Livius – Ab Urbe Condita L. XXXV-XXXVI

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

22. Sub idem tempus legati ab regibus Romam reuerterunt. qui cum nihil quod satis maturam causam belli haberet nisi aduersus Lacedaemonium tyrannum adtulissent, quem et Achaei legati nuntiabant contra foedus maritimam oram Laconum oppugnare, Atilius praetor cum classe missus in Graeciam est ad tuendos socios. consules, quando nihil ab Antiocho instaret, proficisci ambo in prouincias placuit. Domitius ab Arimino, qua proximum fuit, Quinctius per Ligures in Boios uenit. duo consulum agmina diuersa late agrum hostium peruastarunt. primo equites eorum pauci cum praefectis, deinde uniuersus senatus, postremo in quibus aut fortuna aliqua aut dignitas erat, ad mille quingenti ad consules transfugerunt.

Et in utraque Hispania eo anno res prospere gestae; nam et C. Flaminius oppidum Licabrum munitum opulentumque uineis expugnauit et nobilem regulum Corribilonem uiuum cepit, et M. Fuluius proconsul cum duobus exercitibus hostium duo secunda proelia fecit, oppida duo Hispanorum, Uesceliam Helonemque, et castella multa expugnauit; alia uoluntate ad eum defecerunt. tum in Oretanos progressus et ibi duobus potitus oppidis, Noliba et Cusibi, ad Tagum amnem ire pergit. Toletum ibi parua urbs erat, sed loco munito. eam cum oppugnaret, Uettonum magnus exercitus Toletanis subsidio uenit. cum iis signis conlatis prospere pugnauit et fusis Uettonibus operibus Toletum cepit.

23. Ceterum eo tempore minus ea bella quae gerebantur curae patribus erant quam expectatio nondum coepti cum Antiocho belli. nam etsi per legatos identidem omnia explorabantur, tamen rumores temere sine ullis auctoribus orti multa falsa ueris miscebant; inter quae allatum erat, cum in Aetoliam uenisset Antiochus, extemplo classem eum in Siciliam missurum. itaque senatus, etsi praetorem Atilium cum classe miserat in Graeciam, tamen, quia non copiis modo sed etiam auctoritate opus erat ad tenendos sociorum animos, T. Quinctium et Cn. Octauium et Cn. Seruilium et P. Uillium legatos in Graeciam misit; et ut M. Baebius ex Bruttiis ad Tarentum et Brundisium promoueret legiones decreuit, inde, si res posceret, in Macedoniam traiceret; et ut M. Fuluius praetor classem nauium uiginti mitteret ad tuendam Siciliae oram; et ut cum imperio esset qui classem eam duceret—duxit L. Oppius Salinator, qui priore anno aedilis plebei fuerat—; et ut idem praetor L. Ualerio collegae scriberet periculum esse ne classis regis Antiochi ex Aetolia in Siciliam traiceret, itaque placere senatui ad eum exercitum quem haberet tumultuariorum militum ad duodecim milia et quadringentos equites scriberet, quibus oram maritimam prouinciae qua uergeret in Graeciam tueri posset. eum dilectum praetor non ex Sicilia ipsa tantum sed ex circumiacentibus insulis habuit oppidaque omnia maritima quae in Graeciam uersa erant praesidiis firmauit. addidit alimenta rumoribus aduentus Attali, Eumenis fratris, qui nuntiauit Antiochum regem Hellespontum cum exercitu transisse et Aetolos ita se parare ut sub aduentum eius in armis essent. et Eumeni absenti et praesenti Attalo gratiae actae et aedes liberae, locus, lautia decreta et munera data: equi duo, bina equestria arma et uasa argentea centum pondo et aurea uiginti pondo.

24. Cum alii atque alii nuntii bellum instare adferrent, ad rem pertinere uisum est consules primo quoque tempore creari. itaque senatus consultum factum est, ut M. Fuluius praetor litteras extemplo ad consulem mitteret quibus certior fieret senatui placere prouincia exercituque tradito legatis Romam reuerti eum et ex itinere praemittere edictum quo comitia consulibus creandis ediceret. paruit iis litteris consul et praemisso edicto Romam uenit.

Eo quoque anno magna ambitio fuit, quod patricii tres in unum locum petierunt, P. Cornelius Cn. f. Scipio, qui priore anno repulsam tulerat, et L. Cornelius Scipio et Cn. Manlius Uolso. P. Scipioni, ut dilatum uiro tali non negatum honorem appareret, consulatus datus est; additur ei de plebe collega M’. Acilius Glabrio. postero die praetores creati L. Aemilius Paulus M. Aemilius Lepidus M. Iunius Brutus A. Cornelius Mammula C. Liuius et L. Oppius, utrique eorum Salinator cognomen erat; Oppius is erat qui classem uiginti nauium in Siciliam duxerat. interim dum noui magistratus sortirentur prouincias, M. Baebius a Brundisio cum omnibus copiis transire in Epirum est iussus et circa Apolloniam copias continere, et M. Fuluio praetori urbano negotium datum est ut quinqueremes nouas quinquaginta faceret.

25. Et populus quidem Romanus ita se ad omnes conatus Antiochi praeparabat: Nabis iam non differebat bellum sed summa ui Gytheum oppugnabat et infestus Achaeis, quod miserant obsessis praesidium, agros eorum uastabat. Achaei non antea ausi capessere bellum quam ab Roma reuertissent legati, ut quid senatui placeret scirent, post reditum legatorum et Sicyonem concilium edixerunt et legatos ad T. Quinctium miserunt qui consilium ab eo peterent. in concilio omnium ad bellum extemplo capessendum inclinatae sententiae erant; litterae T. Quincti cunctationem iniecerunt, quibus auctor erat praetorem classemque Romanam expectandi. cum principum alii in sententia permanerent, alii utendum eius quem ipsi consuluissent consilio censerent, multitudo Philopoemenis sententiam expectabat. praetor is tum erat et omnes eo tempore et prudentia et auctoritate anteibat. is praefatus bene comparatum apud Aetolos esse ne praetor, cum de bello consuluisset, ipse sententiam diceret, statuere quam primum ipsos quid uellent iussit: praetorem decreta eorum cum fide et cura exsecuturum adnisurumque ut, quantum in consilio humano positum esset, nec pacis eos paeniteret nec belli. plus ea oratio momenti ad incitandos ad bellum habuit quam si aperte suadendo cupiditatem res gerendi ostendisset. itaque ingenti consensu bellum decretum est, tempus et ratio administrandi eius libera praetori permissa. Philopoemen, praeterquam quod ita Quinctio placeret, et ipse existimabat classem Romanam expectandam, quae a mari Gytheum tueri posset; sed metuens ne dilationem res non pateretur et non Gytheum solum sed praesidium quoque missum ad tuendam urbem amitteretur, naues Achaeorum deduxit.

26. Comparauerat et tyrannus modicam classem ad prohibenda si qua obsessis mari submitterentur praesidia, tres tectas naues et lembos pristesque, tradita uetere classe ex foedere Romanis. harum nouarum tum nauium agilitatem ut experiretur, simul ut omnia satis apta ad certamen essent, prouectos in altum cotidie remigem militemque simulacris naualis pugnae exercebat, in eo ratus uerti spem obsidionis si praesidia maritima interclusisset. praetor Achaeorum sicut terrestrium certaminum arte quemuis clarorum imperatorum uel usu uel ingenio aequabat, ita rudis in re nauali erat, Arcas, mediterraneus homo, externorum etiam omnium, nisi quod in Creta praefectus auxiliorum militauerat, ignarus. nauis erat quadriremis uetus, capta annis octoginta ante, cum Crateri uxorem Nicaeam a Naupacto Corinthum ueheret. huius fama motus—fuerat enim nobile in classe regia quondam nauigium—deduci ab Aegio putrem iam admodum et uetustate dilabentem iussit. hac tum praetoria naue praecedente classem, cum in ea Patrensis Tiso praefectus classis ueheretur, occurrerunt a Gytheo Laconum naues; et primo statim incursu ad nouam et firmam nauem uetus, quae per se ipsa omnibus compagibus aquam acciperet, diuulsa est captique omnes qui in naue erant. cetera classis praetoria naue amissa quantum quaeque remis ualuit fugerunt. ipse Philopoemen in leui speculatoria naue fugit nec ante fugae finem quam Patras uentum est fecit. nihil ea res animum militaris uiri et multos experti casus imminuit: quin contra, si in re nauali, cuius esset ignarus, offendisset, eo plus in ea quorum usu calleret spei nactus, breue id tyranno gaudium se effecturum adfirmabat.

27. Nabis cum prospera <re> elatus, tum spem etiam haud dubiam nactus nihil iam a mari periculi fore, et terrestres aditus claudere opportune positis praesidiis uoluit. tertia parte copiarum ab obsidione Gythei abducta ad Pleias posuit <castra>; imminet is locus et Leucis et Acriis, qua uidebantur hostes exercitum admoturi. cum ibi statiua essent <et> pauci tabernacula haberent, multitudo alia casas ex harundine textas fronde, quae umbram modo praeberet, texissent, priusquam in conspectum hostis ueniret, Philopoemen necopinantem eum improuiso genere belli adgredi statuit. nauigia parua in stationem occultam agri Argiui contraxit; in ea expeditos milites, caetratos plerosque, cum fundis et iaculis et alio leui genere armaturae imposuit. inde litora legens cum ad propinquum castris hostium promunturium uenisset, egressus callibus notis nocte Pleias peruenit et, sopitis uigilibus ut in nullo propinquo metu, ignem casis ab omni parte castrorum iniecit. multi prius incendio absumpti sunt quam hostium aduentum sentirent, et qui senserant nullam opem ferre potuerunt. ferro flammaque omnia absumpta; perpauci ex tam ancipiti peste ad Gytheum in maiora castra perfugerunt. ita perculsis hostibus Philopoemen protinus ad depopulandam Tripolim Laconici agri, qui proximus finem Megalopolitarum est, duxit et magna ui pecorum hominumque inde abrepta, priusquam a Gytheo tyrannus praesidium agris mitteret, discessit. inde Tegeam exercitu contracto concilioque eodem et Achaeis et sociis indicto, in quo et Epirotarum et Acarnanum fuere principes, statuit, quoniam satis et suorum a pudore maritimae ignominiae restituti animi et hostium conterriti essent, ad Lacedaemonem ducere, eo modo uno ratus ab obsidione Gythei hostem abduci posse. ad Caryas primum in hostium terra posuit castra. eo ipso die Gytheum expugnatum est. cuius rei ignarus Philopoemen castra ad Barbosthenem—mons est decem milia passuum ab Lacedaemone—promouit. et Nabis recepto Gytheo cum expedito exercitu inde profectus, cum praeter Lacedaemonem raptim duxisset, Pyrrhi quae uocant castra occupauit, quem peti locum ab Achaeis non dubitabat. inde hostibus occurrit. obtinebant autem longo agmine propter angustias uiae prope quinque milia passuum; cogebatur agmen ab equitibus et maxima a. parte auxiliorum, quod existimabat Philopoemen tyrannum mercennariis militibus, quibus plurimum fideret, ab tergo suos adgressurum. duae res simul inopinatae perculerunt eum: una praeoccupatus quem petebat locus, altera quod primo agmini occurrisse hostem cernebat, ubi, cum per loca confragosa iter esset, sine leuis armaturae praesidio signa ferri non uidebat posse.

28. Erat autem Philopoemen praecipuae in ducendo agmine locisque capiendis sollertiae atque usus, nec belli tantum temporibus sed etiam in pace ad id maxime animum exercuerat. ubi iter quopiam faceret et ad difficilem transitu saltum uenisset, contemplatus ab omni parte loci naturam, cum solus iret secum ipse agitabat animo, cum comites haberet ab his quaerebat, si hostis eo loco apparuisset, quid si a fronte, quid si ab latere hoc aut illo, quid si ab tergo adoriretur capiendum consilii foret: posse instructos derecta acie, posse inconditum agmen et tantummodo aptum uiae occurrere. quem locum ipse capturus esset cogitando aut quaerendo exsequebatur, aut quot armatis aut quo genere armorum—plurimum enim interesse—usurus; quo impedimenta, quo sarcinas, quo turbam inermem reiceret; quanto ea aut quali praesidio custodiret; et utrum pergere qua coepisset ire uia an eam qua uenisset repetere melius esset; castris quoque quem locum caperet, quantum munimento amplecteretur loci, qua opportuna aquatio, qua pabuli lignorumque copia esset; qua postero die castra mouenti tutum maxime iter, quae forma agminis esset. his curis cogitationibusque ita ab ineunte aetate animum agitauerat ut nulla ei noua in tali re cogitatio esset. et tum omnium primum agmen constituit; dein Cretenses auxiliares et quos Tarentinos uocabant equites binos secum trahentes equos ad prima signa misit et iussis equitibus subsequi super torrentem unde aquari possent rupem occupauit. eo impedimenta omnia et calonum turbam conlectam armatis circumdedit et pro natura loci castra communiuit; tabernacula statuere in aspretis et inaequabili solo difficile erat. hostes quingentos passus aberant. ex eodem riuo utrique cum praesidio leuis armaturae aquati sunt; et priusquam, qualia in. propinquis castris solent, contraheretur certamen, nox interuenit; postero die apparebat pugnandum pro aquatoribus circa riuum esse. nocte in ualle a conspectu hostium auersa quantam multitudinem locus occulere poterat condidit caetratorum.

29. Luce orta Cretensium leuis armatura et Tarentini equites super torrentem proelium commiserunt. Telemnastus Cretensis popularibus suis, equitibus Lycortas Megalopolitanus praeerat. Cretenses et hostium auxiliares equitumque idem genus, Tarentini, praesidio aquatoribus erant. aliquamdiu dubium proelium fuit, ut eodem ex parte utraque hominum genere et armis paribus. procedente certamine et numero uicere tyranni auxiliares et quia ita praeceptum a Philopoemene praefectis erat ut modico edito proelio in fugam inclinarent hostemque ad locum insidiarum pertraherent. effuse secuti fugientes per conuallem plerique et uolnerati et interfecti sunt, priusquam occultum hostem uiderent. caetrati ita, quantum latitudo uallis patiebatur, instructi sederant ut facile per interualla ordinum fugientes suos acciperent. consurgunt deinde ipsi integri, recentes, instructi, et in hostes inordinatos, effusos, labore etiam et uolneribus fessos impetum faciunt. nec dubia uictoria fuit. extemplo terga dedit tyranni miles et haud paulo concitatiore cursu quam secutus erat fugiens ad castra est compulsus; multi caesi captique in ea fuga sunt. et in castris quoque foret trepidatum, ni Philopoemen receptui cani iussisset, loca magis confragosa et quacumque temere processisset iniqua quam hostem metuens. inde et ex fortuna pugnae et ex ingenio ducis coniectans in quo tum is pauore esset, unum de auxiliaribus specie transfugae mittit ad eum, qui pro comperto adferret Achaeos statuisse postero die ad Eurotan amnem, qui prope ipsis adfluit moenibus, progredi ut intercluderent iter, ne aut tyrannus cum uellet receptum ad urbem haberet aut commeatus ab urbe in castra portarentur, simul et temptaturos si quorum animi sollicitari ad defectionem a tyranno possent. non tam fidem dictis perfuga fecit quam perculso metu relinquendi castra causam probabilem praebuit. postero die Pythagoran cum auxiliaribus et equitatu stationem agere pro uallo iussit: ipse tamquam in aciem cum robore exercitus egressus signa ocius ferri ad urbem iussit.