Livius – Ab Urbe Condita L. XXXV-XXXVI

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

34. Quinctius legatique Corinthum redierunt; inde ut quaeque de Antiocho <adferrentur excipiebant. Aetoli ne> nihil per se ipsi moti et sedentes expectare aduentum uiderentur regis, concilium quidem uniuersae gentis post dimissos Romanos non habuerunt, per apocletos autem—ita uocant sanctius consilium: ex delectis constat uiris—id agitabant quonam modo in Graecia res nouarentur. inter omnes constabat in ciuitatibus principes et optimum quemque Romanae societatis esse et praesenti statu gaudere, multitudinem et quorum res non ex sententia ipsorum essent omnia nouare uelle. Aetoli consilium cum rei <tum> spei quoque non audacis modo sed etiam impudentis ceperunt Demetriadem Chalcidem Lacedaemonem occupandi. singuli in singulas principes missi sunt Thoas Chalcidem, Alexamenus Lacedaemonem, Diocles Demetriadem. hunc exul Eurylochus, de cuius fuga causaque fugae ante dictum est, quia reditus in patriam nulla alia erat spes, adiuuit. litteris Eurylochi admoniti propinqui amicique et qui eiusdem factionis erant liberos et coniugem eius cum sordida ueste, tenentes uelamenta supplicum, <in> contionem frequentem accierunt singulos uniuersosque obtestantes ne insontem indemnatum consenescere in exilio sinerent. et simplices homines misericordia et improbos seditiososque immiscendi res tumultu Aetolico spes mouit, et pro se quisque reuocari iubebant. his praeparatis Diocles cum omni equitatu —et erat tum praefectus equitum—specie reducentis exulem hospitem profectus, die ac nocte ingens iter emensus, cum milia sex ab urbe abesset, luce prima tribus electis turmis, cetera multitudine equitum subsequi iussa, praecessit. postquam portae adpropinquabat, desilire omnes ex equis iussit et loris ducere equos, itineris maxime modo solutis ordinibus, ut comitatus magis praefecti uideretur quam praesidium. ibi una ex turmis ad portam relicta ne excludi subsequens equitatus posset, media urbe ac per forum manu Eurylochum tenens multis occurrentibus gratulantibusque domum deduxit. mox equitum plena urbs erat et loca opportuna occupabantur; tum in domos missi qui principes aduersae factionis interficerent. ita Demetrias Aetolorum facta est.

35. Lacedaemone non urbi uis adferenda sed tyrannus dolo capiendus erat; quem spoliatum maritimis oppidis ab Romanis, tunc intra moenia etiam Lacedaemonis ab Achaeis compulsum qui occupasset occidere, eum totius gratiam rei apud Lacedaemonios laturum. causam mittendi ad eum habuerunt quod fatigabat precibus ut auxilia sibi, cum illis auctoribus rebellasset, mitterentur. mille pedites Alexameno dati sunt et triginta delecti ex iuuentute equites. iis a praetore Damocrito in consilio arcano gentis, de quo ante dictum est, denuntiatur ne se ad bellum Achaicum aut rem ullam quam sua quisque opinione praecipere posset crederent missos esse: quidquid Alexamenum res monuisset subiti consilii capere, ad id quamuis inopinatum, temerarium, audax oboedienter exsequendum parati essent ac pro eo acciperent tamquam ad id unum agendum missos ab domo se scirent. cum his ita praeparatis Alexamenus ad tyrannum uenit, quem adueniens extemplo spei impleuit: Antiochum iam transisse in Europam, mox in Graecia fore, terras maria armis uiris completurum; non cum Philippo rem esse credituros Romanos; numerum iniri peditum equitumque ac nauium non posse; elephantorum aciem conspectu ipso debellaturam. Aetolos toto suo exercitu paratos esse uenire Lacedaemonem, cum res poscat, sed frequentes armatos ostendere aduenienti regi uoluisse. Nabidi quoque et ipsi faciendum esse ut quas haberet copias non sineret sub tectis marcescere otio sed educeret et in armis decurrere cogeret, simul animos acueret et corpora exerceret. consuetudine leuiorem laborem fore et comitate ac benignitate ducis etiam non iniucundum fieri posse. educi inde frequenter ante urbem in campum ad Eurotan amnem coepere. satellites tyranni media fere in acie consistebant; tyrannus cum tribus summum equitibus, inter quos plerumque Alexamenus erat, ante signa uectabatur, cornua extrema inuisens; in dextro cornu Aetoli erant, et qui ante auxiliares tyranni fuerant et qui uenerant mille cum Alexameno. fecerat sibi morem Alexamenus nunc cum tyranno inter paucos ordines circumeundi monendique eum quae in rem esse uidebantur, nunc in dextrum cornu ad suos adequitandi, mox inde uelut imperato quod res poposcisset recipiendi ad tyrannum. sed quem diem patrando facinori statuerat, eo paulisper cum tyranno uectatus cum ad suos concessisset, tum equitibus ab domo secum missis ‘agenda’ inquit ‘res est, iuuenes, audendaque quam me duce impigre exsequi iussi estis. parate animos, dextras, ne quis in eo quod me uiderit facientem cesset. qui cunctatus fuerit et suum consilium meo interponet, sciat sibi reditum ad penates non esse.’ horror cunctos cepit et meminerant cum quibus mandatis exissent. tyrannus ab laeuo cornu ueniebat. ponere hastas equites Alexamenus iubet et se intueri: conligit et ipse animum confusum tantae cogitatione rei. postquam adpropinquabat, impetum facit et transfixo equo tyrannum deturbat, iacentem equites confodiunt; multis frustra in loricam ictibus datis tandem in nudum corpus uolnera peruenerunt, et priusquam <a> media acie succurreretur exspirauit.

36. Alexamenus cum omnibus Aetolis citato gradu ad regiam occupandam pergit. corporis custodes, cum in oculis res gereretur, pauor primo cepit; deinde, postquam abire Aetolorum agmen uidere, concurrunt ad relictum tyranni corpus, et spectatorum turba ex custodibus uitae mortisque ultoribus est facta. nec mouisset se quisquam si extemplo positis armis uocata in contionem multitudo fuisset et oratio habita tempori conueniens, frequentes inde retenti in armis Aetoli sine iniuria cuiusquam; sed, ut oportuit in consilio fraude coepto, omnia in maturandam perniciem eorum qui fecerant sunt acta. dux regia inclusus diem ac noctem in scrutandis thesauris tyranni absumpsit; Aetoli uelut capta urbe quam liberasse uideri uolebant in praedam uersi. simul indignitas rei, ac. simul contemptus animos Lacedaemoniis ad coeundum fecit. alii dicere exturbandos Aetolos et libertatem, cum restitui uideretur interceptam, repetendam; alii, ut caput agendae rei esset, regii generis aliquem in speciem adsumendum. Laconicus eius stirpis erat puer admodum, eductus cum liberis tyranni. eum in equum imponunt et armis arreptis Aetolos uagos per urbem caedunt. tum regiam inuadunt; ibi Alexamenum cum paucis resistentem obtruncant. Aetoli circa Chalcioecon—Mineruae aereum est templum—congregati caeduntur; pauci armis abiectis pars Tegeam, pars Megalen polin perfugiunt; ibi comprensi a magistratibus sub corona uenierunt.

37. Philopoemen audita caede tyranni profectus Lacedaemonem cum omnia turbata metu inuenisset, euocatis principibus et oratione habita, qualis habenda Alexameno fuerat, societati Achaeorum Lacedaemonios adiunxit, eo etiam facilius quod ad idem forte tempus A. Atilius cum quattuor et uiginti quinqueremibus ad Gytheum accessit. iisdem diebus circa Chalcidem Thoas per Euthymidam principem, pulsum opibus eorum qui Romanae societatis erant, post T. Quincti legatorumque aduentum, et Herodorum, Cianum mercatorem sed potentem Chalcide propter diuitias, praeparatis ad proditionem iis qui Euthymidae factionis erant, nequaquam eandem fortunam qua Demetrias per Eurylochum occupata erat habuit. Euthymidas ab Athenis—eum domicilio delegerat locum—Thebas primum, hinc Salganea processit, Herodorus ad Thronium. inde haud procul in Maliaco sinu duo milia peditum Thoas et ducentos equites, onerarias leues ad triginta habebat. eas cum sescentis peditibus Herodorus traicere in insulam Atalanten iussus, ut inde, cum pedestres copias adpropinquare iam Aulidi atque Euripo sensisset, Chalcidem traiceret; ipse ceteras copias nocturnis maxime itineribus quanta poterat celeritate Chalcidem ducebat.

38. Micythio et Xenoclides, penes quos tum summa rerum pulso Euthymida Chalcide erat, seu ipsi per se suspicati seu indicata re, primo pauidi nihil usquam spei nisi in fuga ponebant; deinde postquam resedit terror et prodi et deseri non patriam modo sed etiam Romanorum societatem cernebant, consilio tali animum adiecerunt.

Sacrum anniuersarium eo forte tempore Eretriae Amarynthidis Dianae erat, quod non popularium modo sed Carystiorum etiam coetu celebratur. eo miserunt qui orarent Eretrienses Carystiosque ut et suarum fortunarum in eadem insula geniti misererentur et Romanam societatem respicerent: ne sinerent Aetolorum Chalcidem fieri; Euboeam habituros, si Chalcidem habuissent; graue fuisse Macedonas dominos, multo minus tolerabiles futuros Aetolos. Romanorum maxime respectus ciuitates mouit et uirtutem nuper in bello <et> in uictoria iustitiam benignitatemque expertas. itaque quod roboris in iuuentute erat utraque ciuitas armauit misitque. iis tuenda moenia Chalcidis oppidani cum tradidissent, ipsi omnibus copiis transgressi Euripum ad Salganea posuerunt castra. inde caduceator primum, deinde legati ad Aetolos missi percunctatum quo suo dicto factoue socii atque amici ad se oppugnandos uenirent. respondit Thoas dux Aetolorum non ad oppugnandos sed ad liberandos ab Romanis uenire sese: splendidiore nunc eos catena sed multo grauiore uinctos esse quam cum praesidium Macedonum in arce habuissent. se uero negare Chalcidenses aut seruire ulli aut praesidio cuiusquam egere. ita digressi ex conloquio legati ad suos; Thoas et Aetoli, ut qui spem omnem in eo ut improuiso opprimerent habuissent, ad iustum bellum oppugnationemque urbis mari ac terra munitae haudquaquam pares, domum rediere. Euthymidas postquam castra popularium ad Salganea esse profectosque Aetolos audiuit, et ipse a Thebis Athenas rediit; et Herodorus cum per aliquot dies intentus ab Atalante signum nequiquam expectasset, missa speculatoria naue ut quid morae esset sciret, postquam rem omissam ab sociis uidit, Thronium unde uenerat repetit.

39. Quinctius quoque his auditis ab Corintho ueniens nauibus in Chalcidi<co> Euripo Eumeni regi occurrit. placuit quingentos milites praesidii causa relinqui Chalcide ab Eumene rege, ipsum Athenas ire. Quinctius quo profectus erat Demetriadem contendit, ratus Chalcidem liberatam momenti aliquid apud Magnetas ad repetendam societatem Romanam facturam, et ut praesidii aliquid esset suae partis hominibus, Eunomo praetori Thessalorum scripsit ut armaret iuuentutem, et <Uillium> ad Demetriadem praemisit ad temptandos animos, non aliter nisi pars aliqua inclinaret ad respectum pristinae societatis rem adgressurus. Uillius quinqueremi naue ad ostium portus est inuectus. eo multitudo Magnetum omnis cum se effudisset, quaesiuit Uillius utrum ad amicos an ad hostes uenisse se mallent. respondit Magnetarches Eurylochus ad amicos uenisse eum, sed abstineret portu et sineret Magnetas in concordia et libertate esse nec per conloquii speciem multitudinem sollicitaret. altercatio inde non sermo fuit, cum Romanus ut ingratos increparet Magnetas imminentesque praediceret clades, multitudo obstreperet nunc senatum nunc Quinctium accusando. ita inrito incepto Uillius ad Quinctium sese recepit. at Quinctius nuntio ad praetorem misso ut reduceret domum copias, ipse nauibus Corinthum rediit.

40. Abstulere me uelut de spatio Graeciae res immixtae Romanis, non quia ipsas operae pretium esset perscribere sed quia causae cum Antiocho fuerunt belli. consulibus designatis —inde namque deuerteram—L. Quinctius et Cn. Domitius consules in prouincias profecti sunt, Quinctius in Ligures, Domitius aduersus Boios. Boi quieuerunt, atque etiam senatus eorum cum liberis et praefecti cum equitatu—summa omnium mille et quingenti—consuli dediderunt sese. ab altero consule ager Ligurum late est uastatus castellaque aliquot capta, unde non praeda modo omnis generis cum captiuis parta sed recepti quoque aliquot ciues sociique qui in hostium potestate fuerant.

Eodem hoc anno Uibonem colonia deducta est ex senatus consulto plebique scito. tria milia et septingenti pedites ierunt, trecenti equites; triumuiri deduxerunt eos Q. Naeuius M. Minucius M. Furius Crassipes; quina dena iugera agri data in singulos pedites sunt, duplex equitibus. Bruttiorum proxime fuerat ager; Brutti ceperant de Graecis. Romae per idem tempus duo maximi fuerunt terrores, diutinus alter sed segnior: terra dies duodequadraginta mouit. per totidem dies feriae in sollicitudine ac metu fuere; in. triduum eius rei causa supplicatio habita est. ille non pauor uanus sed uera multorum clades fuit: incendio a foro Bouario orto diem noctemque aedificia in Tiberim uersa arsere tabernaeque omnes cum magni pretii mercibus conflagrauerunt.