Livius – Ab Urbe Condita L. XXXV-XXXVI

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

6. In Boeotiam ipse profectus est, causas in speciem irae aduersus Romanos eas, quas ante dixi, habentem, Brachyllae necem et bellum a Quinctio Coroneae propter Romanorum militum caedes illatum, re uera per multa iam saecula publice priuatimque labante egregia quondam disciplina gentis et multorum eo statu, qui diuturnus esse sine mutatione rerum non posset. obuiam effusis undique Boeotiae principibus Thebas uenit. ibi in concilio gentis, quamquam et ad Delium impetu in praesidium Romanum facto et ad Chalcidem commiserat nec paruis nec dubiis principiis bellum, tamen eandem orationem <est> exorsus, qua in colloquio primo ad Chalcidem quaque per legatos in concilio Achaeorum usus erat, ut amicitiam secum institui, non bellum indici Romanis postularet. neminem, quid ageretur, fallebat; decretum tamen sub leni uerborum praetextu pro rege aduersus Romanos factum est.

Hac quoque gente adiuncta Chalcidem regressus, praemissis inde litteris, ut Demetriadem conuenirent principes Aetolorum, cum quibus de summa rerum deliberaret, nauibus eo ad diem indictum concilio uenit. et Amynander, accitus ad consultandum ex Athamania, et Hannibal Poenus, iam diu non adhibitus, interfuit ei consilio. consultatum de Thessalorum gente est, quorum omnibus, qui aderant, uoluntas temptanda uidebatur. in eo modo diuersae sententiae erant, quod alii extemplo agendum, alii ex hieme, quae tum ferme media erat, differendum in ueris principium, et alii legatos tantummodo mittendos, alii cum omnibus copiis eundum censebant terrendosque metu, si cunctarentur.

7. Cum circa hanc fere consultationem disceptatio omnis uerteretur, Hannibal nominatim interrogatus sententiam in uniuersi belli cogitationem regem atque eos, qui aderant, tali oratione auertit. ‘si, ex quo traiecimus in Graeciam, adhibitus essem in consilium, cum de Euboea deque Achaeis et de Boeotia agebatur, eandem sententiam dixissem, quam hodie, cum de Thessalis agitur, dicam. ante omnia Philippum et Macedonas in societatem belli quacumque ratione censeo deducendos esse. nam quod ad Euboeam Boeotosque et Thessalos attinet, cui dubium est, quin, ut quibus nullae suae uires sint, praesentibus adulando semper, quem metum in consilio habeant, eodem ad impetrandam ueniam utantur, simul ac Romanum exercitum in Graecia uiderint, ad consuetum imperium se auertant, nec iis noxiae futurum sit, quod, cum Romani procul abessent, uim tuam praesentis exercitusque tui experiri noluerint? quanto igitur prius potiusque est Philippum nobis coniungere quam hos? cui, si semel in causam descenderit, nihil integri futurum sit, quique eas uires adferat, quae non accessio tantum ad Romanum esse bellum, sed per se ipsae nuper sustinere potuerint Romanos. hoc ego adiuncto—absit uerbo inuidia —qui dubitare de euentu possim, cum, quibus aduersus Philippum ualuerint Romani, iis nunc fore uideam, ut ipsi oppugnentur? Aetoli, qui Philippum, quod inter omnes constat, uicerunt, cum Philippo aduersus Romanos pugnabunt; Amynander atque Athamanum gens, quorum secundum Aetolos plurima fuit opera in eo bello, nobiscum stabunt; Philippus tum te quieto totam molem sustinebat belli; nunc duo maximi reges Asiae Europaeque uiribus aduersus unum populum, ut meam utramque fortunam taceam, patrum certe aetate ne uni quidem Epirotarum regi parem —qui quid tandem erat uobiscum comparatus?— geretis bellum. quae igitur res mihi fiduciam praebet coniungi nobis Philippum posse? una, communis utilitas, quae societatis maximum uinculum est; altera, auctores uos Aetoli. uester enim legatus hic Thoas inter cetera, quae ad exciendum in Graeciam Antiochum dicere est solitus, ante omnia hoc semper adfirmauit, fremere Philippum et aegre pati sub specie pacis leges seruitutis sibi impositas. ille quidem ferae bestiae uinctae aut clausae et refringere claustra cupienti regis iram uerbis aequabat. cuius si talis animus est, soluamus nos eius uincula et claustra refringamus, ut erumpere diu coercitam iram in hostes communes possit. quod si nihil eum legatio nostra mouerit, at nos, quoniam nobis eum adiungere non possumus, ne hostibus nostris ille adiungi possit, caueamus. Seleucus filius tuus Lysimachiae est; qui si eo exercitu, quem secum habet, per Thraciam proxima Macedoniae coeperit depopulari, facile ab auxilio ferendo Romanis Philippum ad sua potissimum tuenda auertet. de Philippo meam sententiam habes; de ratione uniuersi belli quid sentirem, iam ab initio non ignorasti. quod si tum auditus forem, non in Euboea Chalcidem captam et castellum Euripi expugnatum Romani, sed Etruriam Ligurumque et Galliae Cisalpinae oram bello ardere, et, qui maximus iis terror est, Hannibalem in Italia esse audirent. nunc quoque accersas censeo omnis naualis terrestrisque copias; sequantur classem onerariae cum commeatibus; nam hic sicut ad belli munera pauci sumus, sic nimis multi pro inopia commeatuum. cum omnis tuas contraxeris uires, diuisa classe partem Corcyrae in statione habebis, ne transitus Romanis liber ac tutus pateat, partem ad litus Italiae, quod Sardiniam Africamque spectat, traicies; ipse cum omnibus terrestribus copiis in Bullinum agrum procedes; inde Graeciae praesidebis, et speciem Romanis traiecturum te praebens et, si res poposcerit, traiecturus. haec suadeo, qui ut non omnis peritissimus sim belli, cum Romanis certe bellare bonis malisque meis didici. in quae consilium dedi, in eadem nec infidelem nec segnem operam polliceor. dii approbent eam sententiam, quae tibi optima uisa fuerit.’

8. Haec ferme Hannibalis oratio fuit; quam laudarunt magis in praesentia, qui aderant, quam rebus ipsis exsecuti sunt; nihil enim eorum factum est, nisi quod ad classem copiasque accersendas ex Asia Polyxenidam misit. legati Larisam ad concilium Thessalorum sunt missi, et Aetolis Amynandroque dies ad conueniendum exercitui Pheras est dictus; eodem et rex cum suis copiis confestim uenit. ubi dum opperitur Amynandrum atque Aetolos, Philippum Megalopolitanum cum duobus milibus hominum ad legenda ossa Macedonum circa Cynoscephalas, ubi debellatum erat cum Philippo, misit, siue ab ipso, quaerente sibi commendationem ad Macedonum gentem et inuidiam regi, quod insepultos milites reliquisset, monitus, siue ab insita regibus uanitate ad consilium specie amplum, re inane animo adiecto. tumulus est in unum ossibus, quae passim strata erant, coaceruatis factus, qui nullam gratiam ad Macedonas, odium ingens ad Philippum mouit. itaque qui ad id tempus fortunam esset habiturus in consilio, is extemplo ad M. Baebium propraetorem misit, Antiochum in Thessaliam impetum fecisse; si uideretur ei, moueret ex hibernis; se obuiam processurum, ut, quid agendum esset, consultarent.

9. Antiocho ad Pheras iam castra habenti, ubi coniunxerant ei se Aetoli et Amynander, legati ab Larisa uenerunt quaerentes, quod ob factum dictumue Thessalorum bello lacesseret eos, simul orantes, ut remoto exercitu per legatos, si quid ei uideretur, secum disceptaret. eodem tempore quingentos armatos duce Hippolocho Pheras in praesidium miserunt; ii exclusi aditu, iam omnia itinera obsidentibus regiis, Scotusam se receperunt. legatis Larisaeorum rex clementer respondit, non belli faciendi, sed tuendae et stabiliendae libertatis Thessalorum causa se Thessaliam intrasse. similia his, qui cum Pheraeis ageret, missus; cui nullo dato responso Pheraei ipsi legatum ad regem principem ciuitatis Pausaniam miserunt. qui cum haud dissimilia iis, ut in causa pari, quae pro Chalcidensibus in colloquio ad Euripi fretum dicta erant, quaedam etiam ferocius egisset, rex etiam atque etiam deliberare eos iussos, ne id consilii caperent, cuius, dum in futurum nimis cauti et prouidi essent, extemplo paeniteret, dimisit. haec renuntiata Pheras legatio cum esset, ne paulum quidem dubitarunt, quin pro fide erga Romanos, quidquid fors belli tulisset, paterentur. itaque et hi summa ope parabant se ad urbem defendendam, et rex ab omni parte simul oppugnare moenia est adgressus et, ut qui satis intellegeret—neque enim dubium erat—in euentu eius urbis positum esse, quam primam adgressus esset, aut sperni deinde ab uniuersa gente Thessalorum aut timeri se, omnem undique terrorem obsessis iniecit. primum impetum oppugnationis satis constanter sustinuerunt; dein cum multi propugnantes caderent aut uulnerarentur, labare animi coeperunt. reuocati deinde castigationibus principum ad perseuerandum in proposito, relicto exteriore circulo muri, deficientibus iam copiis in interiorem partem urbis concesserunt, cui breuior orbis munitionis circumiectus erat; postremo uicti malis, cum timerent, ne ui captis nulla apud uictorem uenia esset, dediderunt sese. nihil deinde moratus rex quattuor milia armatorum, dum recens terror esset, Scotusam misit. nec ibi mora deditionis est facta cernentibus Pheraeorum recens exemplum, qui, quod pertinaciter primo abnuerant, malo domiti tandem fecissent; cum ipsa urbe Hippolochus Larisaeorumque deditum est praesidium. dimissi ab rege inuiolati omnes, quod eam rem magni momenti futuram rex ad conciliandos Larisaeorum animos credebat.

10. Intra decimum diem, quam Pheras uenerat, his perfectis Crannonem profectus cum toto exercitu primo aduentu cepit. inde Cierium et Metropolim et iis circumiecta castella recepit; omniaque iam regionis eius praeter Atracem et Gyrtonem in potestate erant. tunc adgredi Larisam constituit ratus uel terrore ceterarum expugnatarum uel beneficio praesidii dimissi uel exemplo tot ciuitatium dedentium sese non ultra in pertinacia mansuros. elephantis agi ante signa terroris causa iussis quadrato agmine ad urbem incessit, ut incerti fluctuarentur animi magnae partis Larisaeorum inter metum praesentem hostium et uerecundiam absentium sociorum. per eosdem dies Amynander cum Athamanum iuuentute occupat Pellinaeum, et Menippus cum tribus milibus peditum Aetolorum et ducentis equitibus in Perrhaebiam profectus Malloeam et Cyretias ui cepit <et> depopulatus est agrum Tripolitanum. his raptim peractis Larisam ad regem redeunt; consultanti, quidnam agendum de Larisa esset, superuenerunt. ibi in diuersum sententiae tendebant aliis uim adhibendam et non differendum censentibus, quin operibus ac machinis simul undique moenia adgrederetur urbis sitae in plano, aperto et campestri undique aditu, aliis nunc uires urbis nequaquam Pheris conferendae memorantibus, nunc hiemem et tempus anni nulli bellicae rei, minime obsidioni atque oppugnatione urbium aptum. incerto regi inter spem metumque legati a Pharsalo, qui ad dedendam urbem suam forte uenerant, animos auxerunt. M. Baebius interim cum Philippo in Dassaretiis congressus Ap. Claudium ex communi consilio ad praesidium Larisae misit, qui per Macedoniam magnis itineribus in iugum montium, quod super Gonnos est, peruenit. oppidum Gonni uiginti milia ab Larisa abest, in ipsis faucibus saltus, quae Tempe appellantur, situm. ibi castra metatus latius quam pro copiis et plures quam quot satis in usum erant ignes cum accendisset, speciem, quam quaesierat, hosti fecit omnem ibi Romanum exercitum cum rege Philippo esse. itaque hiemem instare apud suos causatus rex unum tantum moratus diem ab Larisa recessit et Demetriadem rediit, Aetolique et Athamanes in suos receperunt se fines. Appius etsi, cuius rei causa missus erat, solutam cernebat obsidionem, tamen Larisam ad confirmandos in reliquum sociorum animos descendit; duplexque laetitia erat, quod et hostes excesserant finibus, et intra moenia praesidium Romanum cernebant.