romanis sociisque minus trecenti perierunt. duobus fere post mensibus P. Cornelius consul cum Boiorum exercitu signis collatis egregie pugnauit. duodetriginta milia hostium occisa Antias Ualerius scribit, capta tria milia et quadringentos, signa militaria centum uiginti quattuor, equos mille ducentos triginta, carpenta ducenta quadraginta septem; ex uictoribus mille quadringentos octoginta quattuor cecidisse. ubi ut in numero scriptori parum fidei sit, quia in augendo eo non alius intemperantior est, magnam tamen uictoriam fuisse apparet, quod et castra capta sunt et Boi post eam pugnam extemplo dediderunt sese, et quod supplicatio eius uictoriae causa decreta ab senatu uictimaeque maiores caesae.

39. Per eosdem dies M. Fuluius Nobilior ex ulteriore Hispania ouans urbem est ingressus. argenti transtulit duodecim milia pondo, bigati argenti centum triginta, auri centum uiginti septem pondo. P. Cornelius consul obsidibus a Boiorum gente acceptis agri parte fere dimidia eos multauit, quo, si uellet, populus Romanus colonias mittere posset. inde Romam ut ad triumphum haud dubium decedens exercitum dimisit, et adesse Romae ad diem triumphi iussit; ipse postero die, quam uenit, senatu in aedem Bellonae uocato cum de rebus ab se gestis disseruisset, postulauit, ut sibi triumphanti liceret urbem inuehi. P. Sempronius Blaesus tribunus plebis non negandum Scipioni, sed differendum honorem triumphi censebat: bella Ligurum Gallicis semper iuncta fuisse; eas inter se gentes mutua ex propinquo ferre auxilia. si P. Scipio deuictis acie Bois aut ipse cum uictore exercitu in agrum Ligurum transisset, aut partem copiarum Q. Minucio misisset, qui iam tertium ibi annum dubio detineretur bello, debellari cum Liguribus potuisse; nunc ad triumphum frequentandum deductos esse milites, qui egregiam nauare operam rei publicae potuissent, possent etiam, si senatus, quod festinatione triumphi praetermissum esset, id restituere differendo triumpho uellet. iuberent consulem cum legionibus redire in prouinciam, dare operam, ut Ligures subigantur. nisi illi cogantur in ius iudiciumque populi Romani, ne Boios quidem quieturos; aut pacem aut bellum utrobique habenda. deuictis Liguribus, paucos post menses proconsulem P. Cornelium multorum exemplo, qui in magistratu non triumphauerunt, triumphaturum esse.

40. Ad ea consul neque se Ligures prouinciam sortitum esse ait, neque cum Liguribus bellum gessisse, neque triumphum de iis postulare; Q. Minucium confidere breui subactis iis meritum triumphum postulaturum atque impetraturum esse; se de Gallis Bois postulare triumphum, quos acie uicerit, castris exuerit, quorum gentem biduo post pugnam totam acceperit in deditionem, a quibus obsides abduxerit, pacis futurae pignus. uerum enimuero illud multo maius esse, quod tantum numerum Gallorum occiderit in acie, quot cum milibus certe Boiorum nemo ante se imperator pugnauerit. plus partem dimidiam ex quinquaginta milibus hominum caesam, multa milia capta; senes puerosque Bois superesse. itaque id quemquam mirari posse, cur uictor exercitus, cum hostem in prouincia neminem reliquisset, Romam uenerit ad celebrandum consulis triumphum? quorum militum si et in alia prouincia opera uti senatus uelit, utro tandem modo promptiores ad aliud periculum nouumque laborem ituros credat, si persoluta eis sine detractatione prioris periculi laborisque merces sit, an si spem pro re ferentis dimittant, iam semel in prima spe deceptos? nam quod ad se attineat, sibi gloriae in omnem uitam illo die satis quaesitum esse, quo se uirum optimum iudicatum ad accipiendam matrem Idaeam misisset senatus. hoc titulo, etsi nec consulatus nec triumphus addatur, satis honestam honoratamque P. Scipionis Nasicae imaginem fore. uniuersus senatus non ipse modo ad decernendum triumphum consensit, sed etiam tribunum plebis auctoritate sua compulit ad remittendam intercessionem. P. Cornelius consul triumphauit de Bois. in eo triumpho Gallicis carpentis arma signaque et spolia omnis generis trauexit et uasa aenea Gallica et cum captiuis nobilibus equorum quoque captorum gregem traduxit. aureos torques transtulit mille quadringentos septuaginta unum, ad hoc auri pondo ducenta quadraginta septem, argenti infecti factique in Gallicis uasis, non infabre suo more factis, duo milia trecenta quadraginta pondo, bigatorum nummorum ducenta triginta quattuor. militibus, qui currum secuti sunt, centenos uicenos quinos asses diuisit, duplex centurioni, triplex equiti. postero die contione aduocata de rebus ab se gestis et de iniuria tribuni bello alieno se illigantis, ut suae uictoriae fructu se fraudaret, cum disseruisset, milites exauctoratos dimisit.

41. Dum haec in Italia geruntur, Antiochus Ephesi securus admodum de bello Romano erat tamquam non transituris in Asiam Romanis; quam securitatem ei magna pars amicorum aut per errorem aut adsentando faciebat. Hannibal unus, cuius eo tempore uel maxima apud regem auctoritas erat, magis mirari se aiebat, quod non iam in Asia essent Romani, quam uenturos dubitare; propius esse ex Graecia in Asiam quam ex Italia in Graeciam traicere, et multo maiorem causam Antiochum quam Aetolos esse; neque enim. mari minus quam terra pollere Romana arma. iam pridem classem circa Maleam esse; audire sese nuper nouas naues nouumque imperatorem rei gerendae causa ex Italia uenisse; itaque desineret Antiochus pacem sibi ipse spe uana facere. in Asia et de ipsa Asia breui terra marique dimicandum ei cum Romanis esse, et aut imperium adimendum orbem terrarum adfectantibus, aut ipsi regnum amittendum. unus uera et prouidere et fideliter praedicere uisus. itaque ipse rex nauibus, quae paratae instructaeque erant, Chersonesum petit, ut ea loca, si forte terra uenirent Romani, praesidiis firmaret; ceteram classem Polyxenidam parare et deducere iussit; speculatorias naues ad omnia exploranda circa insulas dimisit.

42. C. Liuius praefectus Romanae classis, cum quinquaginta nauibus tectis profectus ab Roma Neapolim, quo ab sociis eius orae conuenire iusserat apertas naues, quae ex foedere debebantur, Siciliam inde petit fretoque Messanam praeteruectus, cum sex Punicas naues ad auxilium missas accepisset et ab Reginis Locrisque et eiusdem iuris sociis debitas exegisset naues, lustrata classe ad Lacinium, altum petit. Corcyram, quam primam Graeciae ciuitatium adiit, cum uenisset, percunctatus de statu belli—necdum enim omnia in Graecia perpacata erant—et ubi classis Romana esset, postquam audiuit circa Thermopylarum saltum in statione consulem ac regem esse, classem Piraei stare, maturandum ratus omnium rerum causa, pergit protinus nauigare Peloponnesum. Samen Zacynthumque, quia partis Aetolorum maluerant esse, protinus depopulatus Maleam petit, et prospera nauigatione usus paucis diebus Piraeum ad ueterem classem peruenit. ad Scyllaeum Eumenes rex cum tribus nauibus occurrit, cum Aeginae diu incertus consilii fuisset, utrum ad tuendum rediret regnum—audiebat enim Antiochum Ephesi nauales terrestrisque parare copias—, an nusquam abscederet ab Romanis, ex quorum fortuna sua penderet. a Piraeo A. Atilius traditis successori quinque et uiginti nauibus tectis Romam est profectus. Liuius una et octoginta constratis nauibus, multis praeterea minoribus, quae aut apertae rostratae aut sine rostris speculatoriae erant, Delum traiecit.

43. Eo fere tempore consul Acilius Naupactum oppugnabat. Liuium Deli per aliquot dies—et est uentosissima regio inter Cycladas fretis alias maioribus, alias minoribus diuisas —aduersi uenti tenuerunt. Polyxenidas certior per dispositas speculatorias naues factus Deli stare Romanam classem, nuntios ad regem misit. qui omissis, quae in Hellesponto agebat, cum rostratis nauibus, quantum accelerare poterat, Ephesum redit et consilium extemplo habuit, faciendumne periculum naualis certaminis foret. Polyxenidas negabat cessandum et utique prius confligendum quam classis Eumenis et Rhodiae naues coniungerentur Romanis; ita numero non ferme impares futuros se, ceteris omnibus superiores, et celeritate nauium et uarietate auxiliorum. nam Romanas naues cum ipsas inscite factas immobiles esse, tum etiam, ut quae in terram hostium ueniant, oneratas commeatu uenire; suas autem, ut pacata omnia circa se relinquentis, nihil praeter militem atque arma habituras. multum etiam adiuturam notitiam maris terrarumque et uentorum, quae omnia ignaros turbatura hostis essent. mouit omnis auctor consilii, qui et re consilium exsecuturus erat. biduum in apparatu morati tertio die centum nauibus, quarum septuaginta tectae, ceterae apertae, minoris omnes formae erant, profecti Phocaeam petierunt. inde, cum audisset appropinquare iam Romanam classem, rex, quia non interfuturus nauali certamini erat, Magnesiam, quae ad Sipylum est, concessit ad terrestris copias comparandas; classis ad Cissuntem portum Erythraeorum, tamquam ibi aptius expectatura hostem, contendit. Romani, ubi primum aquilones—ii namque per aliquot dies tenuerant—ceciderunt, ab Delo Phanas, portum Chiorum in Aegaeum mare uersum, petunt; inde ad urbem circumegere naues, commeatuque sumpto Phocaeam traiciunt. Eumenes Elaeam ad suam classem profectus, paucis post inde diebus cum quattuor et uiginti nauibus tectis, apertis pluribus paulo Phocaeam ad Romanos parantis instruentisque se ad nauale certamen rediit. inde centum quinque tectis nauibus, apertis ferme quinquaginta profecti, primo aquilonibus transuersis cum urgerentur in terram, cogebantur tenui agmine prope in ordinem singulae naues ire; deinde, ut lenita paulum uis uenti est, ad Corycum portum, qui super Cissuntem est, conati sunt traicere.

44. Polyxenidas, ut appropinquare hostis adlatum est, occasione pugnandi laetus sinistrum ipse cornu in altum extendit, dextrum cornu praefectos nauium ad terram explicare iubet, et aequa fronte ad pugnam procedebat. quod ubi uidit Romanus, uela contrahit malosque inclinat et simul armamenta componens opperitur insequentis nauis. iam ferme triginta in fronte erant, quibus ut aequaret laeuum cornu, dolonibus erectis altum petere intendit, iussis qui sequebantur aduersus dextrum cornu prope terram proras derigere. Eumenes agmen cogebat; ceterum, ut demendis armamentis tumultuari primum coeptum est, et ipse, quanta maxime celeritate potest, concitat naues. iam omnibus in conspectu erant. duae Punicae naues antecedebant Romanam classem, quibus obuiae tres fuerunt regiae naues; et, ut in numero impari, duae regiae unam circumsistunt, et primum ab utroque latere remos detergunt, deinde transcendunt armati et deiectis caesisque propugnatoribus nauem capiunt; una, quae pari Marte concurrerat, postquam captam alteram nauem uidit, priusquam ab tribus simul circumueniretur, retro ad classem refugit. Liuius indignatione accensus praetoria naue in hostes tendit. aduersus quam eadem spe duae, quae Punicam unam nauem circumuenerant, cum inferrentur, demittere remos in aquam ab utroque latere remiges stabiliendae nauis causa iussit, et in aduenientis hostium naues ferreas manus inicere et, ubi pugnam pedestri similem fecissent, meminisse Romanae uirtutis nec pro uiris ducere regia mancipia. haud paulo facilius quam ante duae unam, tunc una duas naues expugnauit cepitque. et iam classes quoque undique concurrerant, et passim permixtis nauibus pugnabatur. Eumenes, qui extremus. commisso certamine aduenerat, ut animaduertit laeuum cornu hostium ab Liuio turbatum, dextrum ipse, ubi aequa pugna erat, inuadit.

45. Neque ita multo post primum ab laeuo cornu fuga coepit. Polyxenidas enim ut uirtute militum haud dubie se superari uidit, sublatis dolonibus effuse fugere intendit; mox idem et qui prope terram cum Eumene contraxerant certamen fecerunt. Romani et Eumenes, quoad sufficere remiges potuerunt et in spe erant extremi agminis uexandi, satis pertinaciter secuti sunt. postquam celeritate nauium, utpote leuium, suas commeatu onustas eludi frustra tendentis uiderunt, tandem abstiterunt tredecim captis nauibus cum milite ac remige, decem demersis. Romanae classis una Punica nauis, in primo certamine ab duabus circumuenta, periit. Polyxenidas non prius quam in portu Ephesi fugae finem fecit. Romani eo die, unde egressa regia classis erat, manserunt; postero die hostem persequi intenderunt. medio fere in cursu obuiae fuere iis quinque et uiginti tectae Rhodiae naues cum Pausistrato praefecto classis. his adiunctis Ephesum hostem persecuti ante ostium portus acie instructa steterunt. postquam confessionem uictis satis expresserunt, Rhodii et Eumenes domos dimissi; Romani Chium petentes, Phoenicuntem primum portum Erythraeae terrae praeteruecti, nocte ancoris iactis, postero die in insulam ad ipsam urbem traiecerunt. ubi paucos dies remige maxime reficiendo morati Phocaeam tramittunt. ibi relictis ad praesidium urbis quattuor quinqueremibus ad Canas classis uenit; et, cum iam hiems appeteret, fossa ualloque circumdatis naues subductae. exitu anni comitia Romae habita, quibus creati sunt consules L. Cornelius Scipio et C. Laelius— Africanum intuentibus cunctis—ad finiendum cum Antiocho bellum. postero die praetores creati M. Tuccius L. Aurunculeius Cn. Fuluius L. Aemilius P. Iunius C. Atinius Labeo.