Livius – Ab Urbe Condita L. XXXV-XXXVI

XXXV 1. Principio anni quo haec gesta sunt, Sex. Digitius praetor in Hispania citeriore cum ciuitatibus iis quae post profectionem M. Catonis permultae rebellauerant crebra magis quam digna dictu proelia fecit et adeo pleraque aduersa ut uix dimidium militum quam quod acceperat successori tradiderit. nec dubium est quin omnis Hispania sublatura animos fuerit, ni alter praetor P. Cornelius Cn. f....