Livius – Ab Urbe Condita L. XXXV-XXXVI

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

30. Philopoemen postquam citatum agmen per angustam et procliuem uiam duci raptim uidit, equitatum omnem et Cretensium auxiliares in stationem hostium quae pro castris erat emittit. illi ubi hostes adesse et a suis se desertos uiderunt, primo in castra recipere se conati sunt; deinde postquam instructa acies tota Achaeorum admouebatur, metu ne cum ipsis castris caperentur, sequi suorum agmen aliquantum praegressum insistunt. extemplo caetrati Achaeorum in castra impetum faciunt et diripiunt; ceteri ad persequendos hostes ire pergunt. erat iter tale per quod uix tranquillum ab hostili metu agmen expediri posset. ut uero ad postremos proelium ortum est clamorque terribilis ab tergo pauentium ad prima signa est perlatus, pro se quisque armis abiectis in circumiectas itineri siluas diffugiunt, momentoque temporis strage armorum saepta uia est, maxime hastis, quae pleraeque aduersae cadentes uelut uallo obiecto iter impediebant. Philopoemen utcumque possent instare et persequi auxiliaribus iussis—utique enim equitibus haud facilem futuram fugam —ipse grauius agmen uia patentiore ad Eurotan amnem deduxit. ibi castris sub occasum solis positis leuem armaturam, quam ad persequendum reliquerat hostem, opperiebatur. qui ubi prima uigilia uenerunt, nuntiantes tyrannum cum paucis ad urbem penetrasse, ceteram multitudinem inermem toto sparsam uagari saltu, corpora curare eos iubet. ipse ex cetera copia militum qui, quia priores in castra uenerant, refecti et cibo sumpto et modica quiete erant delectos, nihil praeter gladios secum ferentes, extemplo educit et duarum portarum itineribus quae Pharas quaeque Barbosthenem ferunt eos instruxit, qua ex fuga recepturos sese hostes credebat. nec eum opinio fefellit. nam Lacedaemonii, quoad lucis superfuit quicquam, deuiis callibus medio saltu recipiebant se; primo uespere, ut lumina in castris hostium conspexere, regione eorum occultis semitis se tenuerunt; ubi praegressi ea sunt, iam tutum rati in patentes uias descenderunt. ibi excepti ab insidente hoste passim ita multi caesi captique sunt ut uix quarta pars de toto exercitu euaserit. Philopoemen incluso tyranno in urbem insequentes dies prope triginta uastandis agris Laconum absumpsit debilitatisque ac prope fractis tyranni uiribus domum rediit, aequantibus eum gloria rerum Achaeis imperatori Romano et, quod ad Laconum bellum attineret, praeferentibus etiam.

31. Dum inter Achaeos et tyrannum bellum erat, legati Romanorum circuire sociorum urbes solliciti ne Aetoli partis alicuius animos ad Antiochum auertissent. minimum operae in Achaeis adeundis consumpserunt, quos, quia Nabidi infesti erant, ad cetera quoque satis fidos censebant esse. Athenas primum, inde Chalcidem, inde in Thessaliam iere, adlocutique concilio frequenti Thessalos Demetriadem iter flexere. eo Magnetum concilium indictum est. accuratior ibi habenda oratio fuit, quod pars principum alienati Romanis totique Antiochi et Aetolorum erant, quia cum reddi obsidem filium Philippo allatum esset stipendiumque impositum remitti, inter cetera uana allatum erat Demetriadem quoque ei reddituros Romanos esse. id ne fieret, Eurylochus princeps Magnetum factionisque eius quidam omnia nouari Aetolorum Antiochique aduentu malebant. aduersus eos ita disserendum erat ne timorem uanum iis demendo spes incisa Philippum abalienaret, in quo plus ad omnia momenti quam in Magnetibus esset. illa tantum commemorata, cum totam Graeciam beneficio libertatis obnoxiam Romanis esse, tum eam ciuitatem praecipue; ibi enim non praesidium modo Macedonum fuisse sed regiam exaedificatam, ut praesens semper in oculis habendus esset dominus; ceterum nequiquam ea facta, si Aetoli Antiochum in Philippi regiam adducerent et nouus et incognitus pro uetere et experto habendus rex esset. Magnetarchen summum magistratum uocant; is tum Eurylochus erat, ac potestate ea fretus negauit dissimulandum sibi et Magnetibus esse quae fama uolgata de reddenda Demetriade Philippo foret: id ne fieret, omnia et conanda et audenda Magnetibus esse. et inter dicendi contentionem inconsultius euectus proiecit tum quoque specie liberam Demetriadem esse, re uera omnia ad nutum Romanorum fieri. sub hanc uocem fremitus uariantis multitudinis fuit partim adsensum partim indignationem dicere id ausum eum; Quinctius quidem adeo exarsit ira ut manus ad caelum tendens deos testes ingrati ac perfidi Magnetum inuocaret. hac uoce perterritis omnibus Zeno ex principibus unus, magnae cum ob eleganter actam uitam auctoritatis tum quod semper Romanorum haud dubie partis fuerat, ab Quinctio legatisque aliis flens petit ne unius amentiam ciuitati adsignarent: suo quemque periculo furere. Magnetas non libertatem modo sed omnia quae hominibus sancta caraque sint T. Quinctio et populo Romano debere: nihil quemquam ab diis immortalibus precari posse quod non Magnetes ab illis haberent, et in corpora sua citius per furorem saeuituros quam ut Romanam amicitiam uiolarent.

32. Huius orationem subsecutae multitudinis preces sunt; Eurylochus ex concilio itineribus occultis ad portam atque inde protinus in Aetoliam profugit. iam enim et id magis in dies Aetoli defectionem nudabant, eoque ipso forte tempore Thoas princeps gentis, quem miserant ad Antiochum, redierat inde Menippumque secum adduxerat regis legatum. qui, priusquam concilium iis daretur, impleuerant omnium aures terrestres naualesque copias commemorando: ingentem uim peditum equitumque uenire, ex India elephantos accitos, ante omnia, quo maxime credebant moueri multitudinis animos, tantum aduehi auri ut ipsos emere Romanos posset. apparebat quid ea oratio in concilio motura esset; nam et uenisse eos et quae agerent omnia legatis Romanis deferebantur; et quamquam prope abscisa spes erat, tamen non ab re esse Quinctio uisum est sociorum aliquos legatos interesse ei concilio, qui admonerent Romanae societatis Aetolos, qui uocem liberam mittere aduersus regis legatum auderent. Athenienses maxime in eam rem idonei uisi sunt et propter ciuitatis dignitatem et uetustam societatem cum Aetolis. ab iis Quinctius petit ut legatos ad Panaetolicum concilium mitterent. Thoas primus in eo concilio renuntiauit legationem. Menippus post eum intromissus optimum fuisse omnibus qui Graeciam Asiamque incolerent ait integris rebus Philippi potuisse interuenire Antiochum: sua quemque habiturum fuisse neque omnia sub nutum dicionemque Romanam peruentura. ‘nunc quoque’ inquit, ‘si modo uos quae incohastis consilia constanter perducitis ad exitum, poterit diis iuuantibus et Aetolis sociis Antiochus quamuis inclinatas Graeciae res restituere in pristinam dignitatem. ea autem in libertate posita est quae suis stat uiribus, non ex alieno arbitrio pendet.’ Athenienses, quibus primis post regiam legationem dicendi quae uellent potestas facta est, mentione omni regis praetermissa Romanae societatis Aetolos meritorumque in uniuersam Graeciam T. Quincti admonuerunt: ne temere eam nimia celeritate consiliorum euerterent; consilia calida et audacia prima specie laeta, tractatu dura, euentu tristia esse. legatos Romanos, et in iis T. Quinctium, haud procul inde abesse; dum integra omnia essent, uerbis potius de iis quae ambigerentur disceptarent quam Asiam Europamque ad funestum armarent bellum.

33. Multitudo auida nouandi res Antiochi tota erat, et ne admittendos quidem in concilium Romanos censebant; principum maxime seniores auctoritate obtinuerunt ut daretur iis concilium. hoc decretum Athenienses cum rettulissent, eundum in Aetoliam Quinctio uisum est: aut enim moturum aliquid aut omnes homines testes fore penes Aetolos culpam belli esse, Romanos iusta ac prope necessaria sumpturos arma. postquam uentum est eo, Quinctius in concilio orsus a principio societatis Aetolorum cum Romanis et quotiens ab iis fides mota foederis esset, pauca de iure ciuitatium de quibus ambigeretur disseruit: si quid tamen aequi se habere arbitrarentur, quanto esse satius Romam mittere legatos, seu disceptare seu rogare senatum mallent, quam populum Romanum cum Antiocho, lanistis Aetolis, non sine magno motu generis humani et pernicie Graeciae dimicare? nec ullos prius cladem eius belli sensuros quam qui mouissent. haec nequiquam uelut uaticinatus Romanus. Thoas deinde ceterique factionis eiusdem cum adsensu omnium auditi peruicerunt ut ne dilato quidem concilio et absentibus Romanis decretum fieret, quo accerseretur Antiochus ad liberandam Graeciam disceptandumque inter Aetolos et Romanos. huic tam superbo decreto addidit propriam contumeliam Damocritus praetor eorum; nam cum id ipsum decretum posceret eum Quinctius, non ueritus maiestatem uiri, aliud in praesentia quod magis instaret praeuertendum sibi esse dixit: decretum responsumque in Italia breui castris super ripam Tiberis positis daturum. tantus furor illo tempore gentem Aetolorum, tantus magistratus eorum cepit.