(… Testi Latini – felicemassaro.it)

_______________

XXXVI

1. P. Cornelium Cn. filium Scipionem et M’. Acilium Glabrionem consules inito magistratu patres, priusquam de prouinciis agerent, res diuinas facere maioribus hostiis iusserunt in omnibus fanis, in quibus lectisternium maiorem partem anni fieri solet, precarique, quod senatus de nouo bello in animo haberet, ut ea res senatui populoque Romano bene atque feliciter eueniret. ea omnia sacrificia laeta fuerunt, primisque hostiis perlitatum est, et ita haruspices responderunt, eo bello terminos populi Romani propagari, uictoriam ac triumphum ostendi. haec cum renuntiata essent, solutis religione animis patres rogationem ad populum ferri iusserunt, uellent iuberentne cum Antiocho rege, quique eius sectam secuti essent, bellum iniri; si ea perlata rogatio esset, tum, si ita uideretur consulibus, rem integram ad senatum referrent. P. Cornelius eam rogationem pertulit; tum senatus decreuit, ut consules Italiam et Graeciam prouincias sortirentur; cui Graecia euenisset, ut praeter eum numerum militum, quem L. Quinctius consul in eam prouinciam ex auctoritate senatus scripsisset imperassetue, ut eum exercitum acciperet, quem M. Baebius praetor anno priore ex senatus consulto in Macedoniam traiecisset; et extra Italiam permissum, ut, si res postulasset, auxilia ab sociis ne supra quinque milium numerum acciperet. L. Quinctium superioris anni consulem legari ad id bellum placuit. alter consul, cui Italia prouincia euenisset, cum Bois iussus bellum gerere utro exercitu mallet ex duobus, quos superiores consules habuissent, alterum ut mitteret Romam, eaeque urbanae legiones essent paratae quo senatus censuisset.

2. His ita in senatu, <incerto> ad id, quae cuius<que> prouincia foret, decretis, tum demum sortiri consules placuit. Acilio Graecia, Cornelio Italia euenit. certa deinde sorte senatus consultum factum est, quod populus Romanus eo tempore duellum iussisset esse cum rege Antiocho, quique sub imperio eius essent, ut eius rei causa supplicationem imperarent consules, utique M’. Acilius consul ludos magnos Ioui uoueret et dona ad omnia puluinaria. id uotum in haec uerba praeeunte P. Licinio pontifice maximo consul nuncupauit: ‘si duellum, quod cum rege Antiocho sumi populus iussit, id ex sententia senatus populique Romani confectum erit, tum tibi, Iuppiter, populus Romanus ludos magnos dies decem continuos faciet, donaque ad omnia puluinaria dabuntur de pecunia, quantam senatus decreuerit. quisquis magistratus eos ludos quando ubique faxit, hi ludi recte facti donaque data recte sunto.’ supplicatio inde ab duobus consulibus edicta per biduum fuit.

Consulibus sortitis prouincias extemplo et praetores sortiti sunt. M. Iunio Bruto iurisdictio utraque euenit, A. Cornelio Mammulae Bruttii, M. Aemilio Lepido Sicilia, L. Oppio Salinatori Sardinia, C. Liuio Salinatori classis, L. Aemilio Paulo Hispania ulterior. his ita exercitus decreti: A. Cornelio noui milites, conscripti priore anno ex senatus consulto a L. Quinctio consule, dati sunt, iussusque tueri omnem oram circa Tarentum Brundisiumque. L. Aemilio Paulo in ulteriorem Hispaniam, praeter eum exercitum, quem a M. Fuluio proconsule accepturus esset, decretum est, ut nouorum militum tria milia duceret et trecentos equites, ita ut in iis duae partes socium Latini nominis, tertia ciuium Romanorum esset. idem supplementi ad C. Flaminium, cui imperium prorogabatur, in Hispaniam citeriorem est missum. M. Aemilius Lepidus ab L. Ualerio, cui successurus esset, simul prouinciam exercitumque accipere iussus; L. Ualerium, si ita uideretur, pro praetore in prouincia retinere et prouinciam ita diuidere, ut una ab Agrigento ad Pachynum esset, altera a Pachyno Tyndareum; eam maritimam oram L. Ualerius uiginti nauibus longis custodiret. eidem praetori mandatum, ut duas decumas frumenti exigeret; id ad mare comportandum deuehendumque in Graeciam curaret. idem L. Oppio de alteris decumis exigendis in Sardinia imperatum; ceterum non in Graeciam sed Romam id frumentum portari placere. C. Liuius praetor, cui classis euenerat, triginta nauibus paratis traicere in Graeciam primo quoque tempore iussus, et ab Atilio naues accipere. ueteres naues, quae in naualibus erant, ut reficeret et armaret, M. Iunio praetori negotium datum est, et in eam classem socios nauales libertinos legeret.

3. Legati terni in Africam ad Carthaginienses et in Numidiam ad frumentum rogandum, quod in Graeciam portaretur, missi, pro quo pretium solueret populus Romanus. adeoque in apparatum curamque eius belli ciuitas intenta fuit, ut P. Cornelius consul ediceret, qui senatores essent quibusque in senatu sententiam dicere liceret, quique minores magistratus essent, ne quis eorum longius ab urbe Roma abiret, quam unde eo die redire posset, neue uno tempore quinque senatores ab urbe Roma abessent. in comparanda impigre classe C. Liuium praetorem contentio orta cum colonis maritimis paulisper tenuit. nam cum cogerentur in classem, tribunos plebi appellarunt; ab iis ad senatum reiecti sunt. senatus ita, ut ad unum omnes consentirent, decreuit uacationem rei naualis eis colonis non esse. Ostia et Fregenae et Castrum Nouum et Pyrgi et Antium et Tarracina et Minturnae et Sinuessa fuerunt, quae cum praetore de uacatione certarunt. consul deinde M’. Acilius ex senatus consulto ad collegium fetialium rettulit, ipsine utique regi Antiocho indiceretur bellum, an satis esset ad praesidium aliquod eius nuntiari; et num Aetolis quoque separatim indici iuberent bellum, et num prius societas et amicitia eis renuntianda esset quam bellum indicendum. fetiales responderunt, iam ante sese, cum de Philippo consulerentur, decreuisse nihil referre, ipsi coram an ad praesidium nuntiaretur; amicitiam renuntiatam uideri, cum legatis totiens repetentibus res nec reddi nec satisfieri aequum censuissent; Aetolos ultro sibi bellum indixisse, cum Demetriadem, sociorum urbem, per uim occupassent, Chalcidem terra marique oppugnatum issent, regem Antiochum in Europam ad bellum populo Romano inferendum traduxissent. omnibus iam satis comparatis M’. Acilius consul edixit, ut quos L. Quinctius milites conscripsisset et quos sociis nominique Latino imperasset, quos secum in prouinciam ire oporteret, et tribuni militum legionis primae et tertiae, ut ii omnes Brundisium idibus Mais conuenirent. ipse a. d. quintum nonas Maias paludatus urbe egressus est. per eosdem dies et praetores in prouincias profecti sunt.

4. Sub idem tempus legati ab duobus regibus, Philippo et Ptolomaeo, Aegypti rege,. Romam uenerunt, Philippo pollicente ad bellum auxilia et pecuniam et frumentum; ab Ptolomaeo etiam mille pondo auri, uiginti milia pondo argenti adlata. nihil eius acceptum; gratiae regibus actae; et cum uterque se cum omnibus copiis in Aetoliam uenturum belloque interfuturum polliceretur, Ptolomaeo id remissum; Philippi legatis responsum gratum eum senatui populoque Romano facturum, si M’. Acilio consuli non defuisset. item ab Carthaginiensibus et Masinissa rege legati uenerunt. Carthaginienses tritici modium milia, hordei quingenta ad exercitum, dimidium eius Romam apportaturos polliciti; id ut ab se munus Romani acciperent, petere sese, et classem suorum. suo sumptu comparaturos, et stipendium, quod pluribus pensionibus in multos annos deberent, praesens omne daturos; Masinissae legati quingenta milia modium tritici, trecenta hordei ad exercitum in Graeciam, Romam trecenta milia modium tritici, ducenta quinquaginta hordei, equites quingentos, elephantos uiginti regem ad M’. Acilium consulem missurum. de frumento utrisque responsum, ita usurum eo populum Romanum, si pretium acciperent; de classe Carthaginiensibus remissum, praeterquam si quid nauium ex foedere deberent; de pecunia item responsum, nullam ante diem accepturos.

5. Cum haec Romae agebantur, Chalcide Antiochus, ne cessaret per hibernorum tempus, partim ipse sollicitabat ciuitatium animos mittendis legatis, partim ultro ad eum ueniebant, sicut Epirotae communi gentis consensu et Elei e Peloponneso uenerunt. Elei auxilium aduersus Achaeos petebant, quos post bellum non ex sua sententia indictum Antiocho primum ciuitati suae arma illaturos <credebant>. mille iis pedites cum duce Cretensi Euphane sunt missi. Epirotarum legatio erat minime in partem ullam liberi aut simplicis animi; apud regem gratiam initam uolebant cum eo, ut cauerent, ne quid offenderent Romanos. petebant enim, ne se temere in causam deduceret, expositos aduersus Italiam pro omni Graecia et primos impetus Romanorum excepturos; sed si ipse posset terrestribus naualibusque copiis praesidere Epiro, cupide eum omnis Epirotas et urbibus et portibus suis accepturos; si id non posset, deprecari, ne se nudos atque inermes Romano bello obiceret. hac legatione id agi apparebat, ut siue, quod magis credebant, abstinuisset Epiro, integra sibi omnia apud exercitus Romanos essent, conciliata satis apud regem gratia, quod accepturi fuissent uenientem, siue uenisset, sic quoque spes ueniae ab Romanis foret, quod non expectato longinquo ab se auxilio praesentis uiribus succubuissent. huic tam perplexae legationi quia non satis in promptu erat, quid responderet, legatos se missurum ad eos dixit, qui de iis, quae ad illos seque communiter pertinerent, loquerentur.

Pagine: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13