Livius – Ab Urbe Condita L. XXXV-XXXVI

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

16. Iam conualuerat Sulpicius; itaque ambo Ephesum uenerunt. rex a Minnione excusatus et absente eo agi res coepta est. ibi praeparata oratione Minnio ‘specioso titulo’ inquit ‘uti uos, Romani, Graecarum ciuitatium liberandarum uideo; sed facta uestra orationi non conueniunt, et aliud Antiocho iuris statuitis, alio ipsi utimini. qui enim magis Zmyrnaei Lampsacenique Graeci sunt quam Neapolitani et Regini et Tarentini, a quibus stipendium, a quibus naues ex foedere exigitis? cur Syracusas atque in alias Siciliae Graecas urbes praetorem quotannis cum imperio et uirgis et securibus mittitis? nihil aliud profecto dicatis quam armis superatis uos iis has leges imposuisse. eandem de Zmyrna, Lampsaco ciuitatibusque quae Ioniae aut Aeolidis sunt causam ab Antiocho accipite. bello superatas a maioribus et stipendiarias ac uectigales factas in antiquum ius repetit. itaque ad haec ei responderi uelim, si ex aequo disceptatur et non belli causa quaeritur.’ ad ea Sulpicius ‘fecit uerecunde’ inquit ‘Antiochus, qui, si alia pro causa eius non erant quae dicerentur, quemlibet ista quam se dicere maluit. quid enim simile habet ciuitatium earum quas comparasti causa? ab Reginis et Neapolitanis et Tarentinis, ex quo in nostram uenerunt potestatem, uno et perpetuo tenore iuris, semper usurpato, nunquam intermisso, quae ex foedere debent exigimus. potesne tandem dicere ut ii populi non per se, non per alium quemquam foedus mutauerint, sic Asiae ciuitates, ut semel uenere in maiorum Antiochi potestatem, in perpetua possessione regni uestri mansisse et non alias earum in Philippi, alias in Ptolomaei fuisse potestate, alias per multos annos nullo ambigente libertatem usurpasse? nam si quod aliquando seruierunt, temporum iniquitate pressi, ius post tot saecula adserendi eos in seruitutem faciet, quid abest quin actum nobis nihil sit, quod a Philippo liberauimus Graeciam, et repetant posteri eius Corinthum, Chalcidem, Demetriadem et Thessalorum totam gentem? sed quid ego causam ciuitatium ago quam ipsis agentibus et nos et regem ipsum cognoscere aequius est?’

17. Vocari deinde ciuitatium legationes iussit, praeparatas iam ante et instructas ab Eumene, qui quantumcumque uirium Antiocho decessisset, suo id accessurum regno ducebat. admissi plures, dum suas quisque nunc querellas, nunc postulationes inserit et aequa iniquis miscent, ex disceptatione altercationem fecerunt. itaque nec remissa ulla re nec impetrata, aeque ac uenerant omnium incerti legati Romam redierunt. rex dimissis iis consilium de bello Romano habuit. ibi alius alio ferocius, quia quo quisque asperius aduersus Romanos locutus esset, eo spes gratiae maior erat, alius superbiam postulatorum increpare, tamquam Nabidi uicto, sic Antiocho, maximo Asiae regum, imponentium leges: quamquam Nabidi tamen dominationem in patria sua et patria Lacedaemone remissam, Antiocho si Zmyrna et Lampsacus imperata faciant indignum uideri; alii paruas et uix dictu dignas belli causas tanto regi eas ciuitates esse, sed initium semper a paruis iniusta imperandi fieri, nisi crederent Persas, cum aquam terramque ab Lacedaemoniis petierint, gleba terrae et haustu aquae eguisse. per similem temptationem <a> Romanis de duabus ciuitatibus agi, et alias ciuitates, simul duas iugum exuisse uidissent, ad liberatorem populum defecturas. si non libertas seruitute potior sit, tamen omni praesenti statu spem cuique nouandi res suas blandiorem esse.

18. Alexander Acarnan in consilio erat: Philippi quondam amicus, nuper relicto eo secutus opulentiorem regiam Antiochi et, tamquam peritus Graeciae nec ignarus Romanorum, in eum gradum amicitiae regis ut consiliis quoque arcanis interesset acceptus erat. is tamquam non utrum bellandum esset necne consuleretur sed ubi et qua ratione bellum gereretur, uictoriam se haud dubiam proponere animo adfirmabat, si in Europam transisset rex et in aliqua Graeciae parte sedem bello cepisset: iam primum Aetolos, qui umbilicum Graeciae incolerent, in armis eum inuenturum, antesignanos ad asperrima quaeque belli paratos; in duobus uelut cornibus Graeciae Nabim a Peloponneso concitaturum omnia, repetentem Argiuorum urbem, repetentem maritimas ciuitates quibus eum depulsum Romani Lacedaemonis muris inclusissent, a Macedonia Philippum, ubi primum bellicum cani audisset, arma capturum; nosse se spiritus eius, nosse animum; scire ferarum modo quae claustris aut uinculis teneantur, ingentes iam diu iras eum in pectore uoluere. meminisse etiam se quotiens in bello precari omnes deos solitus sit ut Antiochum sibi darent adiutorem; cuius uoti si compos nunc fiat, nullam moram rebellandi facturum. tantum non cunctandum nec cessandum esse; in eo enim uictoriam uerti si et loca opportuna et socii praeoccuparentur. Hannibalem quoque sine mora mittendum in Africam esse ad distringendos Romanos.

19. Hannibal non adhibitus est in consilium, propter conloquia cum Uillio suspectus regi et in nullo postea honore habitus. primo eam contumeliam tacitus tulit; deinde melius esse ratus et percunctari causam repentinae alienationis et purgare se, tempore apto quaesita simpliciter iracundiae causa auditaque ‘pater Hamilcar’ inquit, ‘Antioche, paruum admodum me, cum sacrificaret, altaribus admotum iureiurando adegit nunquam amicum fore populi Romani. sub hoc sacramento sex et triginta annos militaui, hoc me in pace patria mea expulit, hoc patria extorrem in tuam regiam adduxit: hoc duce, si tu spem meam destitueris, ubicumque uires, ubi arma esse sciam ueniam, toto orbe terrarum quaerens aliquos Romanis hostes. itaque si quibus tuorum meis criminibus apud te crescere libet, aliam materiam crescendi ex me quaerant. odi odioque sum Romanis. id me uerum dicere pater Hamilcar et di testes sunt. proinde cum de bello Romano cogitabis, inter primos amicos Hannibalem habeto: si qua res te ad pacem compellet, in id consilium alium cum quo deliberes quaerito.’ non mouit modo talis oratio regem sed etiam reconciliauit Hannibali. ex consilio ita discessum est ut bellum gereretur.

20. Romae destinabant quidem sermonibus hostem Antiochum, sed nihildum ad id bellum praeter animos parabant. consulibus ambobus Italia prouincia decreta est, ita ut inter se compararent sortirenturue uter comitiis eius anni praeesset: ad utrum ea non pertineret cura, ut paratus esset si quo eum extra Italiam opus esset ducere legiones. huic consuli permissum ut duas legiones scriberet nouas et socium nominis Latini uiginti milia et equites octingentos. alteri consuli duae legiones decretae quas L. Cornelius consul superioris anni habuisset, et socium ac Latini nominis ex eodem exercitu quindecim milia et equites quingenti. Q. Minucio cum exercitu quem in Liguribus habebat prorogatum imperium; additum in supplementum ut quattuor milia peditum Romanorum scriberentur, centum quinquaginta equites, et sociis eodem quinque milia peditum imperarentur, ducenti quinquaginta equites. Cn. Domitio extra Italiam quo senatus censuisset prouincia euenit, L. Quinctio Gallia et comitia habenda. praetores deinde prouincias sortiti, M. Fuluius Centumalus urbanam, L. Scribonius Libo peregrinam, L. Ualerius Tappo Siciliam, Q. Salonius Sarra Sardiniam, M. Baebius Tamphilus Hispaniam citeriorem, A. Atilius Serranus ulteriorem. sed his duobus primum senatus consulto, deinde plebei etiam scito permutatae prouinciae sunt: Atilio classis et Macedonia, Baebio Bruttii decreti. Flaminio Fuluioque in Hispaniis prorogatum imperium. Atilio in Bruttios duae legiones decretae quae priore anno urbanae fuissent, et ut sociis eodem milia peditum quindecim imperarentur et quingenti equites. Baebius Tamphilus triginta naues quinqueremes facere iussus et ex naualibus ueteres deducere si quae utiles essent et scribere nauales socios; et consulibus imperatum ut ei duo milia socium ac Latini nominis et mille Romanos darent pedites. hi duo praetores et duo exercitus, terrestris naualisque, aduersus Nabim aperte iam oppugnantem socios populi Romani dicebantur parari; ceterum legati ad Antiochum missi expectabantur, et priusquam ii redissent uetuerat Cn. Domitium consulem senatus discedere ab urbe.

21. Praetoribus Fuluio et Scribonio, quibus ut ius dicerent Romae prouincia erat, negotium datum ut praeter eam classem cui Baebius praefuturus erat centum quinqueremes pararent.

Priusquam consul praetoresque in prouincias proficiscerentur, supplicatio fuit prodigiorum causa. capram sex haedos uno fetu edidisse ex Piceno nuntiatum est et Arreti puerum natum unimanum, Amiterni terra pluuisse, Formiis portam murumque de caelo tacta et, quod maxime terrebat, consulis Cn. Domiti bouem locutum ‘Roma, caue tibi’. ceterorum prodigiorum causa supplicatum est: bouem cum cura seruari alique haruspices iusserunt. Tiberis infestiore quam priore <anno> impetu inlatus urbi duos pontes, aedificia multa maxime circa Flumentanam portam euertit. saxum ingens siue imbribus seu motu terrae leniore quam ut alioqui sentiretur labefactatum in uicum Iugarium ex Capitolio procidit et multos oppressit. in agris passim inundatis pecua ablata, uillarum strages facta est.

Priusquam L. Quinctius consul in prouinciam perueniret, Q. Minucius in agro Pisano cum Liguribus signis conlatis pugnauit: nouem milia hostium occidit, ceteros fusos fugatosque in castra compulit. ea usque in noctem magno certamine oppugnata defensaque sunt. nocte clam profecti Ligures, prima luce uacua castra Romanus inuasit; praedae minus inuentum est, quod subinde spolia agrorum capta domos mittebant. Minucius nihil deinde laxamenti hostibus dedit: ex agro Pisano in Ligures profectus castella uicosque eorum igni ferroque peruastauit. ibi praeda Etrusca, quae missa a populatoribus fuerat, repletus est miles Romanus.