Livius – Ab Urbe Condita L. XXXV-XXXVI

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

13. Et reges tamen aut non moti aut tardius moti sunt. Nabis extemplo circa omnes maritimos uicos dimisit ad seditiones in iis miscendas et alios principum donis ad suam causam perduxit, alios pertinaciter in societate Romana manentes occidit. Achaeis omnium maritimorum Laconum tuendorum a T. Quinctio cura mandata erat. itaque extemplo et ad tyrannum legatos miserunt qui admonerent foederis Romani denuntiarentque ne pacem quam tantopere petisset turbaret, et auxilia ad Gytheum, quod iam oppugnabatur ab tyranno, et Romam qui ea nuntiarent legatos miserunt.

Antiochus rex, ea hieme Raphiae in Phoenice Ptolomaeo regi Aegypti filia in matrimonium data, cum Antiochiam se recepisset, per Ciliciam Tauro monte superato extremo iam hiemis Ephesum peruenit. inde principio ueris, Antiocho filio misso in Syriam ad custodiam ultimarum partium regni, ne quid absente se ab tergo moueretur, ipse cum omnibus terrestribus copiis ad Pisidas, qui circa Sidam incolunt, oppugnandos est profectus. eo tempore legati Romani P. Sulpicius et P. Uillius, qui ad Antiochum, sicut ante dictum est, missi erant, iussi prius Eumenem adire Elaeam uenere; inde Pergamum—ibi regia Eumenis fuit—escenderunt. cupidus belli aduersus Antiochum Eumenes erat, grauem, si pax esset, accolam tanto potentiorem regem credens, eundem, si motum bellum esset, non magis parem Romanis fore quam Philippus fuisset et aut funditus sublatum iri aut, si pax uicto daretur, multa illi detracta sibi accessura, ut facile deinde se ab eo sine ullo auxilio Romano tueri posset: etiam si quid aduersi casurum foret, satius esse Romanis sociis quamcumque fortunam subire quam solum aut imperium pati Antiochi aut abnuentem ui atque armis cogi. ob haec quantum auctoritate, quantum consilio ualebat, incitabat Romanos ad bellum.

14. Sulpicius aeger Pergami substitit; Uillius cum Pisidiae bello occupatum esse regem audisset, Ephesum profectus, dum paucos ibi moratur dies, dedit operam ut cum Hannibale, qui tum ibi forte erat, saepe congrederetur, ut animum eius temptaret et, si qua posset, metum demeret periculi quicquam ei ab Romanis esse. iis conloquiis aliud quidem actum nihil est, secutum tamen sua sponte est, uelut consilio petitum esset, ut uilior ob ea regi Hannibal et suspectior ad omnia fieret.

Claudius, secutus Graecos Acilianos libros, P. Africanum in ea fuisse legatione tradit eumque Ephesi conlocutum cum Hannibale, et sermonem unum etiam refert: quaerenti Africano quem fuisse maximum imperatorem Hannibal crederet, respondisse Alexandrum Macedonum regem, quod parua manu innumerabiles exercitus fudisset quod<que> ultimas oras, quas uisere supra spem humanam esset, peragrasset. quaerenti deinde quem secundum poneret, Pyrrhum dixisse: castra metari primum docuisse, ad hoc neminem elegantius loca cepisse, praesidia disposuisse; artem etiam conciliandi sibi homines eam habuisse ut Italicae gentes regis externi quam populi Romani, tam diu principis in ea terra, imperium esse mallent. exsequenti quem tertium duceret, haud dubie semet ipsum dixisse. tum risum obortum Scipioni et subiecisse ‘quidnam tu diceres, si me uicisses?’ ‘tum uero me’ inquit ‘et ante Alexandrum et ante Pyrrhum et ante alios omnes imperatores esse.’ et perplexum Punico astu responsum et improuisum adsentationis genus Scipionem mouisse, quod e grege se imperatorum uelut inaestimabilem secreuisset.

15. Uillius ab Epheso Apameam processit. eo et Antiochus audito legatorum Romanorum aduentu occurrit. Apameae congressis disceptatio eadem ferme fuit quae Romae inter Quinctium et legatos regis fuerat. mors nuntiata Antiochi filii regis, quem missum paulo ante dixeram in Syriam, diremit conloquia. magnus luctus in regia fuit magnumque eius iuuenis desiderium; id enim iam specimen sui dederat uti, si uita longior contigisset, magni iustique regis in eo indolem fuisse appareret. quo carior acceptiorque omnibus erat, eo mors eius suspectior fuit: grauem successorem eum instare senectuti suae patrem credentem per spadones quosdam, talium ministeriis facinorum acceptos regibus, ueneno sustulisse. eam quoque causam clandestino facinori adiciebant quod Seleuco filio Lysimachiam dedisset, Antiocho quam similem daret sedem, ut procul ab se honore eum quoque ablegaret, non habuisset. magni tamen luctus species per aliquot dies regiam tenuit, legatusque Romanus ne alieno tempore incommodus obuersaretur Pergamum concessit; rex Ephesum omisso quod incohauerat bello redit. ibi per luctum regia clausa cum Minnione quodam, qui princeps amicorum eius erat, secreta consilia agitauit. Minnio, ignarus omnium externorum uiresque aestimans regis ex rebus in Syria aut Asia gestis, non causa modo superiorem esse Antiochum quod nihil aequi postularent Romani sed bello quoque superaturum credebat. fugienti regi disceptationem cum legatis, seu iam experto eam minus prosperam seu maerore recenti confuso, professus Minnio se quae pro causa essent dicturum persuasit ut a Pergamo accerserentur legati.